Die 9 februarii
 1. Alexandríæ in Ægýpto, commemorátio sanctæ Apollóniæ, vírginis et mártyris, quæ post multa ac crudélia persecutórum torménta, cum ímpia verba proférre recusavísset, flammis se dari máluit quam a fide defícere.
 
 2. Iterri Alexandríæ, pássio plurimórum sanctórum mártyrum, qui ab ariánis, dum in ecclésia synáxim agébant, divérso mortis génere interémpti sunt.
 
 3. Lemelléfæ in Africa, commemorátio sanctórum Primi et Donáti, diaconórum et mártyrum, qui in tutándo altári in ecclésia item ab hæréticis occísi sunt.
 
 4. In monte prope Apaméam in Syria, sancti Marónis, eremítæ, veheménti pæniténtiæ et interióri vitæ magnópere déditi, apud cuius sepúlcrum célebre eréctum est monastérium, unde nátio póstea ipsíus nómini ascrípta oríginem duxit.
 
 5 *. In monastério Landaviénsi Cámbriæ, sancti Teliávi, epíscopi et abbátis, cuius exímios labóres multæ ecclésiæ tarn in Cámbria et Cornúbia quam in Armórica célebrant.
 
 6. Canúsii in Apúlia, sancti Sabíni, epíscopi, qui amícus fuit sancto Benedícto et Constantinópolim Románæ sedis legátus missus est, ut rectam fidem ab hæresi monophysíta defénderet.
 
 7. Altomónte super Sambram in Hannónia, tránsitus sancti Ansbérti, qui fuit abbas Fontanellénsis et póstea epíscopus Rothomagénsis, in exsílium a Pippíno príncipe relegátus.
 
 8 *. In Bavária, commemorátio sancti Altónis, abbátis, qui, ex Hibérnia oriúndus, in silva huius regiónis monastérium exstrúxit, ipsíus nómine póstea vocátum.
 
 9 *. Nucériæ in Umbria, sancti Raináldi, epíscopi, iam mónachi Camaldulénsis Fontis Avellánæ, qui, episcopále munus exércens, monásticæ vitæ hábitum tenáciter retínuit.
 
 10 *. Primiliáni ad Mare prope Barcinónem in Hispánia, sancti Michǽlis (Francísci Aloysii) Febres Cordero, religiósi e Frátribus Scholárum Christianárum, qui in urbe Concha in Æquatória quadragínta fere annos litterárum stúdia promóvit, deínde in Hispánia símplici ánimo ad perféctam observántiam régulæ se cóntulit.
 
 
 Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.
 
 r. Deo grátias.
 
 v. Pretiósa in conspéctu Dómini, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
 
Lectio brevis (Rom 11, 16-18)
 Quod si primítiæ sanctæ sunt, et massa; et si radix sancta, et rami. Quod si áliqui ex ramis fracti sunt, tu autem, cum oleáster esses, insértus es in illis et consócius radícis pinguédinis olívæ factus es, noli gloriári advérsus ramos; quod si gloriáris, non tu radícem portas, sed radix te.
 
 Verbum Dómini. r. Deo grátias.
 
 Sancta María et omnes Sancti intercédant pro nobis ad Dóminum, ut nos mereámur ab eo adiuvári et salvári, qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum. r. Amen.
 
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
  Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
 
 Et fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace. r. Amen.
 
 v. Ite in pace. r. Deo grátias.