Le monde attend que l'Eglise redevienne une société de louange

   v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
   
   r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
   
   Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Allelúia.
   
Hymnus
Vírginis Proles opiféxque Matris, Virgo quem gessit peperítque Virgo, vírginis festum cánimus tropæum: áccipe votum.
Hæc tua virgo, dúplici beáta sorte dum gestit frágilem domáre córporis sexum, dómuit cruéntum córpore sæclum.
Inde nec mortem nec amíca mortis sæva pœnárum génera pavéscens, sánguine fuso méruit sacrátum scándere cælum.
Huius obténtu, Deus alme, nostris parce iam culpis, vítiis revúlsis, quo tibi puri résonet per ævum péctoris hymnus. Amen.
   Ant. 1. Misericórdia mea et refúgium meum Dóminus: in ipso sperávi.
   Ant. 1.
Psalmus 143 (144)
Pro victoria et pace
Manus eius edoctæ sunt ad bellum, cum sæculum vincit: «Ego enim, ait, vici mundum» (S. Hilarius).
I
   Benedíctus Dóminus, adiútor meus, qui docet manus meas ad prœ́lium * et dígitos meos ad bellum.
   
   Misericórdia mea et fortitúdo mea, * refúgium meum et liberátor meus;
   
   scutum meum, et in ipso sperávi, * qui subdit pópulum meum sub me.
   
   Dómine, quid est homo, quod agnóscis eum, * aut fílius hóminis, quod réputas eum?
   
   Homo vanitáti símilis factus est, * dies eius sicut umbra prætériens.
   
   Dómine, inclína cælos tuos et descénde; * tange montes, et fumigábunt.
   
   Fúlgura coruscatiónem et díssipa eos; * emítte sagíttas tuas et contúrba eos.
   
   Emítte manum tuam de alto; * éripe me et líbera me de aquis multis,
   
   de manu filiórum alienigenárum, quorum os locútum est vanitátem, * et déxtera eórum déxtera mendácii.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Misericórdia mea et refúgium meum Dóminus: in ipso sperávi.
   Ant.
   Ant. 2. Beátus pópulus cuius Dóminus Deus eius.
   Ant. 2.
II
   Deus, cánticum novum cantábo tibi, * in psaltério decachórdo psallam tibi,
   
   qui das salútem régibus * qui rédimis David servum tuum de gládio malígno.
   
   Eripe me et líbera me * de manu filiórum alienigenárum,
   
   quorum os locútum est vanitátem, * et déxtera eórum déxtera mendácii.
   
   Fílii nostri sicut novéllæ crescéntes * in iuventúte sua;
   
   fíliæ nostræ sicut colúmnæ anguláres, * sculptæ ut structúra templi.
   
   Promptuária nostra plena, * redundántia ómnibus bonis;
   
   oves nostræ in mílibus innumerábiles in campis nostris, * boves nostræ crassæ.
   
   Non est ruína macériæ neque egréssus, * neque clamor in platéis nostris.
   
   Beátus pópulus, cui hæc sunt; * beátus pópulus, cuius Dóminus Deus eius.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Beátus pópulus cuius Dóminus Deus eius.
   Ant.
   Ant. 3. Nunc facta est salus et regnum Dei nostri.
   Ant. 3.
Canticum (Ap 11, 17-18; 12, 10 b-12 a)
De iudicio Dei
   Grátias ágimus tibi, * Dómine Deus omnípotens,
   
   qui es et qui eras, * quia accepísti virtútem tuam magnam et regnásti.
   
   Et irátæ sunt gentes, * et advénit ira tua, et tempus mortuórum iudicári,
   
   et réddere mercédem servis tuis prophétis et sanctis * et timéntibus nomen tuum, pusíllis et magnis.
   
   Nunc facta est salus et virtus et regnum Dei nostri * et potéstas Christi eius,
   
   quia proiéctus est accusátor fratrum nostrórum, * qui accusábat illos ante conspéctum Dei nostri die ac nocte.
   
   Et ipsi vicérunt illum propter sánguinem Agni * et propter verbum testimónii sui;
   
   et non dilexérunt ánimam suam * usque ad mortem.
   
   Proptérea lætámini, cæli * et qui habitátis in eis.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Nunc facta est salus et regnum Dei nostri.
   Ant.
Lectio brevis (1 Petr 4, 13-14)
   Caríssimi, quemádmodum communicátis Christi passiónibus, gaudéte, ut et in revelatióne glóriæ eius gaudeátis exsultántes. Si exprobrámini in nómine Christi, beáti, quóniam Spíritus glóriæ et Dei super vos requiéscit.
   
Responsorium breve
   r. Probásti nos, Deus, * Et eduxísti nos in refrigérium. Probásti. v. Igne nos examinásti, sicut examinátur argéntum. * Et eduxísti nos in refrigérium. Glória Patri. Probásti.
   
   Ant. Dómine Iesu Christe, magíster bone, grátias ago tibi, qui me fecísti víncere torménta carníficum; iube me, Dómine, ad tuam immarcescíbilem glóriam felíciter perveníre.
   Ant.
Canticum Evangelicum (Lc 1, 46-55)
Exultatio animæ in Domino
   Magníficat ✠ * ánima mea Dóminum,
   
   et exsultávit spíritus meus * in Deo salvatóre meo,
   
   quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. * Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generationes,
   
   quia fecit mihi magna, qui potens est, * et sanctum nomen eius,
   
   et misericórdia eius in progénies et progénies * timéntibus eum.
   
   Fecit poténtiam in bráchio suo, * dispérsit supérbos mente cordis sui;
   
   depósuit poténtes de sede * et exaltávit húmiles;
   
   esuriéntes implévit bonis * et dívites dimísit inánes.
   
   Suscépit Israel púerum suum, * recordátus misericórdiæ,
   
   sicut locútus est ad patres nostros, * Abraham et sémini eius in sǽcula.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Dómine Iesu Christe, magíster bone, grátias ago tibi, qui me fecísti víncere torménta carníficum; iube me, Dómine, ad tuam immarcescíbilem glóriam felíciter perveníre.
   Ant.
Preces
   Christum, qui virginitátem propter regnum cælórum coléntes laudávit, festíve celebrémus et exorémus, dicéntes:
   
Iesu, rex vírginum, audi nos.
   Christe, qui Ecclésiam vírginem castam tibi uni Sponso exhibuísti,
   
    immaculátam eam redde et sanctam.
   
   Christe, cui óbviam vírgines sanctæ cum lampádibus exiérunt,
   
    ne permíttas umquam fidelitátis óleum in lampádibus tibi devotárum ancillárum defícere.
   
   Dómine, cui Ecclésia virgo fidem tibi datam íntegram et puram iúgiter custodívit,
   
    concéde christiánis ómnibus fídei integritátem et puritátem.
   
   Qui tríbuis pópulo tuo de sanctæ vírginis N. festivitáte gaudére,
   
    præsta, ut de eius étiam semper intercessióne lætétur.
   
   Qui ad cenam nuptiárum tuárum sanctas vírgines recepísti,
   
    defúnctos in aulam cæléstis convívii benígnus admítte.
   
Pater noster
Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
   Indulgéntiam nobis, quǽsumus, Dómine, beáta Agatha virgo et martyr implóret, quæ tibi grata semper éxstitit et virtúte martyrii et mérito castitátis et tuæ professione virtutis. Per Dóminum.
   
   Dóminus vobíscum.
   
   r. Et cum spíritu tuo.
   
   Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
   
   r. Amen.
   
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
   v. Ite in pace. r. Deo grátias.
   
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
    Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
   
Retour en haut