v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
 
 r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
 
 Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Allelúia.
 
Hymnus
Ipsum nunc nobis tempus est quo voce evangélica ventúrus sponsus créditur, regni cæléstis cónditor.
Occúrrunt sanctæ vírgines óbviam tunc advéntui, gestántes claras lámpadas, magno lætántes gáudio.
Stultæ vero quæ rémanent exstínctas habent lámpadas, frustra pulsántes iánuam, clausa iam regni régia.
Nunc vigilémus sóbrii gestántes mentes spléndidas, ut veniénti Dómino digni currámus óbviam.
Dignos nos fac, rex óptime, futúri regni glória,. ut mereámur láudibus ætérnis te concínere. Amen.
Vel:
Hymnus
Vita sanctórum, via, spes salúsque, Christe, largítor probitátis atque cónditor pacis, tibi voce, sensu pángimus hymnum:
Cuius est virtus manifésta totum quod pii possunt, quod habent, quod ore, corde vel factis cúpiunt, amóris igne flagrántes.
Témporum pacem, fídei tenórem, lánguidis curam veniámque lapsis, ómnibus præsta páriter beátæ múnera vitæ.
Æqua laus summum célebret Paréntem teque, Salvátor, pie rex, per ævum; Spíritus Sancti résonet per omnem glória mundum. Amen.
 Ant. 1. Inclína ad me, Dómine, aurem tuam, ut éruas me.
 Ant. 1.
Psalmus 30 (31), 2-17. 20-25
Afflicti supplicatio cum fiducia
Pater, in manus tuas commendo spiritum meum (Lc 23, 46).
I
 In te, Dómine, sperávi, non confúndar in ætérnum; * in iustítia tua líbera me.
 
 Inclína ad me aurem tuam, * accélera, ut éruas me.
 
 Esto mihi in rupem præsídii et in domum munítam, * ut salvum me fácias.
 
 Quóniam fortitúdo mea et refúgium meum es tu * et propter nomen tuum dedúces me et pasces me.
 
 Edúces me de láqueo, quem abscondérunt mihi, * quóniam tu es fortitúdo mea.
 
 In manus tuas comméndo spíritum meum; * redemísti me, Dómine, Deus veritátis.
 
 Odísti observántes vanitátes supervácuas, * ego autem in Dómino sperávi.
 
 Exsultábo et lætábor in misericórdia tua, * quóniam respexísti humilitátem meam;
 
 agnovísti necessitátes ánimæ meæ, nec conclusísti me in mánibus inimíci; * statuísti in loco spatióso pedes meos.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Inclína ad me, Dómine, aurem tuam, ut éruas me.
 Ant.
 Ant. 2. Illúmina fáciem tuam super servum tuum, Dómine.
 Ant. 2.
II
 Miserére mei, Dómine, quóniam tríbulor; conturbátus est in mæróre óculus meus, * ánima mea et venter meus.
 
 Quóniam defécit in dolóre vita mea * et anni mei in gemítibus;
 
 infirmáta est in paupertáte virtus mea, * et ossa mea contabuérunt.
 
 Apud omnes inimícos meos factus sum oppróbrium et vicínis meis valde et timor notis meis: * qui vidébant me foras, fugiébant a me.
 
 Oblivióni a corde datus sum tamquam mórtuus; * factus sum tamquam vas pérditum.
 
 Quóniam audívi vituperatiónem multórum: * horror in circúitu;
 
 in eo dum convenírent simul advérsum me, * auférre ánimam meam consiliáti sunt.
 
 Ego autem in te sperávi, Dómine; dixi: «Deus meus es tu, * in mánibus tuis sortes meæ».
 
 Eripe me de manu inimicórum meórum * et a persequéntibus me;
 
 illústra fáciem tuam super servum tuum, * salvum me fac in misericórdia tua.
 
 [Dómine, non confúndar, quóniam invocávi te; * erubéscant ímpii et obmutéscant in inférno.
 
 Muta fiant lábia dolósa, † quæ loquúntur advérsus iústum protérva * in supérbia et in abusióne.]
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Illúmina fáciem tuam super servum tuum, Dómine.
 Ant.
 Ant. 3. Benedíctus Dóminus, quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi.
 Ant. 3.
III
 Quam magna multitúdo dulcédinis tuæ, Dómine, * quam abscondísti timéntibus te.
 
 Perfecísti eis, qui sperant in te, * in conspéctu filiórum hóminum.
 
 Abscóndes eos in abscóndito faciéi tuæ * a conturbatióne hóminum;
 
 próteges eos in tabernáculo * a contradictióne linguárum.
 
