Le monde attend que l'Eglise redevienne une société de louange

   v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
   
   r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
   
   Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Allelúia.
   
Hymnus
Lux ætérna, lumen potens, dies indefíciens, debellátor atræ noctis, reparátor lúminis, destructórque tenebrárum, illustrátor méntium:
Quo nascénte suscitámur, quo vocante surgimus; faciénte quo beáti, quo linquénte míseri; quo a morte liberáti, quo sumus perlúcidi;
Mortis quo victóres facti, noctis atque sǽculi; ergo nobis, rex ætérne, lucem illam tríbue, quæ fuscátur nulla nocte, solo gaudens lúmine.
Honor Patri sit ac tibi, Sancto sit Spirítui, Deo trino sed et uni, paci, vitæ, lúmini, nómini præ cunctis dulci divinóque númini. Amen.
Vel:
Hymnus
Deus de nullo véniens, Deus de Deo pródiens, Deus ab his progrédiens, in nos veni subvéniens.
Tu nostrum desidérium, tu sis amor et gáudium; in te nostra cupíditas et sit in te iucúnditas.
Pater, cunctórum Dómine, cum Génito de Vírgine, intus et in circúitu nos rege Sancto Spíritu.
Meménto, sancta Trínitas, quod tua fecit bónitas, creándo prius hóminem, recreándo per sánguinem.
Nam quos creávit Unitas, redémit Christi cáritas; patiéndo tunc díligens, nunc díligat nos éligens.
Tríadi sanctæ gáudium, pax, virtus et impérium, decus, omnipoténtia, laus, honor, reveréntia. Amen.
   Ant. 1. Dóminus advocávit cælum et terram, ut discérnat pópulum suum.
   Ant. 1.
Psalmus 49 (50)
Vera in Dominum pietas
Non veni solvere legem, sed adimplere (Cf. Mt 5, 17).
I
   Deus deórum Dóminus locútus est * et vocávit terram a solis ortu usque ad occásum.
   
   Ex Sion speciósa decóre Deus illúxit, * Deus noster véniet et non silébit:
   
   ignis consúmens est in conspéctu eius * et in circúitu eius tempéstas válida.
   
   Advocábit cælum desúrsum * et terram discérnere pópulum suum:
   
   «Congregáte mihi sanctos meos, * qui disposuérunt testaméntum meum in sacrifício».
   
   Et annuntiábunt cæli iustítiam eius, * quóniam Deus iudex est.
   
   Numquid manducábo carnes taurórum * aut sánguinem hircórum potábo?
   
   Immola Deo sacrifícium laudis * et redde Altíssimo vota tua;
   
   et ínvoca me in die tribulatiónis: * éruam te, et honorificábis me».
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Dóminus advocávit cælum et terram, ut discérnat pópulum suum.
   Ant.
   Ant. 2. Invoca me in die tribulatiónis, et éruam te.
   Ant. 2.
II
   «Audi, pópulus meus, et loquar; Israel, et testificábor advérsum te: * Deus, Deus tuus ego sum.
   
   Non in sacrifíciis tuis árguam te; * holocáusta enim tua in conspéctu meo sunt semper.
   
   Non accípiam de domo tua vítulos, * neque de grégibus tuis hircos.
   
   Quóniam meæ sunt omnes feræ silvárum, * iumentórum mille in móntibus.
   
   Cognóvi ómnia volatília cæli, * et, quod movétur in agro, meum est.
   
   Si esuríero non dicam tibi; * meus est enim orbis terræ et plenitúdo eius.
   
   Numquid manducábo carnes taurórum * aut sánguinem hircórum potábo?
   
   Immola Deo sacrifícium laudis * et redde Altíssimo vota tua;
   
   et ínvoca me in die tribulatiónis: * éruam te, et honorificábis me».
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Invoca me in die tribulatiónis, et éruam te.
   Ant.
   Ant. 3. Sacrifícium laudis honorificábit me.
   Ant. 3.
III
   Peccatóri autem dixit Deus: «Quare tu enárras præcépta mea * et assúmis testaméntum meum in os tuum?
   
   Tu vero odísti disciplínam * et proiecísti sermónes meos retrórsum.
   
   Si vidébas furem, currébas cum eo; * et cum adúlteris erat pórtio tua.
   
   Os tuum dimittébas ad malítiam, * et língua tua concinnábat dolos.
   
   Sedens advérsus fratrem tuum loquebáris * et advérsus fílium matris tuæ proferébas oppróbrium.
   
   Hæc fecísti, et tácui. Existimásti quod eram tui símilis. * Arguam te et státuam illa contra fáciem tuam.
   
   Intellégite hæc, qui obliviscímini Deum, * nequándo rápiam, et non sit qui erípiat.
   
