Die 10 novembris
 1. Memória sancti Leónis papæ Primi, doctóris Ecclésiæ, qui, in Etrúria natus, primum diáconus Urbis díligens éxstitit, dein ad Petri cáthedram evéctus Magnus iure méruit appellári sive ob gregem suum exquisíto ac prudénti sermóne nutrítum sive ob orthodóxam doctrínam de incarnatióne Dei in Chalcedonénsi Œcuménico Concílio per legátos strénue affirmátam, donec Romæ in Dómino quiévit, ubi hac die apud sanctum Petrum depósitus est.
 
 2. In Pérside, tránsitus sancti Demetriáni, epíscopi Antiochéni, qui in exsílium deportátus est a Sápore rege Primo.
 
 3. Tyánæ in Cappadócia, sancti Oréstis, mártyris.
 
 4. Ravénnæ in Flamínia, sancti Probi, epíscopi, cuius nómini célebrem basílicam Classénsem sanctus Maximiánus epíscopus dedicávit.
 
 5. In Pérside, sanctórum mártyrum Narsétis, epíscopi, venerábilis senis, et Ioséphi, discípuli eius, iúvenis, qui, cum a Sápore rege Secúndo iussi solem adoráre renuíssent, gládio decolláti sunt.
 
 6. Cantuáriæ in Anglia, sancti lusti, epíscopi, qui, una cum áliis mónachis a sancto Gregório papa Magno missus est, ut ad Angliam evangelizándam sanctum Augustínum adiuváret, et tandem huius sedis episcopátum accépit.
 
 7. . In vico Foro in Subalpínis, sancti Baudolíni, eremítæ.
 
 8. Neápoli in Campánia, sancti Andréæ Avellino, presbyteri e Congregatióne Clericórum Regulárium, sanctitáte et salútis proximórum procurándæ stúdio célebris, qui árduum se cotídie in virtútibus profectúrum votum suscépit et, méritis onústus, ad pedes altáris sancto fine quiévit.
 
 9 *. Barcinóne in Hispánia, beáti Acíscli Pina Piazuelo, religiósi ex Ordine Sancti Ioánnis a Deo et mártyris, qui, tempestáte persecutiónis furénte, in ódium religiónis enecátus est.
 
 
 Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.
 
 r. Deo grátias.
 
 v. Pretiósa in conspéctu Dómini, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
 
Lectio brevis (Eccli 39,1-3)
 Qui accómmodat ánimam suam ad timórem Dei et in lege Altíssimi meditátur, sapiéntiam ómnium antiquórum exquíret et in prophetíis vacábit. Narratiónem virórum nominatórum conservábit et in versútias parabolárum simul introíbit. Occúlta proverbiórum exquíret et in abscónditis parabolárum conversábitur.
 
 Verbum Dómini. r. Deo grátias.
 
 Sancta María et omnes Sancti intercédant pro nobis ad Dóminum, ut nos mereámur ab eo adiuvári et salvári, qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum. r. Amen.
 
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
  Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
 
 Et fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace. r. Amen.
 
 v. Ite in pace. r. Deo grátias.