v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
 
 r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
 
 Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Allelúia.
 
Hymnus
Fortem viríli péctore laudémus omnes féminam, quæ sanctitátis glória ubíque fulget ínclita.
Hæc sancto amóre sáucia, huius cadúca sæculi dum calcat, ad cæléstia iter perégit árduum.
Carnem domans ieiúniis, dulcíque mentem pábulo oratiónis nútriens, cæli potítur gáudiis.
Rex Christe, virtus fórtium, qui magna solus éfficis, huius precátu, quǽsumus, audi benígnus súpplices.
Iesu, tibi sit glória, qui nos beátæ sérvulæ speráre das suffrágia et sempitérna prǽmia. Amen.
 Ant. 1. Ego Dóminus salvans te et redémptor tuus, allelúia.
 Ant. 1.
Psalmus 134 (135)
Laus Domini mirabilia operantis
Populus in acquisitionem... annuntiate virtutes eius qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum (Cf. 1 Petr 2, 9).
I
 Laudáte nomen Dómini, * laudáte, servi Dómini,
 
 qui statis in domo Dómini, * in átriis domus Dei nostri.
 
 Laudáte Dóminum, quia bonus Dóminus; * psállite nómini eius, quóniam suáve.
 
 Quóniam Iacob elégit sibi Dóminus, * Israel in pecúlium sibi.
 
 Quia ego cognóvi quod magnus est Dóminus * et Deus noster præ ómnibus diis.
 
 Omnia, quæcúmque vóluit, † Dóminus fecit in cælo et in terra, * in mari et in ómnibus abyssis.
 
 Addúcens nubes ab extrémo terræ, † fúlgura in plúviam facit, * prodúcit ventos de thesáuris suis.
 
 Qui percússit primogénita Ægýpti * ab hómine usque ad pecus.
 
 Misit signa et prodígia in médio tui, Ægýpte, * in pharaónem et in omnes servos eius.
 
 Qui percússit gentes multas * et occídit reges fortes:
 
 Sehon regem Amorræórum et Og regem Basan * et ómnia regna Chánaan.
 
 Et dedit terram eórum hereditátem, * hereditátem Israel pópulo suo.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Ego Dóminus salvans te et redémptor tuus, allelúia.
 Ant.
 Ant. 2. Benedíctum quod venit regnum patris nostri David, allelúia.
 Ant. 2.
II
 Dómine, nomen tuum in ætérnum; * Dómine, memoriále tuum in generatiónem et generatiónem.
 
 Quia iudicábit Dóminus pópulum suum * et servórum suórum miserébitur.
 
 Simulácra géntium argéntum et aurum, * ópera mánuum hóminum:
 
 os habent et non loquéntur; * óculos habent et non vidébunt;
 
 aures habent et non áudient; * neque enim est spíritus in ore ipsórum.
 
 Símiles illis erunt, qui fáciunt ea, * et omnes, qui confídunt in eis.
 
 Domus Israel, benedícite Dómino; * domus Aaron, benedícite Dómino;
 
 domus Levi, benedícite Dómino; * qui timétis Dóminum, benedícite Dómino.
 
 Benedíctus Dóminus ex Sion, * qui hábitat in Ierúsalem.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Benedíctum quod venit regnum patris nostri David, allelúia.
 Ant.
 Ant. 3. Cantémus Dómino: glorióse enim magnificátus est, allelúia.
 Ant. 3.
Canticum (Ap 15, 3-4)
Hymnus adorationis
 Magna et mirabília ópera tua, * Dómine Deus omnípotens;
 
 iustæ et veræ viæ tuæ, * Rex géntium!
 
 Quis non timébit, Dómine, * et glorificábit nomen tuum?
 
 Quia solus Sanctus, † quóniam omnes gentes vénient et adorábunt in conspéctu tuo, * quóniam iudícia tua manifestáta sunt.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Cantémus Dómino: glorióse enim magnificátus est, allelúia.
 Ant.
Lectio brevis (Rom 8, 28-30)
 Scimus quóniam diligéntibus Deum ómnia cooperántur in bonum, his, qui secúndum propósitum vocáti sunt. Nam, quos præscívit, et prædestinávit confórmes fíeri imáginis Fílii eius, ut sit ipse primogénitus in multis frátribus; quos autem prædestinávit, hos et vocávit; et quos vocávit, hos et iustificávit; quos autem iustificávit, illos et glorificávit.
 
Responsorium breve
 Elégit eam Deus, et præelégit eam, r. Allelúia, allelúia. v. In tabernáculo suo habitáre facit eam. v. Glória Patri.
 
 Ant. Exsultávit cor meum in Dómino, et dilatátum est cor meum, quia lætáta sum in salutári meo (T. P. allelúia).
 Ant.
Canticum Evangelicum (Lc 1, 46-55)
Exultatio animæ in Domino
 Magníficat ✠ * ánima mea Dóminum,
 
 et exsultávit spíritus meus * in Deo salvatóre meo,
 
 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. * Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generationes,
 
 quia fecit mihi magna, qui potens est, * et sanctum nomen eius,
 
 et misericórdia eius in progénies et progénies * timéntibus eum.
 
 Fecit poténtiam in bráchio suo, * dispérsit supérbos mente cordis sui;
 
 depósuit poténtes de sede * et exaltávit húmiles;
 
 esuriéntes implévit bonis * et dívites dimísit inánes.
 
 Suscépit Israel púerum suum, * recordátus misericórdiæ,
 
 sicut locútus est ad patres nostros, * Abraham et sémini eius in sǽcula.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Exsultávit cor meum in Dómino, et dilatátum est cor meum, quia lætáta sum in salutári meo (T. P. allelúia).
 Ant.
Preces
 Dóminum, per mulíeres sanctas, pro Ecclésia deprecémur, dicéntes:
 
Recordáre Ecclésiæ tuæ, Dómine.
 Per mártyres omnes, quæ róbore mentis mortem carnis devicérunt,
 
 — da Ecclésiæ tuæ in tentatiónibus fortitúdinem.
 
 Per nuptas, quæ matrimónio sancto in grátia processérunt,
 
 — da Ecclésiæ tuæ apostólicam fecunditátem.
 
 Per víduas, quæ oratióne et hospitalitáte solitúdinem suam levavérunt ac sanctificavérunt,
 
 — da Ecclésiæ tuæ sacraméntum caritátis tuæ mundo exhibére.
 
 Per matres, quæ prolem ad regnum Dei et ad consórtium humánum genuérunt,
 
 — da Ecclésiæ tuæ, ut hómines univérsos ad vitam géneret atque salútem.
 
 Per omnes mulíeres sanctas, quæ lumen vultus tui contemplári meruérunt,
 
 — concéde defúnctis Ecclésiæ tuæ eádem visióne in ætérnum gaudére.
 
Pater noster
Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
 Largíre nobis, quǽsumus, Dómine, sapiéntiam crucis et fortitúdinem quibus beátam Ritam ditáre dignátus es, † ut, in tribulatióne cum Christo patiéntes, *pascháli eius mystério intímius participáre valeámus. Per Dóminum.
 
 Dóminus vobíscum.
 
 r. Et cum spíritu tuo.
 
 Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
 
 r. Amen.
 
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
 v. Ite in pace. r. Deo grátias.
 
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
  Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.