   Qui immolábit sacrifícium laudis, honorificábit me, et, qui immaculátus est in via, * osténdam illi salutáre Dei».
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Sacrifícium laudis honorificábit me.
   Ant.
In primo nocturno, anno I)
De libro Ezechiélis prophétæ 14, 12-23
   In diébus illis: Factus est sermo Dómini ad me dicens: "Fili hóminis, terra cum peccáverit mihi, ut prævaricétur præváricans, exténdam manum meam super eam et cónteram virgam panis eius et immíttam in eam famem et interfíciam de ea hóminem et iuméntum; et si fúerint tres viri isti in médio eius, Noe, Danel et Iob, ipsi iustítia sua liberábunt ánimas suas, ait Dóminus Deus. Quod si et béstias péssimas indúxero super terram, ut absque líberis fáciant eam, et fúerit desérta in qua nullus pertránseat propter béstias, tres viri isti si fúerint in ea, vivo ego, dicit Dóminus Deus, quia nec fílios nec fílias liberábunt, sed ipsi soli liberabúntur, terra autem desolábitur."
   
   "Vel si gládium indúxero super terram illam et díxero gládio: Transi per terram, et interfécero de ea hóminem et iuméntum, et tres viri isti fúerint in médio eius, vivo ego, dicit Dóminus Deus, non liberábunt fílios neque fílias, sed ipsi soli liberabúntur. Vel si pestiléntiam immísero super terram illam et effúdero indignatiónem meam super eam in sánguine, ut áuferam ex ea hóminem et iuméntum, et Noe et Danel et Iob fúerint in médio eius, vivo ego, dicit Dóminus Deus, quia fílium et fíliam non liberábunt, sed ipsi iustítia sua liberábunt ánimas suas."
   
   "Quóniam hæc dicit Dóminus Deus: Quod si et quáttuor iudícia mea péssima, gládium et famem et béstias malas et pestiléntiam mísero in Ierúsalem, ut interfíciam de ea hóminem et pecus, tamen relinquétur in ea salvátio educéntium fílios et fílias: ecce ipsi egrediéntur ad vos, et vidébitis viam eórum et ópera eórum et consolabímini super malo quod indúxi in Ierúsalem in ómnibus quæ importávi super eam. Et consolabúntur vos, cum vidéritis viam eórum et ópera eórum, et cognoscétis quod non frustra fécerim ómnia quæ feci in ea", ait Dóminus Deus.
   
   r. Indicábo tibi, homo, quid sit bonum, aut quid Dóminus requírat a te: * Fácere iudícium et iustítiam, et sollicítum ambuláre cum Deo tuo. v. Spera in Dómino et fac bonitátem, inhábita terram, et pascéris in divítiis eius. * Fácere. v. Glória Patri. * Fácere.
   
In secundo nocturno, anno I)
Ex Sermónibus sancti Petri Chrysólogi epíscopi (Sermo 141: PL 52, 577-578)
   Quantum secrétum cubículi sit regális, quali reveréntia, quo tremóre locus habeátur, ubi ipsa príncipis requiéscit potéstas! Certe ad thálamum sponsi nisi satis próximus, nisi satis íntimus, nisi bonæ consciéntiæ, nisi laudábilis famæ, nisi probábilis vitæ nullus admíttitur. Intra thálamum vero ipsum Vírginem Deus capit solam, suscípitur sola virgínitas illibáta.
   
   Unde, o homo, his admónitus exémplis, æstima quis sis, quantus sis, qualis sis, et tunc demum cógita utrum possis Domínicæ nativitátis penetráre secrétum, utrum mereáris ad illíus péctoris cubículum perveníre, ubi tota supérni Regis, tota divinitátis requiéscit maiéstas; utrum débeas humánis óculis, corpóreis sénsibus, concéptum Vírginis temerárius discússor atténdere. Sed quia totum Deo est possíbile, et tibi ne ad mínima quidem óperum Dei possíbile est perveníre, concéptum Vírginis noli discútere, sed crede; Deum voluísse nasci pie senti, quia facis iniúriam si requíris. Magnum Domínicæ nativitátis sacraméntum fide pércipe, quia ne mínima quidem óperum Dei ássequi póteris sine fide, dicénte Scriptúra: Omnia ópera eius in fide.
   
   Sed tu hic totum vis de ratióne constáre, ubi totum consístit ex fide, quod tamen non sine ratióne subsístit, sed ratióne Dei, non tua, homo. Quid tam rationábile, nisi ut Deus quidquid volúerit possit? Qui quod vult non potest, Deus non est. Quæ ergo mandat Deus, exséquitur ángelus, implet Spíritus, éfficit virtus, Virgo credit, natúra súscipit, cæli narrant, annúntiat firmaméntum, osténdunt stellæ, magi prædicant, pastores adórant, pécora cognóscunt, attestánte prophéta: Cognóvit bos possessórem suum et ásinus præsepe Dómini sui.
   
   r. Ante multum tempus prophetávit Ezéchiel: Vidi portam clausam, et ecce Deus ante sæcula ex ea procedébat pro salúte mundi; * Et íterum erit clausa, demónstrans Vírginem, quia post partum permánsit virgo. v. Portam, quam vidísti clausam, non aperiétur; solus enim Dóminus transíbit per eam. * Et íterum. v. Glória Patri. * Et íterum.
   
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
   Dóminus vobíscum.
   
   r. Et cum spíritu tuo.
   
   Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
   
   r. Amen.
   
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
    Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
   
Retour en haut