v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
 
 r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
 
 Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Allelúia.
 
Hymnus
Lux ætérna, lumen potens, dies indefíciens, debellátor atræ noctis, reparátor lúminis, destructórque tenebrárum, illustrátor méntium:
Quo nascénte suscitámur, quo vocante surgimus; faciénte quo beáti, quo linquénte míseri; quo a morte liberáti, quo sumus perlúcidi;
Mortis quo victóres facti, noctis atque sǽculi; ergo nobis, rex ætérne, lucem illam tríbue, quæ fuscátur nulla nocte, solo gaudens lúmine.
Honor Patri sit ac tibi, Sancto sit Spirítui, Deo trino sed et uni, paci, vitæ, lúmini, nómini præ cunctis dulci divinóque númini. Amen.
Vel:
Hymnus
Deus de nullo véniens, Deus de Deo pródiens, Deus ab his progrédiens, in nos veni subvéniens.
Tu nostrum desidérium, tu sis amor et gáudium; in te nostra cupíditas et sit in te iucúnditas.
Pater, cunctórum Dómine, cum Génito de Vírgine, intus et in circúitu nos rege Sancto Spíritu.
Meménto, sancta Trínitas, quod tua fecit bónitas, creándo prius hóminem, recreándo per sánguinem.
Nam quos creávit Unitas, redémit Christi cáritas; patiéndo tunc díligens, nunc díligat nos éligens.
Tríadi sanctæ gáudium, pax, virtus et impérium, decus, omnipoténtia, laus, honor, reveréntia. Amen.
 Ant. 1. Dóminus advocávit cælum et terram, ut discérnat pópulum suum.
 Ant. 1.
Psalmus 49 (50)
Vera in Dominum pietas
Non veni solvere legem, sed adimplere (Cf. Mt 5, 17).
I
 Deus deórum Dóminus locútus est * et vocávit terram a solis ortu usque ad occásum.
 
 Ex Sion speciósa decóre Deus illúxit, * Deus noster véniet et non silébit:
 
 ignis consúmens est in conspéctu eius * et in circúitu eius tempéstas válida.
 
 Advocábit cælum desúrsum * et terram discérnere pópulum suum:
 
 «Congregáte mihi sanctos meos, * qui disposuérunt testaméntum meum in sacrifício».
 
 Et annuntiábunt cæli iustítiam eius, * quóniam Deus iudex est.
 
 Numquid manducábo carnes taurórum * aut sánguinem hircórum potábo?
 
 Immola Deo sacrifícium laudis * et redde Altíssimo vota tua;
 
 et ínvoca me in die tribulatiónis: * éruam te, et honorificábis me».
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Dóminus advocávit cælum et terram, ut discérnat pópulum suum.
 Ant.
 Ant. 2. Invoca me in die tribulatiónis, et éruam te.
 Ant. 2.
II
 «Audi, pópulus meus, et loquar; † Israel, et testificábor advérsum te: * Deus, Deus tuus ego sum.
 
 Non in sacrifíciis tuis árguam te; * holocáusta enim tua in conspéctu meo sunt semper.
 
 Non accípiam de domo tua vítulos, * neque de grégibus tuis hircos.
 
 Quóniam meæ sunt omnes feræ silvárum, * iumentórum mille in móntibus.
 
 Cognóvi ómnia volatília cæli, * et, quod movétur in agro, meum est.
 
 Si esuríero non dicam tibi; * meus est enim orbis terræ et plenitúdo eius.
 
 Numquid manducábo carnes taurórum * aut sánguinem hircórum potábo?
 
 Immola Deo sacrifícium laudis * et redde Altíssimo vota tua;
 
 et ínvoca me in die tribulatiónis: * éruam te, et honorificábis me».
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Invoca me in die tribulatiónis, et éruam te.
 Ant.
 Ant. 3. Sacrifícium laudis honorificábit me.
 Ant. 3.
III
 Peccatóri autem dixit Deus: † «Quare tu enárras præcépta mea * et assúmis testaméntum meum in os tuum?
 
 Tu vero odísti disciplínam * et proiecísti sermónes meos retrórsum.
 
 Si vidébas furem, currébas cum eo; * et cum adúlteris erat pórtio tua.
 
 Os tuum dimittébas ad malítiam, * et língua tua concinnábat dolos.
 
 Sedens advérsus fratrem tuum loquebáris * et advérsus fílium matris tuæ proferébas oppróbrium.
 
 Hæc fecísti, et tácui. † Existimásti quod eram tui símilis. * Arguam te et státuam illa contra fáciem tuam.
 
 Intellégite hæc, qui obliviscímini Deum, * nequándo rápiam, et non sit qui erípiat.
 
