Die 5 novembris
 1. Cæsaréæ in Palæstína, sancti Domníni, mártyris, qui iúvenis médicus, persecutióne Diocletiáni imperatóris ineúnte, ad metálla damnátus Phænénsia relegátus est, ubi crudéles pértulit ærúmnas, et ob confessiónem suam fírmiter servátam, anno persecutiónis quinto, ab Urbáno præfécto igni tradi iussus est.
 
 2. Ibídem, commemorátio sanctórum Theótimi, Philóthei et Timóthei, mártyrum, qui, iúvenes, ludis circénsibus destináti sunt ad oblectaméntum plebis, atque sancti Auxéntii, senis, ad béstias tráditi.
 
 3 *. In Apúlia, sancti Marci, epíscopi Æcanénsis.
 
 4. Tréviris in Rhenánia Austrásiæ, sancti Fibícii, epíscopi.
 
 5 *. In Británnia Minóre, sancti Guethnóci, qui frater excólitur sanctórum Winwalœi et lacúti.
 
 6 *. In cœnóbio Calénsi apud Meldas in Gállia Lugdunénsi, sanctæ Bertíllæ, primæ abbatíssæ.
 
 7 *. Bitérris in Gállia Narbonénsi, sancti Geráldi, epíscopi, viri miræ honestátis et simplicitátis, qui, ex canónico regulári invítus ad episcopátum assúmptus, humilitáti in dignitáte addíctior fuit.
 
 8 . Constantinópoli, beáti Gómidæ Keumurgian (Cosmæ de Carboniáno), presbyteri et mártyris, qui, paterfamílias, in Ecclésia Armenórum natus et ordinátus, propter fidem cathólicam a Chalcedonénsi Synodo proféssam, quam fírmiter ténuit et propagávit, multa perpéssus est, dénique symbolum nicænum récitans cápite obtruncáto occúbuit.
 
 9. Prope flumen Hung Fên in Tunquíno, sancti Domínici Mean, presbyteri ex Ordine Prædicatórum et mártyris, qui in persecutióne Tu Duc imperatóris, Rosárii corónam públice ferens et christiános ad professiónem fídei hortans, ad supplícium decollatiónis, minibus iunctis sicut ad altáre, pro Christo ductus est.
 
 10 *. Parmæ in Itália, beáti Guidónis Maríæ Conforti, epíscopi, qui, bonus pastor, semper de Ecclésia ac pópuli fide defendéndis vigilávit et, sollicitúdine evangelizatiónis populórum motus, Piam Societátem Sancti Francísci Xavérii fundávit.
 
 11 *. Matríti in Hispánia, beáti Ioánnis Antónii Burró Más, religiósi ex Ordine Sancti Ioánnis a Deo et mártyris, propter evangélicam professiónem in persecutióne erga Ecclésiam occísi.
 
 12 *. In loco El Saler nuncupáto prope Valéntiam item in Hispánia, beátæ Maríæ a Monte Carmélo Vie1 Ferrando, vírginis et mártyris, quæ in eádem tempestáte pro Christo egrégium perégit certámen.
 
 13 *. In óppido HoJ in Germánia, beáti Bernárdi Lichtenberg, presbyteri et mártyris, qui, cum Dei et hóminum dígnitas læderétur, pro ludæis inhumániter vexátis et deténtis públice precabátur, quaprópter ipse comprehénsus et ad campum detentiónis Dacháni destinátus, in itínere vexatiónibus oppréssus, sed in Christo impávidus óbiit.
 
 14 *. In campo detentiónis civitátis tbec in Siberiána Rússiæ província, beáti Gregórii Lakota, epíscopi Premisliénsis et mártyris, qui, pátria a persecutóribus fídei vexáta, impávida morte córporis torménta pro Christo devícit.
 
 Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.
 
 r. Deo grátias.
 
 v. Pretiósa in conspéctu Dómini, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
 
Lectio brevis (Iac 5, 8-11)
 Patiéntes estóte, et vos, confirmáte corda vestra, quóniam advéntus Dómini appropinquávit. Nólite ingemíscere fratres, in altérutrum, ut non iudicémini; ecce iudex ante iánuam assístit. Exémplum accípite, fratres, labóris et patiéntiæ prophétas, qui locúti sunt in nómine Dómini. Ecce beatificámus eos, qui sustinuérunt; sufferéntiam Iob audístis et finem Dómini vidístis, quóniam miséricors est Dóminus et miserátor.
 
 Verbum Dómini. r. Deo grátias.
 
 Sancta María et omnes Sancti intercédant pro nobis ad Dóminum, ut nos mereámur ab eo adiuvári et salvári, qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum. r. Amen.
 
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
  Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
 
 Et fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace. r. Amen.
 
 v. Ite in pace. r. Deo grátias.