Le monde attend que l'Eglise redevienne une société de louange

   v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
   
   r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
   
   Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Allelúia.
   
Hymnus
Te Patrem summum genitúmque Verbum
Flamen ac Sanctum Dóminum faténtur
únicum, quotquot paradísi amœ́nus
hortus adúnat.
   
Quam modis miris, Trias alma, vivas
pércipit nemo, tamen usque in ævum
cǽlites vultu sátias, alácri
voce canéntes.
   
Te canunt mundi statuísse molem,
Lúmine ætérno régere univérsa,
ígnibus celsi refovére Amóris
corda tuórum.
   
Mente permísti súperum catérvis,
iam choris illis sociámus hymnos,
qui tua optámus fore sempitérna
pace beáti. Amen.
Ant. 1. Adésto, unus Deus omnípotens, Pater, Fílius et Spíritus Sanctus.
Ant. 1.
Psalmus 8
Maiestas Domini et dignitas hominis
Omnia subiecit sub pedibus eius, et ipsum dedit caput supra omnia Ecclesiæ (Eph 1, 22).
   Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra,
   
   quóniam eleváta est magnificéntia tua * super cælos.
   
   Ex ore infántium et lactántium perfecísti laudem propter inimícos tuos, * ut déstruas inimícum et ultórem.
   
   Quando vídeo cælos tuos, ópera digitórum tuórum, * lunam et stellas, quæ tu fundásti,
   
   quid est homo, quod memor es eius, * aut fílius hóminis quóniam vísitas eum?
   
   Minuísti eum paulo minus ab ángelis, glória et honóre coronásti eum * et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.
   
   Omnia subiecísti sub pédibus eius, oves et boves univérsas, * ínsuper et pécora campi,
   
   vólucres cæli et pisces maris, * quæcúmque perámbulant sémitas maris.
   
   Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
Ant. Adésto, unus Deus omnípotens, Pater, Fílius et Spíritus Sanctus.
Ant.
Ant. 2. Cáritas Pater est, grátia Fílius, communicátio Spíritus Sanctus, o beáta Trínitas.
Ant. 2.
Psalmus 32 (33)
Laus Domini providentis
Omnia per ipsum facta sunt (Io 1, 3).
I
   Exsultáte, iusti, in Dómino; * rectos decet collaudátio.
   
   Confitémini Dómino in cíthara, * in psaltério decem chordárum psállite illi.
   
   Cantáte ei cánticum novum, * bene psállite ei in vociferatióne,
   
   quia rectum est verbum Dómini, * et ómnia ópera eius in fide.
   
   Díligit iustítiam et iudícium; * misericórdia Dómini plena est terra.
   
   Verbo Dómini cæli facti sunt, * et spíritu oris eius omnis virtus eórum.
   
   Cóngregans sicut in utre aquas maris, * ponens in thesáuris abyssos.
   
   Tímeat Dóminum omnis terra, * a fácie autem eius formídent omnes inhabitántes orbem.
   
   Quóniam ipse dixit, et facta sunt, * ipse mandávit, et creáta sunt.
   
   Dóminus díssipat consília géntium, * írritas facit cogitatiónes populórum.
   
   Consílium autem Dómini in ætérnum manet, * cogitatiónes cordis eius in generatióne et generatiónem.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
Ant. Cáritas Pater est, grátia Fílius, communicátio Spíritus Sanctus, o beáta Trínitas.
Ant.
Ant. 3. Verax est Pater, véritas Fílius, véritas Spíritus, o beáta Trínitas.
Ant. 3.
II
   Beáta gens, cui Dóminus est Deus, * pópulus, quem elégit in hereditátem sibi.
   
   De cælo respéxit Dóminus, * vidit omnes fílios hóminum.
   
   De loco habitáculi sui respéxit * super omnes, qui hábitant terram,
   
   qui finxit singillátim corda eórum, * qui intéllegit ómnia ópera eórum.
   
   Non salvátur rex per multam virtútem, * et gigas non liberábitur in multitúdine virtútis suæ.
   
   Fallax equus ad salútem, * in abundántia autem virtútis suæ non salvábit.
   
   Ecce óculi Dómini super metuéntes eum, * in eos, qui sperant super misericórdia eius,
   
   ut éruat a morte ánimas eórum * et alat eos in fame.
   
   Anima nostra sústinet Dóminum, * quóniam adiútor et protéctor noster est;
   
   quia in eo lætábitur cor nostrum, * et in nómine sancto eius sperávimus.
   
   Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
Ant. Verax est Pater, véritas Fílius, véritas Spíritus, o beáta Trínitas.
Ant.
   v. Verbo Dómini cæli firmáti sunt. r. Et Spíritu oris eius omnis virtus eórum.
   
In primo nocturno, utroque anno
De Epístula prima beáti Pauli apóstoli ad Corínthios
   Ego, cum veníssem ad vos, fratres, veni non per sublimitátem sermónis aut sapiéntiæ annúntians vobis mystérium Dei. Non enim iudicávi scire me áliquid inter vos nisi Iesum Christum et hunc crucifíxum. Et ego in infirmitáte et timóre et tremóre multo fui apud vos, et sermo meus et prædicátio mea non in persuasibílibus sapiéntiæ verbis, sed in ostensióne Spíritus et virtútis, ut fides vestra non sit in sapiéntia hóminum sed in virtúte Dei.
   
