v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
 
 r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
 
 Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Allelúia.
 
Hymnus
Médiæ noctis tempus est prophética vox ádmonet dicámus laudes ut Deo Patri semper ac Fílio,
Sancto quoque Spirítui: perfécta enim Trínitas uniúsque substántiæ laudánda nobis semper est.
Terrórem tempus hoc habet, quo, cum vastátor ángelus Ægypto mortem íntulit, delévit primogénita.
Hæc iustis hora salus est, quos tunc ibídem ángelus ausus puníre non erat, signum formídans sánguinis.
Ægýptus flebat fórtiter tantórum diro fúnere; solus gaudébat Israel agni protéctus sánguine.
Nos verus Israel sumus: lætámur in te, Dómine, hostem spernéntes et malum, Christi defénsi sánguine.
Dignos nos fac, rex óptime, futúri regni glória, ut mereámur láudibus ætérnis te concínere. Amen.
Vel:
Hymnus
Salve dies, diérum glória, dies felix Christi victória, dies digna iugi lætítia, dies prima.
Lux divína cæcis irrádiat, in qua Christus inférnum spóliat, mortem vincit et reconcíliat summis ima.
Sempitérni regis senténtia sub peccáto conclúsit ómnia; ut infírmis supérna grátia subveníret,
Dei virtus et sapiéntia temperávit iram cleméntia, cum iam mundus in præcipítia totus iret.
Resurréxit liber ab ínferis restaurátor humáni géneris, ovem suam repórtans úmeris ad supérna.
Angelórum pax fit et hóminum, plenitúdo succréscit órdinum, triumphántem laus decet Dóminum, laus ætérna.
Harmoníæ cæléstis pátriæ vox concórdet matris Ecclésiæ, «Allelúia» frequéntet hódie plebs fidélis.
Triumpháto mortis império, triumpháli fruámur gáudio; in terra pax, et iubilátio sit in cælis. Amen.
 Ant. 1. Quis ascéndet in montem Dómini, aut quis stabit in loco sancto eius?
 Ant. 1.
Psalmus 23 (24)
Domini in templum adventus
Christo apertæ sunt portæ cæli propter carnalem eius assumptionem (S. Irenæus).
 Dómini est terra et plenitúdo eius, * orbis terrárum et qui hábitant in eo.
 
 Quia ipse super mária fundávit eum * et super flúmina firmávit eum.
 
 Quis ascéndet in montem Dómini, * aut quis stabit in loco sancto eius?
 
 Innocens mánibus et mundo corde, † qui non levávit ad vana ánimam suam, * nec iurávit in dolum.
 
 Hic accípiet benedictiónem a Dómino * et iustificatiónem a Deo salutári suo.
 
 Hæc est generátio quæréntium eum, * quæréntium fáciem Dei Iacob.
 
 Attóllite, portæ, cápita vestra, † et elevámini, portæ æternáles, * et introíbit rex glóriæ.
 
 Quis est iste rex glóriæ? * Dóminus fortis et potens, Dóminus potens in prœlio.
 
 Attóllite, portæ, cápita vestra, † et elevámini, portæ æternáles, * et introíbit rex glóriæ.
 
 Quis est iste rex glóriæ? * Dóminus virtútum ipse est rex glóriæ.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Quis ascéndet in montem Dómini, aut quis stabit in loco sancto eius?
 Ant.
 Ant. 2. Benedícite, gentes, Deum nostrum.
 Ant. 2.
Psalmus 65 (66)
Hymnus ad sacrificium gratiarum actionis
De resurrectione Domini et conversione gentium (Hesychius).
I
 Iubiláte Deo, omnis terra, † psalmum dícite glóriæ nóminis eius, * glorificáte laudem eius.
 
 Dícite Deo: « Quam terribília sunt ópera tua. * Præ multitúdine virtútis tuæ blandiéntur tibi inimíci tui.
 
 Omnis terra adóret te et psallat tibi, * psalmum dicat nómini tuo ».
 
 Veníte et vidéte ópera Dei, * terríbilis in adinventiónibus super fílios hóminum.
 
 Convértit mare in áridam, † et in flúmine pertransíbunt pede; * ibi lætábimur in ipso.
 
 Qui dominátur in virtúte sua in ætérnum, † óculi eius super gentes respíciunt; * rebélles non exalténtur in semetípsis.
 
 Benedícite, gentes, Deum nostrum * et audítam fácite vocem laudis eius;
 
 qui pósuit ánimam nostram ad vitam * et non dedit in commotiónem pedes nostros.
 
 Quóniam probásti nos, Deus; * igne nos examinásti, sicut examinátur argéntum.
 
 Induxísti nos in láqueum, * posuísti tribulatiónes in dorso nostro.
 
 Imposuísti hómines super cápita nostra, † transívimus per ignem et aquam, * et eduxísti nos in refrigérium.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Benedícite, gentes, Deum nostrum.
 Ant.
 Ant. 3. Audíte, omnes, qui timétis Deum, quanta fecit ánimæ meæ, allelúia.
 Ant. 3.
II
 Introíbo in domum tuam in holocáustis; reddam tibi vota mea,
 
 quæ protulérunt lábia mea, * et locútum est os meum in tribulatióne mea.
 
 Holocáusta medulláta ófferam tibi cum incénso aríetum, * ófferam tibi boves cum hircis.
 
 Veníte, audíte, † et narrábo, omnes, qui timétis Deum, * quanta fecit ánimæ meæ.
 
