Le monde attend que l'Eglise redevienne une société de louange

   v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
   
   r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
   
   Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Allelúia.
   
Hymnus
O gloriósa dómina excélsa super sídera, qui te creávit próvide, lactas sacráto úbere.
Quod Eva tristis ábstulit, tu reddis almo gérmine; intrent ut astra flébiles, sternis benígna sémitam.
Tu regis alti iánua et porta lucis fúlgida; vitam datam per Vírginem, gentes redémptæ, pláudite.
Patri sit et Paráclito tuóque Nato glória, qui veste te mirábili circumdedérunt grátiæ. Amen.
   Ant. 1. Vidérunt te aquæ, Deus; per mare deduxísti pópulum tuum, allelúia.
   Ant. 1.
Psalmus 76 (77)
Operum Domini recordatio
In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur (2 Cor 4, 8).
   Voce mea ad Dóminum clamávi; * voce mea ad Deum, et inténdit mihi.
   
   In die tribulatiónis meæ Deum exquisívi, manus meæ nocte expánsæ sunt * et non fatigántur.
   
   Rénuit consolári ánima mea; memor sum Dei et ingemísco, * exérceor, et déficit spíritus meus.
   
   Vígiles tenuísti pálpebras óculi mei; * turbátus sum et non sum locútus.
   
   Cogitávi dies antíquos * et annos ætérnos in mente hábui.
   
   Meditátus sum nocte cum corde meo * et exercitábar, et scopébam spíritum meum.
   
   Numquid in ætérnum proíciet Deus, * aut non appónet ut complacítior sit adhuc?
   
   Aut defíciet in finem misericórdia sua, * cessábit verbum a generatióne in generatiónem?
   
   Aut obliviscétur miseréri Deus, * aut continébit in ira sua misericórdias suas?
   
   Et dixi: «Hoc vulnus meum, * mutátio déxteræ Excélsi».
   
   Memor ero óperum Dómini, * memor ero ab inítio mirabílium tuórum.
   
   Et meditábor in ómnibus opéribus tuis * et in adinventiónibus tuis exercébor.
   
   Deus, in sancto via tua; * quis deus magnus sicut Deus noster?
   
   Tu es Deus, qui facis mirabília, * notam fecísti in pópulis virtútem tuam.
   
   Redemísti in bráchio tuo pópulum tuum, * fílios Iacob et Ioseph.
   
   Vidérunt te aquæ, Deus, vidérunt te aquæ et doluérunt; * étenim commótæ sunt abyssi.
   
   Effudérunt aquas núbila, vocem dedérunt nubes, * étenim sagíttæ tuæ tránseunt.
   
   Vox tonítrui tui in rota; illuxérunt coruscatiónes tuæ orbi terræ, * commóta est et contrémuit terra.
   
   In mari via tua et sémitæ tuæ in aquis multis; * et vestígia tua non cognoscúntur.
   
   Deduxísti sicut oves pópulum tuum * in manu Móysi et Aaron.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Vidérunt te aquæ, Deus; per mare deduxísti pópulum tuum, allelúia.
   Ant.
   Ant. 2. Dóminus mortíficat et vivíficat, allelúia.
   Ant. 2.
Canticum (1 Sam 2, 1-10)
Humilium exsultatio in Deo
Deposuit potentes de sede et exaltavit humiles; esurientes implevit bonis (Lc 1, 52-53).
   Exsultávit cor meum in Dómino, * exaltátum est cornu meum in Deo meo;
   
   dilatátum est os meum super inimícos meos, * quóniam lætáta sum in salutári tuo.
   
   Non est sanctus ut est Dóminus; neque enim est álius extra te, * et non est fortis sicut Deus noster.
   
   Nolíte multiplicáre loqui sublímia gloriántes. * Recédant supérba de ore vestro,
   
   quia Deus scientiárum Dóminus est, * et ab eo ponderántur actiónes.
   
   Arcus fórtium confráctus est, * et infírmi accíncti sunt róbore.
   
   Saturáti prius pro pane se locavérunt, * et famélici non eguérunt ámplius.
   
   Stérilis péperit plúrimos, * et, quæ multos habébat fílios, emárcuit.
   
   Dóminus mortíficat et vivíficat, * dedúcit ad inférnum et redúcit.
   
   Dóminus páuperem facit et ditat, * humíliat et súblevat;
   
   súscitat de púlvere egénum * et de stércore élevat páuperem,
   
   ut sédeat cum princípibus * et sólium glóriæ téneat.
   
   Dómini enim sunt cárdines terræ, * et pósuit super eos orbem.
   
   Pedes sanctórum suórum servábit, et ímpii in ténebris conticéscent, * quia non in fortitúdine sua roborábitur vir.
   
   Dóminus cónteret adversários suos; * super ipsos in cælis tonábit.
   
