Le monde attend que l'Eglise redevienne une société de louange

   v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
   
   r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
   
   Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Allelúia.
   
Hymnus
Veni, creátor Spíritus, mentes tuórum vísita, imple supérna grátia, quæ tu creásti, péctora.
Qui díceris Paráclitus, donum Dei altíssimi, fons vivus, ignis, cáritas et spiritális únctio.
Tu septifórmis múnere, dextræ Dei tu dígitus, tu rite promíssum Patris sermóne ditans gúttura.
Accénde lumen sénsibus, infúnde amórem córdibus, infírma nostri córporis virtúte firmans pérpeti.
Hostem repéllas lóngius pacémque dones prótinus; ductóre sic te prævio vitémus omne nóxium.
Per te sciámus da Patrem noscámus atque Fílium, te utriúsque Spíritum credámus omni témpore. Amen.
   Ant. 1. De angústiis inférni Dóminus erípuit ánimam meam, allelúia.
   Ant. 1.
Psalmus 114 (116A)
Gratiarum actio
Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei (Act 14, 22).
   Diléxi, quóniam exáudit Dóminus * vocem deprecatiónis meæ.
   
   Quia inclinávit aurem suam mihi, * cum in diébus meis invocábam.
   
   Circumdedérunt me funes mortis, * et angústiæ inférni invenérunt me.
   
   Tribulatiónem et dolórem invéni et nomen Dómini invocábam: * «O Dómine, líbera ánimam meam».
   
   Miséricors Dóminus et iustus, * et Deus noster miserétur.
   
   Custódiens párvulos Dóminus; * humiliátus sum, et salvum me fáciet.
   
   Convértere, ánima mea, in réquiem tuam, * quia Dóminus benefécit tibi;
   
   quia erípuit ánimam meam de morte, óculos meos a lácrimis, * pedes meos a lapsu.
   
   Ambulábo coram Dómino * in regióne vivórum.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. De angústiis inférni Dóminus erípuit ánimam meam, allelúia.
   Ant.
   Ant. 2. Quasi pupíllam óculi sui custodívit Dóminus pópulum suum, allelúia.
   Ant. 2.
Psalmus 120 (121)
Custos populi
Non esurient amplius, neque sitient amplius, neque cadet super illos sol neque ullus æstus (Ap 7, 16).
   Levábo óculos meos in montes: * unde véniet auxílium mihi?
   
   Auxílium meum a Dómino, * qui fecit cælum et terram.
   
   Non dabit in commotiónem pedem tuum, * neque dormitábit, qui custódit te.
   
   Ecce non dormitábit neque dórmiet, * qui custódit Israel.
   
   Dóminus custódit te, Dóminus umbráculum tuum, * ad manum déxteram tuam.
   
   Per diem sol non percútiet te, * neque luna per noctem.
   
   Dóminus custódiet te ab omni malo; * custódiet ánimam tuam Dóminus.
   
   Dóminus custódiet intróitum tuum et éxitum tuum * ex hoc nunc et usque in sǽculum.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Quasi pupíllam óculi sui custodívit Dóminus pópulum suum, allelúia.
   Ant.
   Ant. 3. Fortitúdo mea et laus mea Dóminus, et factus est mihi in salútem (T.P. Allélúia).
   Ant. 3.
Canticum (Ap 15, 3-4)
Hymnus adorationis
   Magna et mirabília ópera tua, * Dómine Deus omnípotens;
   
   iustæ et veræ viæ tuæ, * Rex géntium!
   
   Quis non timébit, Dómine, * et glorificábit nomen tuum?
   
   Quia solus Sanctus, quóniam omnes gentes vénient et adorábunt in conspéctu tuo, * quóniam iudícia tua manifestáta sunt.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Fortitúdo mea et laus mea Dóminus, et factus est mihi in salútem (T.P. Allélúia).
   Ant.
Lectio brevis (Hebr 5, 8-10)
   Christus cum esset Fílius, dídicit ex his, quæ passus est, obœdiéntiam et, consummátus, factus est ómnibus obœdiéntibus sibi auctor salútis ætérnæ, appellátus a Deo póntifex iuxta órdinem Melchísedech.
   
Responsorium breve
   r. Spíritus Paráclitus, * Allelúia, allelúia. Spíritus. v. Docébit vos ómnia. * Allelúia, allelúia. Glória Patri. Spíritus.
   
   Ant. Pater vester de cælo dabit Spíritum bonum peténtibus se, allelúia.
   Ant.
Canticum Evangelicum (Lc 1, 46-55)
Exultatio animæ in Domino
   Magníficat ✠ * ánima mea Dóminum,
   
   et exsultávit spíritus meus * in Deo salvatóre meo,
   
   quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. * Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generationes,
   
   quia fecit mihi magna, qui potens est, * et sanctum nomen eius,
   
   et misericórdia eius in progénies et progénies * timéntibus eum.
   
   Fecit poténtiam in bráchio suo, * dispérsit supérbos mente cordis sui;
   
   depósuit poténtes de sede * et exaltávit húmiles;
   
   esuriéntes implévit bonis * et dívites dimísit inánes.
   
   Suscépit Israel púerum suum, * recordátus misericórdiæ,
   
   sicut locútus est ad patres nostros, * Abraham et sémini eius in sǽcula.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Pater vester de cælo dabit Spíritum bonum peténtibus se, allelúia.
   Ant.
Preces
   Christum Dóminum, qui per resurrectiónem suam mundum clarificávit, lætánter deprecémur:
   
Christe, vita nostra, exáudi nos.
   Dómine Iesu Christe, qui discípulis te cómitem adiunxísti in via,
   
    adésto Ecclésiæ tuæ peregrinánti.
   
   Ne patiáris fidéles tuos tardos esse ad credéndum,
   
    sed fac, ut te mortis victórem confiteántur.
   
   Réspice benígnus eos, qui te in via non agnovérunt,
   
    et manifésta teípsum, ut te salvatórem suscípiant.
   
   Tu, qui per crucem omnes hómines reconciliásti in córpore tuo,
   
    pacem et unitátem tríbue géntibus univérsis.
   
   Iudex vivórum et mortuórum,
   
    defúnctis, qui in te credidérunt, remissiónem peccatórum concéde.
   
Pater noster
Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
   Deus, qui ad ætérnam vitam in Christi resurrectióne nos réparas, érige nos ad consedéntem in déxtera tua nostræ salútis auctórem, * ut, cum in maiestáte sua Salvátor noster advénerit, quos fecísti baptísmo renásci, fácias beáta immortalitáte vestíri. Per Dóminum.
   
   Dóminus vobíscum.
   
   r. Et cum spíritu tuo.
   
   Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
   
   r. Amen.
   
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
   v. Ite in pace. r. Deo grátias.
   
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
    Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
   
Retour en haut