Die 4 novembris
 1. Memória sancti Cároli Borromeo, epíscopi, qui, ab avúnculo Pio papa Quarto inter cardináles cooptátus et epíscopus Mediolanénsis eléctus, in hac sede verus pastor de necessitátibus Ecclésiæ témporis sui sédulus fuit: ad informándum clerum synodos collégit seminariáque instítuit, ad christiános mores fovéndos totum gregem plúries visitávit multáque ad animárum salútem decrévit. Ad pátriam cæléstem prídie huius diéi migrávit.
 
 2. Bonóniæ in Æmília, sanctórum Vitális et Agrícolæ, mártyrum, quorum, narránte sancto Ambrósio, prior alteríus servus ántea fuit, dein consors et colléga martyrii: hic enim ómnia tormentórum génera ita passus, ut non esset in córpore sine vúlnere locus; ille vero, supplício servi non térritus, cruci affíxus eiúsdem martyrium imitátus est.
 
 3. Myræ in Lycia, sanctórum mártyrum Nicándri, epíscopi, et Hermétis, presbyteri.
 
 4. Commemorátio sancti Piérii, presbyteri Alexandríni, qui, philosóphicis doctrínis illústris, sed integritáte vitæ et voluntária paupertáte clárior, regénte Alexandrínam Ecclésiam Theóna, pénitus divínas Scriptúras pópulum dócuit et post persecutiónem Romæ in pace quiévit.
 
 5. Ruthénis in Aquitánia, sancti Amántii, epíscopi, qui huius civitátis primus antístes créditur fuísse.
 
 6 *. Traiécti Mosæ in Brabántia Austrásiæ, sancti Perpétui, epíscopi.
 
 7. Tréviris in Austrásia, sanctæ Modéstæ, abbatíssæ, quæ, ab ipsa infántia Deo consecráta, gregi sanctimoniálium cœnóbii Horreénsis in civitáte prima præfuit et cum sancta Gertrúde Nivellénsi summa in Deo familiaritáte coniúncta est.
 
 8. Apud Albam Regálem in Pannónia, sancti Emeríci seu Henríci, fílii sancti Stéphani Hungarórum regis, immatúra morte prævénti.
 
 9 *. Patávii in Venétia, beátæ Hélenæ Enselmini, vírginis ex Ordine Clarissárum, quæ multos dolóres ac ipsam loquélæ amissiónem mira patiéntia tolerávit.
 
 10 *. Apud Cervum Frígidum territórii Meldénsis in Gállia, sancti Felícis de Valois, qui, postquam solitáriam vitam diu egit, sócius sancti Ioánnis de Matha in Ordine Sanctíssimæ Trinitátis Redemptióne Captivórum instituéndo fuísse habétur.
 
 lÍ *. In convéntu de Scótiis apud Nannétes in Gállia, beátæ Francíscæ de Ambósia, quæ, ducíssa Británniæ, Dariórigi primum in Gállia carmélum mulíerum cóndidit, in quem, vídua effécta, ancílla Christi secéssit.
 
 Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.
 
 r. Deo grátias.
 
 v. Pretiósa in conspéctu Dómini, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
 
Lectio brevis (Eccli 45,19-21)
 Factum est illi in testaméntum ætérnum et sémini eius sicut dies cæli: ministráre illi et fungi sacerdótio et benedícere pópulum suum in nómine eius. Ipsum elégit ab omni vivénte offérre sacrifícium Deo, incénsum et ádipes et incéndere bonum odórem et memoriále et placáre pro pópulo suo. Et dedit illi in præcéptis suis potestátem, in testaméntis iudiciórum: docére Iacob testimónia et in lege sua lucem dare Israel.
 
 Verbum Dómini. r. Deo grátias.
 
 Sancta María et omnes Sancti intercédant pro nobis ad Dóminum, ut nos mereámur ab eo adiuvári et salvári, qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum. r. Amen.
 
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
  Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
 
 Et fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace. r. Amen.
 
 v. Ite in pace. r. Deo grátias.