   Dóminus iudicábit fines terræ et dabit impérium regi suo * et sublimábit cornu christi sui.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Dóminus mortíficat et vivíficat, allelúia.
   Ant.
   Ant. 3. Lux orta est iusto, et rectis corde lætítia, allelúia.
   Ant. 3.
Psalmus 96 (97)
Gloria Domini in iudicio
Hic psalmus salutem mundi significat et fidem omnium gentium in ipsum (S. Athanasius).
   Dóminus regnávit! Exsúltet terra, * læténtur ínsulæ multæ.
   
   Nubes et calígo in circúitu eius, * iustítia et iudícium firmaméntum sedis eius.
   
   Ignis ante ipsum præcédet * et inflammábit in circúitu inimícos eius.
   
   Illustrárunt fúlgura eius orbem terræ: * vidit et contrémuit terra.
   
   Montes sicut cera fluxérunt a fácie Dómini, * a fácie Dómini omnis terra.
   
   Annuntiavérunt cæli iustítiam eius, * et vidérunt omnes pópuli glóriam eius.
   
   Confundántur omnes, qui adórant sculptília et qui gloriántur in simulácris suis. * Adoráte eum, omnes ángeli eius.
   
   Audívit et lætáta est Sion, et exsultavérunt fíliæ Iudæ * propter iudícia tua, Dómine.
   
   Quóniam tu Dóminus, Altíssimus super omnem terram, * nimis exaltátus es super omnes deos.
   
   Qui dilígitis Dóminum, odíte malum; custódit ipse ánimas sanctórum suórum, * de manu peccatóris liberábit eos.
   
   Lux orta est iusto, * et rectis corde lætítia.
   
   Lætámini, iusti, in Dómino * et confitémini memóriæ sanctitátis eius.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Lux orta est iusto, et rectis corde lætítia, allelúia.
   Ant.
Lectio brevis (Cf. Is 61, 10)
   Gaudens gaudébo in Dómino, et exsultábit ánima mea in Deo meo, quia índuit me vestiméntis salútis et induménto iustítiæ circúmdedit me, quasi sponsam ornátam monílibus suis.
   
Responsorium breve
   Elégit eam Dóminus, et præelégit eam. r. Allelúia, allelúia. v. In tabernáculo suo habitáre facit eam. v. Glória Patri.
   
   Ant. Paradísi porta per Evam cunctis clausa est, et per Maríam Vírginem patefácta est.
   Ant.
Canticum Evangelicum Lc 1, 68-79
De Messia eiusque præcursore
   Benedíctus ✠ Dóminus, Deus Israel, * quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
   
   et eréxit cornu salútis nobis * in domo David púeri sui,
   
   sicut locútus est per os sanctórum, * qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
   
   salútem ex inimícis nostris * et de manu ómnium, qui odérunt nos;
   
   ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris * et memorári testaménti sui sancti,
   
   iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, * datúrum se nobis,
   
   ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, * serviámus illi
   
   in sanctitáte et iustítia coram ipso * ómnibus diébus nostris.
   
   Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: * præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
   
   ad dandam sciéntiam salútis plebi eius * in remissiónem peccatórum eórum,
   
   per víscera misericórdiæ Dei nostri, * in quibus visitábit nos óriens ex alto,
   
   illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent, * ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Paradísi porta per Evam cunctis clausa est, et per Maríam Vírginem patefácta est.
   Ant.
Preces
   Salvatórem nostrum celebrántes, qui ex María Vírgine nasci dignátus est, exorémus dicéntes:
   
Intercédat pro nobis mater tua, Dómine.
   O sol iustítiæ, quem immaculáta Virgo ut lucens auróra præcéssit,
   
    tríbue ut in lúmine visitatiónis tuæ semper ambulémus.
   
   Verbum ætérnum, quod Maríam habitatiónis tuæ arcam incorruptíbilem elegísti,
   
    líbera nos a corruptióne peccáti.
   
   Salvátor noster, qui iuxta crucem matrem tuam habuísti,
   
    præsta ut, ipsa intercedénte, communicántes tuis passiónibus gaudeámus.
   
   Benigníssime Iesu, qui pendens in cruce, Maríam Ioánni matrem dedísti,
   
    da nobis ita vívere ut eius fílii agnoscámur.
   
Pater noster
Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
   Deus, qui Genetrícem Fílii tui Matrem quoque nostram constituísti, concéde nobis, ut, in pæniténtia et oratióne pro mundi salúte perseverántes, * in dies valeámus regnum Christi efficácius promovére. Per Dóminum.
   
   Dóminus vobíscum.
   
   r. Et cum spíritu tuo.
   
   Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
   
   r. Amen.
   
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
   v. Ite in pace. r. Deo grátias.
   
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
    Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
   
Retour en haut