Die 22 novembris
 1. Memória sanctæ Cæcíliæ, vírginis et mártyris, quæ dúplicem illam palmam Romæ in cœmetério Callísti via Appia pro Christi amóre consecúta esse tráditur cuiúsque nomen titulus ecclésiæ Transtiberínus antíquitus præbet.
 
 2. Commemorátio sancti Philémonis Colossénsis, cuius caritáte in Christum Iesum beátus Paulus Apóstolus gavísus est et qui una cum sancta Apphía uxóre cólitur.
 
 3. Arbélis in Pérside, sancti Ananíæ, mártyris, qui, témpore persecutiónis Sáporis regis Secúndi, iubénte Ardisag archimágo, comprehénsus est ac fústibus ter tanta sævítia cæsus, ut carnífices, eum iam interiísse rati, iacéntem in platéa relínquerent; nocte vero insequénti a christiánis domum suam delátus est, ubi ánimam exhalávit.
 
 4. Medioláni in Ligúria, sancti Benígni, epíscopi, qui in magna invasiónum perturbatióne Ecclésiam ipsi commíssam summa constántia et religióne administrávit.
 
 5. Augustodúni in Gállia Lugdunénsi, sancti Pragmátii, epíscopi.
 
 6 *. Apud rivum Niùun prope urbem Maras in Cilícia, beatórum Salvatóris Lilli, presbyteri ex Ordine Fratrum Minórum, Ioánnis fílii Balži atque aliórum sex sociórum armenórum génere,3 mártyrum, qui, a milítibus Othor ánis Christum negáre iussi, cum fidem suam pródere recusássent, cuspídibus transfóssi ad regnum ætérnum migravérunt.
 
Quorum nomina: beati K'adir filius Xodianin, Cerun filius K'uraži, Vardavar filius Dimbalac, Paulus filius leremiæ, David et Theodorus filii Davidis, fratres.
 7 *. In vico Trióra in Ligúria Itáliæ regióne, beáti Thomæ Reggio, epísCopi lanuénsis, qui, austeritáti vitæ miram suavitátem morum coniúngens, concórdiam civílem conciliávit atque inópibus omnímodo ádstitit, máxime agens curam humáni cœtus difficultátum.
 
 8. In urbe Weocaltitlán in México, sancti Petri Esqueda Ramírez, presbyteri et mártyris, qui in persecutióne mexicána propter sacerdótium in cárcerem coniéctus est, demum plumbis interféctus.
 
 9 *. In civitáte Paterna in pago Valentíno Hispániæ, beatórum Elíæ (luliáni) Torrijo Sánchez et Bertrándi (Francísci) Lahoz Moliner, religiosórum ex Institúto Fratrum Scholárum Christianárum et mártyrum, qui, Christi exémplo suffúlti, in persecutióne religiósa præmium ætérnum perseverántibus promíssum cónsequi mériti sunt.
 
 Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.
 
 r. Deo grátias.
 
 v. Pretiósa in conspéctu Dómini, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
 
Lectio brevis (Eccli 51,13-14)
 Exaltávi de terra supplicatiónem meam et pro morte defluénte deprecátus sum. Invocávi Dóminum: “Pater meus es tu, ne derelínquas me in die tribulatiónis meæ et in témpore superbórum sine adiutório.
 
 Verbum Dómini. r. Deo grátias.
 
 Sancta María et omnes Sancti intercédant pro nobis ad Dóminum, ut nos mereámur ab eo adiuvári et salvári, qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum. r. Amen.
 
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
  Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
 
 Et fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace. r. Amen.
 
 v. Ite in pace. r. Deo grátias.