   Sapiéntiam autem lóquimur inter perféctos, sapiéntiam vero non huius sæculi neque príncipum huius sæculi, qui destruúntur, sed lóquimur Dei sapiéntiam in mystério, quæ abscóndita est, quam prædestinávit Deus ante sæcula in glóriam nostram, quam nemo príncipum huius sæculi cognóvit; si enim cognovíssent, numquam Dóminum glóriæ crucifixíssent. Sed sicut scriptum est: Quod óculus non vidit, nec auris audívit, nec in cor hóminis ascéndit, quæ præparávit Deus his, qui díligunt illum.
   
   Nobis autem revelávit Deus per Spíritum; Spíritus enim ómnia scrutátur, étiam profúnda Dei. Quis enim scit hóminum, quæ sint hóminis, nisi spíritus hóminis, qui in ipso est? Ita et, quæ Dei sunt, nemo cognóvit nisi Spíritus Dei. Nos autem non spíritum mundi accépimus, sed Spíritum, qui ex Deo est, ut sciámus, quæ a Deo donáta sunt nobis; quæ et lóquimur non in doctis humánæ sapiéntiæ, sed in doctis Spíritus verbis, spiritálibus spiritália comparántes.
   
   Animális autem homo non pércipit, quæ sunt Spíritus Dei, stultítia enim sunt illi, et non potest intellégere, quia spiritáliter examinántur; spiritális autem iúdicat ómnia, et ipse a némine iudicátur. Quis enim cognóvit sensum Dómini, qui ínstruat eum? Nos autem sensum Christi habémus.
   
   r. Magnus Dóminus et magna virtus eius, * Et sapiéntiæ eius non est númerus. v. Magnus Dóminus et laudábilis nimis, et magnitúdinis eius non est finis. * Et. v. Glória Patri. * Et.
   
In secundo nocturno, anno II
Ex Tractátu sancti Basílii Magni epíscopi De Spíritu Sancto (Cap. 18, 46-47: PG 32, 151-154)
   Quemádmodum Fílius glorificátur a Patre qui ait: Et glorificávi, et íterum glorificábo: sic glorificátur Spíritus per consórtium quod habet cum Patre et Fílio, et per Unigéniti testimónium, dicéntis: Omne peccátum et blasphémia remittétur vobis homínibus, sed in Spíritum blasphémia non remittétur. Cum autem per vim illuminatrícem inténdimus óculos in pulchritúdinem imáginis Dei invisíbilis, perque hanc subvéhimur ad pulchérrimum spectáculum archétypi; ibi vidélicet adest inseparabíliter cognitiónis Spíritus, vim imáginis speculatívam in seípso éxhibens iis qui veritátis contemplatióne delectántur; non foris osténdens, sed in seípso indúcens ad agnitiónem.
   
   Quemádmodum enim nemo novit Patrem nisi Fílius: sic nullus potest dícere: " Dóminum Iesum ", nisi in Spíritu Sancto. Non enim dictum est: " Per Spíritum ", sed: In Spíritu; et Spíritus est Deus; et qui adórant eum, in Spíritu et veritáte opórtet adoráre; sicut scriptum est: In lúmine tuo vidébimus lumen; hoc est, in illustratióne Spíritus, lumen verum quod illúminat omnem hóminem veniéntem in mundum.
   
   Itaque in seípso osténdit Unigéniti glóriam, et veris adoratóribus in seípso Dei cognitiónem præbet. Proínde via ad Dei cognitiónem est ab uno Spíritu, per unum Fílium ad unum Patrem. Ac rursus, natíva bónitas et naturális sanctimónia et regális dígnitas ex Patre per Unigénitum ad Spíritum permánat. Ad hunc modum et hypóstases profitémur, nec pium monárchiæ dogma labefactátur.
   
   Ceterum qui subnumeratiónem ponunt, dicéntes primum, secúndum ac tértium, sciant sese deórum multitúdinem, iuxta géntium errórem, in illibátam christianórum theológiam indúcere. Ad nihil enim áliud tendit subnumeratiónis dolósa invéntio, quam ut profiteámur Deum primum, secúndum ac tértium. Sed nobis súfficit a Dómino præscríptus ordo, quem qui confúndet non minus peccábit quam peccat istórum impíetas.
   
   r. Te Deum Patrem ingénitum, te Fílium unigénitum, te Spíritum Sanctum Paráclitum, sanctam et indivíduam Trinitátem toto corde et ore confitémur, laudámus atque benedícimus: * Tibi glória in sæcula. v. Quóniam magnus es tu et fáciens mirabília, tu es Deus solus: * Tibi. v. Glória Patri. * Tibi.
   
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
   Dóminus vobíscum.
   
   r. Et cum spíritu tuo.
   
   Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
   
   r. Amen.
   
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
    Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
   
Retour en haut