v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
 
 r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
 
 Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Allelúia.
 
Hymnus
Urbs Ierúsalem beáta, dicta pacis vísio, quæ constrúitur in cælis vivis ex lapídibus, angelísque coronáta sicut sponsa cómite,
Nova véniens e cælo, nuptiáli thálamo præparáta, ut intácta copulétur Dómino. Platéæ et muri eius ex auro puríssimo;
Portæ nitent margarítis ádytis paténtibus, et virtúte meritórum illuc introdúcitur omnis qui ob Christi nomen hic in mundo prémitur.
Tunsiónibus, pressúris expolíti lápides suis coaptántur locis per manum artíficis; disponúntur permansúri sacris ædifíciis.
Glória et honor Deo usquequáque altíssimo, una Patri Filióque atque Sancto Flámini, quibus laudes et potéstas per ætérna sǽcula. Amen.
 Ant. 1. Sanctificávit Dóminus tabernáculum suum: hæc est domus Dei, in qua invocétur nomen eius, de qua scriptum est: Erit nomen meum ibi, dicit Dóminus.
 Ant. 1.
Psalmus 45 (46)
Deus refugium et virtus
Vocabunt nomen eius Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum Deus (Mt 1, 23).
 Deus est nobis refúgium et virtus, * adiutórium in tribulatiónibus invéntus est nimis.
 
 Proptérea non timébimus, dum turbábitur terra, * et transferéntur montes in cor maris.
 
 Fremant et intuméscant aquæ eius, * conturbéntur montes in elatióne eius.
 
 Flúminis rivi lætíficant civitátem Dei, * sancta tabernácula Altíssimi.
 
 Deus in médio eius, non commovébitur; * adiuvábit eam Deus mane dilúculo.
 
 Fremuérunt gentes, commóta sunt regna; * dedit vocem suam, liquefácta est terra.
 
 Dóminus virtútum nobíscum, * refúgium nobis Deus Iacob.
 
 Veníte et vidéte ópera Dómini, * quæ pósuit prodígia super terram.
 
 Auferet bella usque ad finem terræ, † arcum cónteret et confrínget arma * et scuta combúret igne.
 
 Vacáte et vidéte quóniam ego sum Deus: * exaltábor in géntibus et exaltábor in terra.
 
 Dóminus virtútum nobíscum, * refúgium nobis Deus Iacob.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Sanctificávit Dóminus tabernáculum suum: hæc est domus Dei, in qua invocétur nomen eius, de qua scriptum est: Erit nomen meum ibi, dicit Dóminus.
 Ant.
 Ant. 2. In domum Dómini lætántes íbimus.
 Ant. 2.
Psalmus 121 (122)
Civitas sancta Ierusalem
Accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis, Ierusalem cælestem (Hebr 12, 22).
 Lætátus sum in eo quod dixérunt mihi: * «In domum Dómini íbimus» .
 
 Stantes iam sunt pedes nostri * in portis tuis, Ierúsalem.
 
 Ierúsalem, quæ ædificáta est ut cívitas, * sibi compácta in idípsum.
 
 Illuc enim ascendérunt tribus, tribus Dómini, * testimónium Israel, ad confiténdum nómini Dómini.
 
 Quia illic sedérunt sedes ad iudícium, * sedes domus David.
 
 Rogáte, quæ ad pacem sunt Ierúsalem: * «Secúri sint diligéntes te!
 
 Fiat pax in muris tuis, * et secúritas in túrribus tuis! ».
 
 Propter fratres meos et próximos meos * loquar: «Pax in te! ».
 
 Propter domum Dómini Dei nostri * exquíram bona tibi.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. In domum Dómini lætántes íbimus.
 Ant.
 Ant. 3. Laudem dícite Deo nostro, omnes sancti eius (T. P. allelúia).
 Ant. 3.
Canticum (Cf. Ap 19,1-2. 5-7)
De nuptiis Agni
 Allelúia.
 
 Salus et glória et virtus Deo nostro, * (r. Allelúia.)
 
 quia vera et iusta iudícia eius.
 
 r. Allelúia.
 
