Die 13 novembris
 1. Cæsaréæ in Palæstína, pássio sanctórum mártyrum Antoníni, Nicéphori, Zebínæ, Germáni et Mánathæ, vírginis. Hæc, sub Galério Maximíno imperatóre, verbéribus cæsa, igne cremáta est; illi vero, cum intrépidi ac líbera voce Firmiliánum prǽsidem, diis immolántem, impietátis argúerent, cápite cæsi sunt.
 
 2. Aquis Séxtiis in Gállia Narbonénsi, sancti Mítriæ, qui, etsi condicióne servílis, in Christo tamen liber iustítiæ a sæculo victor abscéssit.
 
 3. Turónis in Gállia Lugdunénsi, sancti Bríctii, epíscopi, qui, sancti Martíni discípulus, magístro succéssit et quadragínta et septem annos plúries advérsis pressus est.
 
 4. In Africa, commemorátio sanctórum mártyrum hispanórum Arcádii, Paschásii, Probi et Euthychiáni, qui, cum in ariánam hæresim nullátenus se declinári pateréntur, a Genseríco rege Vandalórum primum proscrípti, deínde in exsílium acti atque atrócibus supplíciis cruciáti, postrémo divérso mortis génere interémpti sunt. Tunc et Paulílli puéruli, fratris Paschásii et Eutychiáni, constántia enítuit, qui, cum a fide cathólica divélli non posset, fústibus diu cæsus est et ad ínfimam servitútem damnátus.
 
 5 *. Viénnæ in Gállia Lugdunénsi, sancti Leoniáni, abbátis, qui ab inimíca gente e Pannónia illuc captívus dedúctus, primum Augustodúni, mox Viénnæ quadragínta ámplius annos mónachos et moniáles sanctíssime rexit.
 
 6. Arvérnæ in Aquitánia, sancti Quinctiáni, epíscopi, qui primum Ruthenénsem sedem ténuit, sed a Gothis in exsílium pulsus, epíscopus Arvernórum factus est.
 
 7 *. Tiférni Tiberíni in Umbria, commemorátio sanctórum Floréntii, epíscopi, cuius verídicæ doctrínæ et sanctitátis sanctus Gregórius papa Magnus testis fuit, et Amántii eius presbyteri, caritáte in ægrótos omnibúsque virtútibus pleni.
 
 8. Ruthénis in Aquitánia, sancti Dalmátii, epíscopi, cuius sanctus Gregórius Turonénsis largitátem in páuperes laudat.
 
 9 *. In Valle Susingénsi apud Helvétios, sancti Himérii, eremítæ, qui ibídem Evangélium prædicávit.
 
 10. Toléti in Hispánia, sancti Eugénii, epíscopi, qui sacræ litúrgiæ ordinándæ óperam dedit.
 
 11 *. In pago Cameracénsi in Gállia, sanctæ Maxelléndis, vírginis et mártyris, quæ, ut fertur, Christum éligens sibi sponsum, cum virum sequi recusásset, cui a paréntibus promíssa erat, ab eo gládio percússa occúbuit.
 
 12. Romæ apud sanctum Petrum, sancti Nicolái papæ Primi, qui vigóre apostólico in Románi Pontíficis auctoritáte firmánda in univérsa Dei Ecclésia præstitit.
 
 13 *. In monastério Régulæ in Vascónia Gálliæ, tránsitus sancti Abbónis, abbátis Floriacénsis, divínis Scriptúris et lítteris mire edócti, qui, cum monásticam disciplínam defénderet et paci strénue favéret, láncea percússus occúbuit.
 
 14 *. Eporédiæ in Subalpínis, commemorátio beáti Varmúndi, epíscopi, viva fide, pietáte et humilitáte clari, qui libertátem Ecclésiæ ab insídiis poténtium vindicávit, ecclésiam cathedrálem exstrúxit, órdinem monásticum fovit et scholam episcopálem promóvit.
 
 15. Cremónæ in Langobárdia, sancti Homobóni, qui, negotiátor, caritáte erga páuperes, derelíctis púeris colligéndis ac educándis et famíliis pacificándis cláruit.
 
 16. Romæ, sanctæ Augustínæ (Líviæ) Pietrantoni, vírginis e Congregatióne Sorórum a Caritáte, quæ, tabe laborántium curæ in valetudinário Sancti Spíritus christiáne se dedit, donec ab ægróto quodam, homicídii furóre capto, cultro percússa occúbuit.
 
 17 *. In vico Simat de Valldigna in pago Valentíno Hispániæ, beáti Ioánnis Gonga Martínez, mártyris, qui, persecutióne erga fidem sæviénte, sánguinem pro Christo effúdit.
 
 18 *. In vico Portichol de Wazernes prope Carcaixent in eódem pago Hispániæ, beátæ Maríæ a Patrocínio a Sancto Ioánne Giner Gomis, vírginis ex Institúto Sorórum Maríæ Immacuátæ Missionariárum Claretianárum et mártyris, quæ in eádem persecutióne per certámen fídei vitam accépit ætérnam.
 
 19 *. Sóphiæ in Bulgária, beatórum Petri Vičev, Pauli (I oséphi) Džidžov et Iósaphat (Robérti Matthǽi) Siškov, presbyterórum e Congregatióne Augustinianórum ab Assumptióne, qui, témpore regíminis in Deum hostílis proditiónis crímine falso insimuláti atque in cárcerem trusi quia christiáni, mercédem fidélium discipulórum Christi mortis agóne accípere meruérunt.
 
 
 Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.
 
 r. Deo grátias.
 
 v. Pretiósa in conspéctu Dómini, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
 
Lectio brevis (1Thess 2, 9-12)
 Mémores estis, fratres, labóris nostri et fatigatiónis; nocte et die operántes, ne quem vestrum gravarémus, prædicávimus in vobis evangélium Dei. Vos testes estis et Deus, quam sancte et iuste et sine queréla vobis, qui credidístis, fúimus; sicut scitis quáliter unumquémque vestrum, tamquam pater fílios suos, deprecántes vos et consolántes testificáti sumus, ut ambularétis digne Deo, qui vocat vos in suum regnum et glóriam.
 
 Verbum Dómini. r. Deo grátias.
 
 Sancta María et omnes Sancti intercédant pro nobis ad Dóminum, ut nos mereámur ab eo adiuvári et salvári, qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum. r. Amen.
 
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
  Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
 
 Et fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace. r. Amen.
 
 v. Ite in pace. r. Deo grátias.