v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
 
 r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
 
 Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Allelúia.
 
Hymnus
Lux ætérna, lumen potens, dies indefíciens, debellátor atræ noctis, reparátor lúminis, destructórque tenebrárum, illustrátor méntium:
Quo nascénte suscitámur, quo vocante surgimus; faciénte quo beáti, quo linquénte míseri; quo a morte liberáti, quo sumus perlúcidi;
Mortis quo victóres facti, noctis atque sǽculi; ergo nobis, rex ætérne, lucem illam tríbue, quæ fuscátur nulla nocte, solo gaudens lúmine.
Honor Patri sit ac tibi, Sancto sit Spirítui, Deo trino sed et uni, paci, vitæ, lúmini, nómini præ cunctis dulci divinóque númini. Amen.
Vel:
Hymnus
Deus de nullo véniens, Deus de Deo pródiens, Deus ab his progrédiens, in nos veni subvéniens.
Tu nostrum desidérium, tu sis amor et gáudium; in te nostra cupíditas et sit in te iucúnditas.
Pater, cunctórum Dómine, cum Génito de Vírgine, intus et in circúitu nos rege Sancto Spíritu.
Meménto, sancta Trínitas, quod tua fecit bónitas, creándo prius hóminem, recreándo per sánguinem.
Nam quos creávit Unitas, redémit Christi cáritas; patiéndo tunc díligens, nunc díligat nos éligens.
Tríadi sanctæ gáudium, pax, virtus et impérium, decus, omnipoténtia, laus, honor, reveréntia. Amen.
 Ant. 1. Dóminus advocávit cælum et terram, ut discérnat pópulum suum.
 Ant. 1.
Psalmus 49 (50)
Vera in Dominum pietas
Non veni solvere legem, sed adimplere (Cf. Mt 5, 17).
I
 Deus deórum Dóminus locútus est * et vocávit terram a solis ortu usque ad occásum.
 
 Ex Sion speciósa decóre Deus illúxit, * Deus noster véniet et non silébit:
 
 ignis consúmens est in conspéctu eius * et in circúitu eius tempéstas válida.
 
 Advocábit cælum desúrsum * et terram discérnere pópulum suum:
 
 «Congregáte mihi sanctos meos, * qui disposuérunt testaméntum meum in sacrifício».
 
 Et annuntiábunt cæli iustítiam eius, * quóniam Deus iudex est.
 
 Numquid manducábo carnes taurórum * aut sánguinem hircórum potábo?
 
 Immola Deo sacrifícium laudis * et redde Altíssimo vota tua;
 
 et ínvoca me in die tribulatiónis: * éruam te, et honorificábis me».
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Dóminus advocávit cælum et terram, ut discérnat pópulum suum.
 Ant.
 Ant. 2. Invoca me in die tribulatiónis, et éruam te.
 Ant. 2.
II
 «Audi, pópulus meus, et loquar; † Israel, et testificábor advérsum te: * Deus, Deus tuus ego sum.
 
 Non in sacrifíciis tuis árguam te; * holocáusta enim tua in conspéctu meo sunt semper.
 
 Non accípiam de domo tua vítulos, * neque de grégibus tuis hircos.
 
 Quóniam meæ sunt omnes feræ silvárum, * iumentórum mille in móntibus.
 
 Cognóvi ómnia volatília cæli, * et, quod movétur in agro, meum est.
 
 Si esuríero non dicam tibi; * meus est enim orbis terræ et plenitúdo eius.
 
 Numquid manducábo carnes taurórum * aut sánguinem hircórum potábo?
 
 Immola Deo sacrifícium laudis * et redde Altíssimo vota tua;
 
 et ínvoca me in die tribulatiónis: * éruam te, et honorificábis me».
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Invoca me in die tribulatiónis, et éruam te.
 Ant.
 Ant. 3. Sacrifícium laudis honorificábit me.
 Ant. 3.
III
 Peccatóri autem dixit Deus: † «Quare tu enárras præcépta mea * et assúmis testaméntum meum in os tuum?
 
 Tu vero odísti disciplínam * et proiecísti sermónes meos retrórsum.
 
 Si vidébas furem, currébas cum eo; * et cum adúlteris erat pórtio tua.
 
 Os tuum dimittébas ad malítiam, * et língua tua concinnábat dolos.
 
 Sedens advérsus fratrem tuum loquebáris * et advérsus fílium matris tuæ proferébas oppróbrium.
 
 Hæc fecísti, et tácui. † Existimásti quod eram tui símilis. * Arguam te et státuam illa contra fáciem tuam.
 
 Intellégite hæc, qui obliviscímini Deum, * nequándo rápiam, et non sit qui erípiat.
 
 Qui immolábit sacrifícium laudis, honorificábit me, † et, qui immaculátus est in via, * osténdam illi salutáre Dei».
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Sacrifícium laudis honorificábit me.
 Ant.
In primo nocturno, anno II
De Epístula secúnda beáti Pauli apóstoli ad Corínthios
 Ecce tértio hoc parátus sum veníre ad vos et non ero gravis vobis; non enim quæro quæ vestra sunt, sed vos, nec enim debent fílii paréntibus thesaurizáre, sed paréntes fíliis. Ego autem libentíssime impéndam et superimpéndar ipse pro animábus vestris. Si plus vos díligo, minus díligar? Esto quidem, ego vos non gravávi; sed cum essem astútus, dolo vos cepi. Numquid per áliquem eórum, quos misi ad vos, circumvéni vos? Rogávi Titum et misi cum illo fratrem; numquid Titus vos circumvénit? Nonne eódem spíritu ambulávimus? Nonne iísdem vestígiis?
 
