Le monde attend que l'Eglise redevienne une société de louange

Die 6 novembris
   1. Thinísæ in Numídia, sancti Felícis, mártyris, de quo sanctus Augustínus loqui vidétur ad pópulum dicens: ‹ Vere felix et nómine et coróna. Conféssus est enim, dilátus est ad torménta; álio die invénturn est in cárcere corpus eius exánime ».
   
   2. Commemorátio sancti Pauli, epíscopi Constantinopolitáni et mártyris, qui sæpe ab ariánis ob nicænam fidem servátam pulsus et plúries in dignitátem restitútus, tandem a Constántio imperatóre Cucúsum, Cappadóciæ oppídulum, relegátus, ibídem arianórum insídiis crudéliter strangulátus esse fertur.
   
   3. Rhedónibus in Británnia Minóre, sancti Melánii, epíscopi, qui in loco « Plácium » ad Vicenóniam flumen, ubi ipse suis minibus ecclésiam constrúxerat et mónachos ad servítium Dei congregáverat, ad Dóminum migrávit.
   
   4 *. In monastério Llanilltud Fawr in Cámbria eius nómine nuncupáto, sancti Iltúti, abbátis, qui idem cœnóbium cóndidit, quo fama eius sanctitátis et exímiæ doctrínæ multos collégit discípulos.
   
   5. Nobilíaci prope Lemóvicum in Aquitánia, sancti Leonárdi, eremítæ.
   
   6. Hierosólymæ, sanctórum Calliníci, Himérii, Theodóri, Stéphani, Petri, Pauli, Theodóri alteríus, Ioánnis, Ioánnis alteríus et alicúius ignóto nómine, mártyrum, qui, mílites, urbe Gaza a Saracénis capta, ab hóstibus comprehénsi, sed a sancto Sophrónio epíscopo incitáti, Christum conféssi sunt, quaprópter decolláti martyrium suscepérunt.
   
   7. Barcinóne in Hispánia, sancti Sevéri, epíscopi, qui martyrii corónam fertur accepísse.
   
   8 *. Apud Helvétios in Burgúndia, sancti Protásii, qui epíscopus Lausannénsis cólitur.
   
   9. In pago Taruannénsi Austrásiæ, sancti Winnóci, abbátis, qui, brito génere, inter mónachos Sithivénses a sancto Bertíno recéptus est, dein Wormínii cœnóbium cóndidit, cui sancte præfuit, ipsis minibus suis multum labórans.
   
   10 *. Aptæ Iúliæ in Província Gálliæ, sancti Stéphani, epíscopi, mansuetúdine clari, qui binam Hierosólymam peregrinatiónern suscépit et ecclésiam cathedrálem restítuit.
   
   11 *. Doráti in pago Lemovicénsi Aquitániæ, sancti Theobáldi, presbyteri, qui, canónicus reguláris sacri áditus offício præpósitus, numquam extra ecclesiásticas officínas egréssus est, nisi ut infírmis assidéret eorúmque necessitátibus subveníret.
   
   12 *. Prope Colóniam Agrippínam in Lotharíngia Germániæ, beátæ Christínæ Stumbelénsis, vírginis, quæ, Christi passiónibus commúnicans, omnes temptatiónes mundi mirabíliter superávit.
   
   Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.
   
   r. Deo grátias.
   
   v. Pretiósa in conspéctu Dómini, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
   
Lectio brevis (1Thess 2, 9-12)
   Mémores estis, fratres, labóris nostri et fatigatiónis; nocte et die operántes, ne quem vestrum gravarémus, prædicávimus in vobis evangélium Dei. Vos testes estis et Deus, quam sancte et iuste et sine queréla vobis, qui credidístis, fúimus; sicut scitis quáliter unumquémque vestrum, tamquam pater fílios suos, deprecántes vos et consolántes testificáti sumus, ut ambularétis digne Deo, qui vocat vos in suum regnum et glóriam.
   
   Verbum Dómini. r. Deo grátias.
   
   Sancta María et omnes Sancti intercédant pro nobis ad Dóminum, ut nos mereámur ab eo adiuvári et salvári, qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum. r. Amen.
   
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
    Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
   
   Et fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace. r. Amen.
   
   v. Ite in pace. r. Deo grátias.
   
Retour en haut