Domínica prima Advéntus Dómini nostri Iesu Christi, quo témpore primus Dei Fílii advéntus inter hómines recólitur ac simul secúndus eius advéntus in fine témporum exspectátur.
 
Die 30 novembris
 1. Festum sancti Andréæ, Apóstoli, qui, Bethsáidæ natus, frater Simónis Petri et cum eo piscátor, primus ex discípulis Ioánnis Baptístæ a Dómino Iesu vocátus apud lordánem, ipsum secútus est et ad eum étiam fratres addúxit; post Pentecósten Evangélium tráditur in Acháia prædicásse et apud Patras in cruce affíxus esse. Quem Ecclésia Constaritinopolitána patrónum perinsígnem habet coléndum.
 
 2. Medioláni in Ligúria, sancti Miroclétis, epíscopi, cuius sanctus Ambrósius méminit inter fiddles epíscopos suos decessóres.
 
 3 *. In Británnia Minóre, sancti Tugduáli, cognoménto Pabu, abbátis et epíscopi, qui in pago Trecorénsi monastérium constítuit.
 
 4. Ad montem Sébium in Etrúria, sancti Galgáni Guidotti, eremítæ, qui, post iuventútem dissipátam ad Deum convérsus, in voluntária córporis castigatióne réliquam vitam exégit.
 
 5 *. Monte Pessuláno in Província Gálliæ, beáti Ioánnis de Vercéllis Garbella, presbyteri, qui, magíster generális Ordinis Prædicatórum, reveréntiam erga nomen Iesu eníxe prædicávit.
 
 6 *. Ratísbonæ in Bavária Germániæ, beáti Frideríci, religiósi ex Ordine Eremitárum Sancti Augustíni, qui, sollers faber tignárius, orándi fervóre, obœdiéntia et caritáte excélluit.
 
 7. Sancti Stéphani Fani in Anglia, sancti Cuthbérti Mayne, presbyteri et mártyris, qui, cathólicam fidem secútus et sacérdos ordinátus, ministérium in Cornúbia exércuit, donec sub Elísabeth regína Prima cápite damnátus quod Lítteras Apostólicas públici iuris fecísset, patíbuli supplício tráditus est, primus ex alúmnis Collégii Anglórum Duacénsis.
 
 8 *. Eboráci item in Anglia, beáti Alexándri Crow, presbyteri et mártyris, qui, ex húmili sutóre sacérdos factus, sub eádem regína propter sacerdótium in patíbulo cursum martyrii glorióse confécit.
 
 9. In loco Quxion in Slichuan província Sinárum, sancti Thaddæi Liu Ruiting, presbyteri et mártyris, qui in ódium fídei strangulátus est.
 
 10. Apud Huéum in Annámia, sancti Ioséphi Marchand, presbyteri e Societáte Parisiénsi Missiónum ad éxteras gentes et mártyris, qui sub imperatóre Minh Mąng supplício centum plagárum damnátus est.
 
 11 *. In loco Paracuel1os de1 Jarama apud Matrítum in Hispánia, beatórum Michǽlis Ruedas Megías et sex sociórum, mártyrum, qui, religiósi ex Ordine Sancti Ioánnis a Deo christiána confessióne clari, persecutióne sæviénte, vi inimicórum Ecclésiæ ad Dóminum migravérunt.
 
 12 *. Valéntiæ item in Hispánia, beáti Ioséphi Otín Aquilé, presbyteri e Societáte Salesiána et mártyris, qui in eádem tempestáte constántia fídei invíctus in cæléste pervénit regnum.
 
 13 *. Prope Monáchium Baváriæ in Germánia intra castra detentiónis Dacháni, beáti Ludovíci Rochi Gientyngier, presbyteri et mártyris, qui, témpore occupatiónis Polóniæ in bello, in facinóribus a regímine fídei inimíco patrátis cruciátibus afféctus spíritum réddidit.
 
' Quorum nomina: beati Didacus de Gadibus (lacobus) García Molina, Nicephorus Salvador del Río, Romanus (Raphael) Touceda Fernández, religiosi; Arthurus Donoso Níurillo, Iesus Gesta de Piquer et Antonius Martínez Gil-Leonis, professi.
 Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.
 
 r. Deo grátias.
 
 v. Pretiósa in conspéctu Dómini, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
 
Lectio brevis (Is 33,2-3.5-6)
 Dómine, miserére nostri, te enim exspectávimus; esto bráchium nostrum in mane et salus nostra in témpore tribulatiónis. A voce fragóris fugérunt pópuli, ab exaltatióne tua dispérsæ sunt gentes. Sublímis est Dóminus, quóniam hábitat in excélso; implet Sion iudício et iustítia. Et erit fírmitas in tempóribus tuis; divítiæ salútis sapiéntia et sciéntia: timor Dómini ipse est thesáurus eius.
 
 Verbum Dómini. r. Deo grátias.
 
 Sancta María et omnes Sancti intercédant pro nobis ad Dóminum, ut nos mereámur ab eo adiuvári et salvári, qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum. r. Amen.
 
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
  Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
 
 Et fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace. r. Amen.
 
 v. Ite in pace. r. Deo grátias.