 Allelúia.
 
 Laudem dícite Deo nostro, omnes servi eius *
 
 (r. Allelúia.)
 
 et qui timétis eum, pusílli et magni!
 
 r. Allelúia.
 
 Alléluia.
 
 Quóniam regnávit Dóminus, Deus noster omnípotens. *
 
 (r. Allelúia.)
 
 Gaudeámus et exsultémus et demus glóriam ei.
 
 r. Allelúia.
 
 Allelúia.
 
 Quia venérunt núptiæ Agni, *
 
 (r. Allelúia.)
 
 et uxor eius præparávit se.
 
 r. Allelúia.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Laudem dícite Deo nostro, omnes sancti eius (T. P. allelúia).
 Ant.
Lectio brevis (Ap 21, 1 a. 2-3. 22. 27)
 Vidi civitátem sanctam Ierúsalem novam descendéntem de cælo a Deo, parátam sicut sponsam ornátam viro suo. Et audívi vocem magnam de throno dicéntem: «Ecce tabernáculum Dei cum homínibus! Et habitábit cum eis, et ipsi pópuli eius erunt, et ipse Deus cum eis erit eórum Deus». Et templum non vidi in ea: Dóminus enim Deus omnípotens templum illíus est, et Agnus. Nec intrábit in ea áliquid coinquinátum et fáciens abominatiónem et mendácium, nisi qui scripti sunt in libro vitæ Agni.
 
Responsorium breve
 
 Ant. Sanctificávit Dóminus tabernáculum suum: hæc est domus Dei, in qua invocétur nomen eius, de qua scriptum est: Erit nomen meum ibi, dicit Dóminus.
 Ant.
Canticum Evangelicum (Lc 1, 46-55)
Exultatio animæ in Domino
 Magníficat ✠ * ánima mea Dóminum,
 
 et exsultávit spíritus meus * in Deo salvatóre meo,
 
 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. * Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generationes,
 
 quia fecit mihi magna, qui potens est, * et sanctum nomen eius,
 
 et misericórdia eius in progénies et progénies * timéntibus eum.
 
 Fecit poténtiam in bráchio suo, * dispérsit supérbos mente cordis sui;
 
 depósuit poténtes de sede * et exaltávit húmiles;
 
 esuriéntes implévit bonis * et dívites dimísit inánes.
 
 Suscépit Israel púerum suum, * recordátus misericórdiæ,
 
 sicut locútus est ad patres nostros, * Abraham et sémini eius in sǽcula.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Sanctificávit Dóminus tabernáculum suum: hæc est domus Dei, in qua invocétur nomen eius, de qua scriptum est: Erit nomen meum ibi, dicit Dóminus.
 Ant.
Preces
 Gaudéntes in Dómino, a quo omne bonum descéndit, ipsum sincéris méntibus deprecémur:
 
Dómine, exáudi oratiónem nostram.
 Universórum Pater et Dómine, qui Fílium tuum in mundum misísti, ut nomen tuum glorificarétur in omni loco,
 
 — testimónium Ecclésiæ tuæ róbora apud gentes.
 
 Fac nos Apostolórum prædicatióni dóciles,
 
 — et fídei nostræ veritáti confórmes.
 
 Qui díligis iustos,
 
 — iudícium fac iniúriam patiéntibus.
 
 Compedítos solve, cæcos illúmina,
 
 — elísos érige, ádvenas custódi.
 
 In tua iam dormiéntium pace votum complére dignéris:
 
 — da eos per Fílium tuum ad resurrectiónem sanctam perveníre.
 
Pater noster
Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
 Deus, qui de vivis et eléctis lapídibus ætérnum habitáculum tuæ prǽparas maiestáti, † multíplica in Ecclésia tua spíritum grátiæ, quem dedísti, * ut fidélis tibi pópulus in cæléstis ædificatiónem Ierúsalem semper accréscat. Per Dóminum.
 
 Dóminus vobíscum.
 
 r. Et cum spíritu tuo.
 
 Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
 
 r. Amen.
 
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
 v. Ite in pace. r. Deo grátias.
 
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
  Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.