 Ad ipsum ore meo clamávi * et exaltávi in lingua mea.
 
 Iniquitátem si aspéxi in corde meo, * non exáudiet Dóminus.
 
 Proptérea exaudívit Deus, * atténdit voci deprecatiónis meæ.
 
 Benedíctus Deus, qui non amóvit oratiónem meam * et misericórdiam suam a me.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Audíte, omnes, qui timétis Deum, quanta fecit ánimæ meæ, allelúia.
 Ant.
In primo nocturno, utroque anno)
De Epístula prima beáti Petri apóstoli 2, 1-17
 Caríssimi: Deponéntes omnem malítiam et omnem dolum et simulatiónes et invídias et omnes detractiónes, sicut modo géniti infántes, rationále sine dolo lac concupíscite, ut in eo crescátis in salútem, si gustástis quóniam dulcis Dóminus. Ad quem accédentes, lápidem vivum, ab homínibus quidem reprobátum, coram Deo autem eléctum, pretiósum, et ipsi tamquam lápides vivi ædificámini domus spiritális in sacerdótium sanctum offérre spiritáles hóstias acceptábiles Deo per Iesum Christum. Propter quod cóntinet Scriptúra: Ecce pono in Sion lápidem angulárem, eléctum, pretiósum; et, qui credit in eo, non confundétur.
 
 Vobis ígitur honor credéntibus; non credéntibus autem lapis, quem reprobavérunt ædificántes, hic factus est in caput ánguli et lapis offensiónis et petra scándali; qui offéndunt verbo non credéntes, in quod et pósiti sunt. Vos autem genus eléctum, regále sacerdótium, gens sancta, pópulus in acquisitiónem, ut virtútes annuntiétis eius, qui de ténebris vos vocávit in admirábile lumen suum; qui aliquándo non pópulus, nunc autem pópulus Dei; qui non consecúti misericórdiam nunc autem misericórdiam consecúti.
 
 Caríssimi, óbsecro tamquam ádvenas et peregrínos abstinére vos a carnálibus desidériis, quæ mílitant advérsus ánimam; conversatiónem vestram inter gentes habéntes bonam, ut in eo, quod detréctant de vobis tamquam de malefactóribus, ex bonis opéribus considerántes gloríficent Deum in die visitatiónis.
 
 Subiécti estóte omni humánæ creatúræ propter Dóminum: sive regi quasi præcellénti sive dúcibus tamquam ab eo missis ad vindíctam malefactórum, laudem vero bonórum; quia sic est volúntas Dei, ut benefaciéntes obmutéscere faciátis imprudéntium hóminum ignorántiam, quasi líberi, et non quasi velámen habéntes malítiæ libertátem, sed sicut servi Dei. Omnes honoráte, fraternitátem dilígite, Deum timéte, regem honorificáte.
 
 r. Terríbilis est locus iste: non est hic áliud nisi domus Dei et porta cæli. * Vere étenim Dóminus est in loco isto, et ego nesciébam. v. Cumque evigilásset Iacob de somno, ait: * Vere. v. Glória Patri. * Vere.
 
In secundo nocturno, anno I)
Ex Sermónibus sancti Cæsárii Arelaténsis epíscopi (Sermo 229: CCL 104, 905)
 Natálem templi huius diem, fratres dilectíssimi, Christo propítio cum exsultatióne et gáudio hódie celebrámus; sed templum Dei verum et vivum nos esse debémus. Mérito tamen sollemnitátem matris Ecclésiæ christiáni pópuli fidéliter colunt, per quam se spiritáliter renátos esse cognóscunt. Nam qui per primam nativitátem vasa iræ Dei fúimus, per secúndam vasa misericórdiæ fíeri merúimus. Prima enim natívitas prodúxit nos ad mortem; secúnda revocávit ad vitam.
 
 Omnes enim nos, caríssimi, ante baptísmum fana diáboli fúimus, post baptísmum templa Christi esse merúimus; et, si de salúte ánimæ nostræ atténtius cogitémus, templum Dei verum et vivum nos esse cognóscimus. Non solum in manufáctis hábitat Deus, nec in domo de lignis et lapídibus facta; sed præcípue in ánima ad imáginem Dei facta, et manu ipsíus artíficis cóndita. Sic enim beátus Paulus apóstolus dixit: Templum Dei sanctum est, quod estis vos.
 
 Et quia Christus véniens proiécit diábolum de córdibus nostris, ut sibi templum præparáret in nobis, quantum póssumus cum ipsíus adiutório laborémus, ne in nobis per mala ópera nostra patiátur iniúriam. Omnis enim, qui male agit, Christo iniúriam facit. Sicut enim dixi, prius quam nos redímeret Christus, diáboli domus fúimus; póstea domus Dei esse merúimus: Deus enim de nobis dignátus est sibi fácere domum.
 
 Unde nos, caríssimi, si natálem templi cum gáudio celebráre vólumus, templa Dei vivéntia malis opéribus in nobis destrúere non debémus. Et hoc dicam, quod omnes intellégere possunt: quóties ad ecclésiam vénimus, qualem illam inveníre vólumus, tales et ánimas nostras præparáre debémus.
 
 sæculi laudábunt te * In átria. v. Glória Patri. * In átria.
 
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
 Dóminus vobíscum.
 
 r. Et cum spíritu tuo.
 
 Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
 
 r. Amen.
 
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
  Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.