 Olim putátis quod excusémus nos apud vos? Coram Deo in Christo lóquimur; ómnia autem, caríssimi, propter vestram ædificatiónem. Tímeo enim, ne forte, cum vénero, non quales volo, invéniam vos, et ego invéniar a vobis, qualem non vultis, ne forte contentiónes, æmulatiónes, animositátes, dissensiónes, detractiónes, susurratiónes, inflatiónes, seditiónes sint; ne íterum, cum vénero, humíliet me Deus apud vos, et lúgeam multos ex his qui ante peccavérunt et non egérunt pæniténtiam super immundítia et fornicatióne et impudicítia, quam gessérunt. Ecce tértio hoc vénio ad vos: in ore duórum vel trium téstium stabit omne verbum. Prædíxi et prædíco, ut præsens bis et nunc absens his, qui ante peccavérunt, et céteris ómnibus, quóniam si vénero íterum, non parcam, quóniam experiméntum quæritis eius, qui in me lóquitur, Christi, qui in vos non infirmátur, sed potens est in vobis. Nam etsi crucifíxus est ex infirmitáte, sed vivit ex virtúte Dei. Nam et nos infírmi sumus in illo, sed vivémus cum eo ex virtúte Dei in vos.
 
 Vosmetípsos tentáte, si estis in fide; ipsi vos probáte. An non cognóscitis vos ipsos quia Iesus Christus in vobis est? Nisi forte réprobi estis. Spero autem quod cognoscétis quia nos non sumus réprobi. Orámus autem Deum, ut nihil mali faciátis, non ut nos probáti pareámus, sed ut vos, quod bonum est, faciátis, nos autem ut réprobi simus. Non enim póssumus áliquid advérsus veritátem, sed pro veritáte.
 
 Gaudémus enim, quando nos infírmi sumus, vos autem poténtes estis; hoc et orámus, vestram consummatiónem. Ideo hæc absens scribo, ut non præsens dúrius agam secúndum potestátem, quam Dóminus dedit mihi in ædificatiónem et non in destructiónem. De cétero, fratres, gaudéte, perfécti estóte, exhortámini ínvicem, idem sápite, pacem habéte, et Deus dilectiónis et pacis erit vobíscum. Salutáte ínvicem in ósculo sancto. Salútant vos sancti omnes. Grátia Dómini Iesu Christi et cáritas Dei et communicátio Sancti Spíritus cum ómnibus vobis.
 
 r. Salvos nos fac, Dómine Deus noster, et cóngrega nos de natiónibus, * Ut confiteámur nómini tuo et gloriémur in laude tua. v. Meménto nostri, Dómine, in beneplácito pópuli tui; vísita nos in salutári tuo: * Ut confiteámur. v. Glória Patri. * Ut confiteámur.
 
In secundo nocturno, anno II
Ex Sermónibus sancti Petri Damiáni epíscopi (Sermo 45: PL 144, 743)
 Dilectíssimi fratres mei, hic rogo, perpéndite quam debitóres simus huic beatíssimæ Dei Genetríci, quantásque illi post Deum de nostra redemptióne grátias ágere debeámus. Illud síquidem corpus Christi, quod beatíssima Virgo génuit, quod in grémio fovit, quod in fásciis cinxit, quod matérna cura nutrívit: illud, inquam, absque ulla dubietáte, non áliud, nunc de sacro altári percípimus, et eius sánguinem in sacraméntum nostræ redemptiónis haurímus. Hoc cathólica fides habet, hoc sancta Ecclésia fidéliter docet.
 
 Nullus ergo humánus sermo in laude eius invenítur idóneus, de qua mediátor Dei et hóminum cognóscitur incarnátus. Impar est illi omne humánæ linguæ præcónium quæ de intemerátæ carnis suæ viscéribus cibum nobis prótulit animárum: illum vidélicet, qui de semetípso pérhibet, dicens: Ego sum panis vivus, qui de cælo descéndi: si quis ex hoc pane manducáverit, vivet in ætérnum.
 
 Per cibum namque a paradísi sumus amœnitáte deiécti, per cibum quoque ad paradísi gáudia reparáti. Cibum comédit Eva, per quem nos ætérni ieiúnii fame multávit; cibum María édidit, qui nobis cæléstis convívii áditum patefécit.
 
 r. Salvos nos fac, Dómine Deus noster, et cóngrega nos de natiónibus, * Ut confiteámur nómini tuo et gloriémur in laude tua. v. Meménto nostri, Dómine, in beneplácito pópuli tui; vísita nos in salutári tuo: * Ut confiteámur. v. Glória Patri. * Ut confiteámur.
 
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
 Dóminus vobíscum.
 
 r. Et cum spíritu tuo.
 
 Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
 
 r. Amen.
 
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
  Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.