 Qui immolábit sacrifícium laudis, honorificábit me, † et, qui immaculátus est in via, * osténdam illi salutáre Dei».
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Sacrifícium laudis honorificábit me.
 Ant.
In primo nocturno, anno II
De libro Génesis
 Ioseph, cum decem et septem esset annórum, pascébat gregem cum frátribus suis adhuc puer; et erat cum fíliis Bilhæ et Zelphæ uxórum patris sui; detulítque patri malam eórum famam. Israel autem diligébat Ioseph super omnes fílios suos, eo quod in senectúte genuísset eum; fecítque ei túnicam talárem. Vidéntes autem fratres eius quod a patre plus cunctis fíliis amarétur, óderant eum, nec póterant ei quidquam pacífice loqui. Dixit Israel ad Ioseph: " Fratres tui pascunt oves in Síchimis; veni, mittam te ad eos. "
 
 Qui cum vidíssent eum procul, ántequam accéderet ad eos, cogitavérunt illum occídere. Et mútuo loquebántur:" Ecce somniátor venit; veníte, occidámus eum et mittámus in unam cisternárum dicemúsque: Fera péssima devorávit eum. Et tunc apparébit quid illi prosint sómnia sua. " Audiens autem hoc Ruben nitebátur liberáre eum de mánibus eórum et dixit: " Non interficiámus ánimam eius ". Et dixit ad eos: " Non effundátis sánguinem; sed proícite eum in cistérnam hanc quæ est in solitúdine, manúsque vestras serváte innóxias. " Hoc autem dicébat volens erípere eum de mánibus eórum et réddere patri suo.
 
 Conféstim ígitur ut pervénit ad fratres suos, nudavérunt eum túnica talári miserúntque eum in cistérnam quæ non habébat aquam. Et prætereúntibus Madianítis negotiatóribus, extrahéntes Ioseph de cistérna, vendidérunt eum Ismælítis vigínti argénteis. Qui duxérunt eum in Ægýptum. Madianítæ vendidérunt Ioseph in Ægýpto Putíphari eunúcho pharaónis, magístro satéllitum.
 
 r. Extrahéntes Ioseph de lacu, vendidérunt Ismælítis vigínti argénteis; reversúsque Ruben ad púteum, et cum non invenísset eum, scidit vestiménta sua cum fletu, et dixit: * Puer non compáret, et ego quo ibo? v. At illi, intíncta túnica Ioseph in sánguine, mitténtes qui ferrent eam ad patrem et dícerent: Vide si túnica fílii tui sit an non? * Puer. v. Glória Patri. * Puer.
 
In secundo nocturno, anno II
Ex Sermónibus beáti Guerríci abbátis (Sermo 1 in Purificatione, 1: SC 166, 306-308)
 Sint lumbi vestri præcíncti et lucérnæ ardéntes in mánibus vestris. Sint lumbi nostri præcíncti ut purificatiónem Maríæ æmulémur; sint lucérnæ ardéntes in mánibus ut gáudium Simeónis, lumen in mánibus portántis, étiam visíbili signo in nobis repræsentémus. Simus vidélicet casti córpore et mundi corde, et purificatiónem Maríæ expréssimus; simus ardéntes devotióne et lucéntes ópere, et cum Simeóne Christum portámus in mánibus.
 
 María tamen non tam purificáta fuit, quam mystérium purificatiónis commmendávit, impléndo legálem, significándo spiritálem. Quid, inquam, mundándum hábuit concéptus ille, qui solus potest fácere mundum de immúndo concéptum sémine, qui fontem in quo mundus immúndus purificétur édidit, fontem domus David, qui hodiéque patet indefesséque scatet in ablutiónem peccatóris et menstruátæ? Suscépit tamen mater totíus puritátis purgatiónis legítimæ spéciem, ut simul et obœdientíssimæ humilitátis virtútem et evangélicæ purificatiónis insinuáret veritátem.
 
 Ubi nunc ille qui tam falláciter quam contumáciter præsúmens de sanctitáte detréctat purgatória pæniténtium remédia subíre? Esto quod sanctus sit. Numquid sicut sanctárum sanctíssima, quæ Sanctum sanctórum péperit, María? Utinam, fratres mei, útinam nos illam haberémus humilitátem in peccátis nostris, quam vere sancti habuérunt in virtútibus suis.
 
 r. Lugébat Iacob Ioseph, fílium suum, dicens: Heu me, fili mi Ioseph, dilécte meus; ego te misi post fratres tuos, numquam te vidérunt óculi mei! * Fera péssima devorávit fílium meum Ioseph; cani mei cum dolóre descéndunt ad ínferos. v. Tenébat Iacob vestiménta Ioseph in mánibus suis; cum lácrimis agébat: * Fera péssima. v. Glória Patri. * Fera péssima.
 
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
 Dóminus vobíscum.
 
 r. Et cum spíritu tuo.
 
 Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
 
 r. Amen.
 
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
  Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.