Die 8 novembris
 1. Commemorátio sanctórum Simproniáni, Cláudii, Nicóstrati, Castórii et Simplícii, mártyrum, qui, ut tráditur, fabri marmorárii apud Sírmium in Pannónia, cum simulácrum dei Æsculápii propter nomen Iesu Christi fíngere renuíssent, a Diocletiáno imperatóre in flúvium præcípites dari iussi sunt et a Deo martyrii grátia coronáti; quorum Romæ sub título Quáttuor Coronatórum in basílica Cælimontána venerátio ab antíquitus flóruit.
 
 2. Apud Turónos in Gállia Lugdunénsi, sancti Clari, presbyteri, qui, sancti Martíni discípulus, prope epíscopi monastérium mansiónem sibi constítuit, ubi multos congregávit fratres.
 
 3. Romæ apud sanctum Petrum, sancti Deúsdedit papæ Primi, qui clerum populúmque suum diléxit, simplicitáte et sapiéntia clarus.
 
 4. Bremæ in Saxónia, sancti Willehádi, epíscopi, qui, in Northúmbria natus et amícus Alcuíno, post sanctum Bonifátium in Frísia et Saxónia Evangélium propagávit et, epíscopus ordinátus, sedem Breménsem constítuit et sapiénter gubernávit.
 
 5. Suessióne in Gállia, deposítio sancti Godefrídi, epíscopi Ambianénsis, qui, moyásticæ vitæ a quinquénnio instrúctus, in certámine dominórum et plebis civitátis componéndo atque in reformándis cleri populíque móribus multa passus est.
 
 6 *. Colóniæ Agrippínæ in Lotharíngia Germániæ, beáti Ioánnis Duns Scoti, presbyteri ex Ordine Minórum, qui, e Scótia oriúndus, philosóphiæ et theológiæ disciplínas Cantuáriæ, Oxónii, Parísiis, demum Colóniæ dócuit, ingénio subtíli et mirábili fervóre magíster præclárus.
 
 7 *. Monte Novo in Picéno Itáliæ, beátæ Maríæ Crucifíxæ (Elísabeth Maríæ) Satellico, abbatíssæ ex Ordine Clarissárum, in conterriplándo Crucis mystério conspícuæ et mysticis charismátibus refértæ.
 
 8. In urbe Nam Dinh in Tunquíno, sanctórum mártyrum Ioséphi Nguyen Dình Nghi, Pauli Nguyen Ngân, Martíni Tą Dúc Thinh, presbyterórum, Martíni Tho et Ioánnis Baptístæ Cón, agricolárum, qui sub imperatóre Thieu Tri pro fide christiána decolláti sunt.
 
 Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.
 
 r. Deo grátias.
 
 v. Pretiósa in conspéctu Dómini, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
 
Lectio brevis (Eccli 34,14-20)
 Spíritus timéntium Dóminum vivet, et in respéctu illíus benedicétur. Spes enim illórum in salvántem illos, et óculi Dei in diligéntes se. Qui timet Dóminum, nihil trepidábit et non pavébit, quóniam ipse est spes eius. Timéntis Dóminum beáta est ánima eius. Ad quem réspicit? Et quis est fortitúdo eius? Oculi Dómini super timéntes eum: protéctor poténtiæ, firmaméntum virtútis, tégimen ardóris et umbráculum meridiáni, custódia offensiónis et adiutórium casus, exáltans ánimam et illúminans óculos, dans sanitátem vitæ et benedictiónem.
 
 Verbum Dómini. r. Deo grátias.
 
 Sancta María et omnes Sancti intercédant pro nobis ad Dóminum, ut nos mereámur ab eo adiuvári et salvári, qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum. r. Amen.
 
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
  Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
 
 Et fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace. r. Amen.
 
 v. Ite in pace. r. Deo grátias.