Die 16 novembris
 1. Sanctæ Margarítæ, quæ, in Hungária nata et Malcólmo regi Scótiæ Tértio nupta, octo péperit fílios et de regni atque Ecclésiæ bono magnópere sollícita fuit, oratióni ieiuniísque largitátem iungens erga páuperes, exémplum sic præbens óptimæ cóniugis, matris et regínæ.
 
 2. Sanctæ Gertrúdis, cognoménto Magnæ, vírginis, quæ, inde ab infántia solitúdini et litterárum stúdiis summo ardóre ac strenuitáte dédita, tota ad Deum convérsa monastérium Cisterciénsium Helpithénse prope Islébiam in Saxónia Germániæ ingréssa est, ubi mirum in modum viam perfectiónis cucúrrit, oratiónibus et contemplatióni Christi crucifíxi se dévovens. Ipsíus tránsitus postrídie huius diéi occúrrit.
 
 3. Cápuæ in Campánia, sanctórum Augustíni et Felicitátis, mártyrum, qui sub Décio imperatóre passi esse ferúntur.
 
 4 *. Doli in território Bituricénsi Gálliæ, commemorátio sanctórum Leocádii et Lusóris, quorum prior, senátor Galliárum adhuc gentílis, primos apud Bituríges christiánæ fídei præcónes suscépit et in hoc vico domum suam fecit ecclésiam; alter vero, eius fílius, in albis neóphytæ de sǽculo migrásse fertur.
 
 5. Lugdúni item in Gállia, sancti Euchérii, qui, ex órdine senatório, cum família primum in ínsula próxima Lirinénsem ad vitam ascéticam se cóntulit; dein epíscopus Lugdunénsis eléctus, plúrimas sanctórum mártyrurn passiónes conscrípsit.
 
 6 *. Apud Helvétios, sancti Othmári, abbátis, qui loco cellæ a sancto Gallo cónditæ parvum pro leprósis valetudináriurn et cœnóbium sub observántia Régulæ sancti Benedícti fundávit, ob cuius iura defendénda mox in Rheni ínsulam a vicínis poténtibus deportátus exsul óbiit.
 
 7 *. In monastério Cavénsi in Campánia, beáti Simeónis, abbátis.
 
 8. Apud Provínum Sénonum lumnus in Gállia, tránsitus sancti Edmúndi Rich, epíscopi Cantuariénsis, qui ob Ecclésiæ defensiónem exsílio afféctus, inter mónachos Cisterciénses Pontiníaci vitam sanctarn agens óbiit.
 
 9 *. Asísii in Umbria ad Sanctum Damiánum, sanctæ Agnétis, vírginis, quæ sanctam Claram sorórem in flore iuventútis sequens, duce sancto Francísco paupertátem toto corde ampléxa est.
 
 10 *. Eboráci in Anglia, beáti Eduárdi Osbaldeston, presbyteri Lancastrénsis et mártyris, qui, lumnus Collégii Anglórum Reménsis, sub Elisabeth regína Prima cápite damnátus quod Angliam sacérdos petivísset, suspéndii supplíciis tráditus est.
 
 Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.
 
 r. Deo grátias.
 
 v. Pretiósa in conspéctu Dómini, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
 
Lectio brevis (2 Thess 2, 15-17; 3,5)
 Itaque, fratres, state et tenéte traditiónes, quas didicístis sive per sermónem sive per epístulam nostram. Ipse autem Dóminus noster Iesus Christus et Deus Pater noster, qui diléxit nos et dedit consolatiónem ætérnam et spem bonam in grátia, consolétur corda vestra et confírmet in omni ópere et sermóne bono.
 
 Verbum Dómini. r. Deo grátias.
 
 Sancta María et omnes Sancti intercédant pro nobis ad Dóminum, ut nos mereámur ab eo adiuvári et salvári, qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum. r. Amen.
 
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
  Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
 
 Et fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace. r. Amen.
 
 v. Ite in pace. r. Deo grátias.