Le monde attend que l'Eglise redevienne une société de louange

   v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
   
   r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
   
   Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Allelúia.
   
Hymnus
Veníte, servi, súpplices, et mente et ore extóllite dignis beátum láudibus nomen Dei cum cántico.
Hoc namque tempus illud est, quo sæculórum iúdicem iniústa morti trádidit mortálium senténtia.
Et nos amóre débito, timóre iusto súbditi, advérsus omnes ímpetus quos sævus hostis íncutit.
Unum rogémus et Patrem Deum regémque Fílium simúlque Sanctum Spíritum, in Trinitáte Dóminum. Amen.
   Ant. Allelúia, allelúia, allelúia.
   Ant.
Psalmus 118 (119), 33-40
V (He)
   Legem pone mihi, Dómine, viam iustificatiónum tuárum, * et servábo eam semper.
   
   Da mihi intelléctum, et servábo legem tuam * et custódiam illam in toto corde meo.
   
   Deduc me in sémitam præceptórum tuórum, * quia ipsam vólui.
   
   Inclína cor meum in testimónia tua * et non in avarítiam.
   
   Avérte óculos meos, ne vídeant vanitátem; * in via tua vivífica me.
   
   Súscita servo tuo elóquium tuum, * quod est ad timórem tuum.
   
   Amove oppróbrium meum, quod suspicátus sum, * quia iudícia tua iucúnda.
   
   Ecce concupívi mandáta tua; * in iustítia tua vivífica me.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
Psalmus 33 (34)
Dominus iustorum salus
Gustastis quoniam dulcis Dominus (1 Petr 2, 3).
I
   Benedícam Dóminum in omni témpore, * semper laus eius in ore meo.
   
   In Dómino gloriábitur ánima mea, * áudiant mansuéti et læténtur.
   
   Magnificáte Dóminum mecum, * et exaltémus nomen eius in idípsum.
   
   Exquisívi Dóminum, et exaudívit me * et ex ómnibus terróribus meis erípuit me.
   
   Respícite ad eum, et illuminámini * et fácies vestræ non confundéntur.
   
   Iste pauper clamávit, et Dóminus exaudívit eum * et de ómnibus tribulatiónibus eius salvávit eum.
   
   Vallábit ángelus Dómini in circúitu timéntes eum * et erípiet eos.
   
   Gustáte et vidéte quóniam suávis est Dóminus; * beátus vir, qui sperat in eo.
   
   Timéte Dóminum, sancti eius, * quóniam non est inópia timéntibus eum.
   
   Dívites eguérunt et esuriérunt, * inquiréntes autem Dóminum non defícient omni bono.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
II
   Veníte, fílii, audíte me: * timórem Dómini docébo vos.
   
   Quis est homo, qui vult vitam, * díligit dies, ut vídeat bonum?
   
   Próhibe línguam tuam a malo, * et lábia tua ne loquátur dolum.
   
   Divérte a malo et fac bonum, * inquíre pacem et perséquere eam.
   
   Oculi Dómini super iustos, * et aures eius in clamórem eórum.
   
   Vultus autem Dómini super faciéntes mala, * ut perdat de terra memóriam eórum.
   
   Clamavérunt, et Dóminus exaudívit * et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos.
   
   Iuxta est Dóminus iis, qui contríto sunt corde, * et confráctos spíritu salvábit.
   
   Multæ tribulatiónes iustórum, * et de ómnibus his liberábit eos Dóminus.
   
   Custódit ómnia ossa eórum, * unum ex his non conterétur.
   
   Interfíciet peccatórem malítia, * et, qui odérunt iustum, puniéntur.
   
   Rédimet Dóminus ánimas servórum suórum, * et non puniéntur omnes, qui sperant in eo.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Allelúia, allelúia, allelúia.
   Ant.
Lectio brevis (1 Cor 15, 20-22)
   Christus resurréxit a mórtuis, primítiæ dormiéntium. Quóniam enim per hóminem mors, et per hóminem resurréctio mortuórum: sicut enim in Adam omnes moriúntur, ita et in Christo omnes vivificabúntur.
   
   v. Gavísi sunt discípuli, allelúia. r. Viso Dómino, allelúia.
   
   Orémus.
   
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
   Concéde nobis, Dómine, lux ardens caritátis ætérnæ, ut tua semper caritáte fervéntes, te super ómnia et fratres propter te uno diligámus amóre. Per Christum.
   
   Dóminus vobíscum.
   
   r. Et cum spíritu tuo.
   
   Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
   
   r. Amen.
   
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
    Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
   
Retour en haut