 Benedíctus Dóminus, * quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi in civitáte muníta.
 
 Ego autem dixi in trepidatióne mea: * «Præcísus sum a conspéctu oculórum tuórum».
 
 Verúmtamen exaudísti vocem oratiónis meæ, * dum clamárem ad te.
 
 Dilígite Dóminum, omnes sancti eius: fidéles consérvat Dóminus * et retríbuit abundánter faciéntibus supérbiam.
 
 Viríliter ágite, et confortétur cor vestrum, * omnes, qui sperátis in Dómino.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Benedíctus Dóminus, quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi.
 Ant.
In primo nocturno, anno II
De Epístula prima beáti Pauli apóstoli ad Thessalonicénses 2, 13 - 3, 13
 Grátias ágimus Deo sine intermissióne, quóniam cum accepissétis a nobis verbum audítus Dei, accepístis non ut verbum hóminum sed, sicut est vere, verbum Dei, quod et operátur in vobis, qui créditis. Vos enim imitatóres facti estis, fratres, ecclesiárum Dei, quæ sunt in Iudæa in Christo Iesu, quia éadem passi estis et vos a contribúlibus vestris, sicut et ipsi a Iudæis, qui et Dóminum occidérunt Iesum et prophétas et nos persecúti sunt et Deo non placent et ómnibus homínibus adversántur, prohibéntes nos géntibus loqui, ut salvæ fiant, ut ímpleant peccáta sua semper. Pervénit autem ira Dei super illos usque in finem. Nos autem, fratres, desoláti a vobis ad tempus horæ, fácie non corde, abundántius festinávimus fáciem vestram vidére cum multo desidério. Propter quod volúimus veníre ad vos, ego quidem Paulus et semel et íterum, et impedívit nos Sátanas. Quæ est enim nostra spes aut gáudium aut coróna glóriæ - nonne et vos - ante Dóminum nostrum Iesum in advéntu eius? Vos enim estis glória nostra et gáudium.
 
 Propter quod non sustinéntes ámplius, plácuit nobis, ut relinquerémur Athénis soli, et mísimus Timótheum, fratrem nostrum et cooperatórem Dei in evangélio Christi, ad confirmándos vos et exhortándos pro fide vestra, ut nemo turbétur in tribulatiónibus istis. Ipsi enim scitis quod in hoc pósiti sumus; nam et cum apud vos essémus, prædicebámus vobis passúros nos tribulatiónes, sicut et factum est et scitis. Proptérea et ego ámplius non sústinens, misi ad cognoscéndam fidem vestram, ne forte tentáverit vos is qui tentat, et inánis fiat labor noster. Nunc autem veniénte Timótheo ad nos a vobis et annuntiánte nobis fidem et caritátem vestram et quia memóriam nostri habétis bonam semper, desiderántes nos vidére, sicut nos quoque vos, ídeo consoláti sumus, fratres, propter vos in omni necessitáte et tribulatióne nostra per vestram fidem, quóniam nunc vívimus, si vos statis in Dómino.
 
 Quam enim gratiárum actiónem póssumus Deo retribúere pro vobis in omni gáudio, quo gaudémus propter vos ante Deum nostrum, nocte et die abundántius orántes ut videámus fáciem vestram et compleámus ea quæ desunt fídei vestræ? Ipse autem Deus et Pater noster et Dóminus noster Iesus dírigat viam nostram ad vos; vos autem Dóminus abundáre et superabundáre fáciat caritáte in ínvicem et in omnes, quemádmodum et nos in vos, ad confirmánda corda vestra sine queréla in sanctitáte ante Deum et Patrem nostrum, in advéntu Dómini nostri Iesu cum ómnibus sanctis eius. Amen.
 
 r. Auribus pércipe, Dómine, lácrimas meas; ne síleas a me, remítte mihi, * Quóniam íncola ego sum apud te et peregrínus. v. Dixi: Custódiam vias meas, ut non delínquam in lingua mea. * Quóniam. v. Glória Patri. * Quóniam.
 
In secundo nocturno, anno II
Ex Tractátu sancti Paschásii Radbérti abbátis De fide, spe et caritáte (L. 2, c. 1: PL 120, 1437)
 Hortátur Apóstolus: Teneámus propósitam spem, quóniam in Christo spes nostra omnis propósita est, quem propósuit nobis Deus Pater propitiatiónem pro peccátis nostris. Teneámus ergo eum, immo orémus iúgiter ut teneámur ab illo, quem sicut ánchoram habémus ánimæ tutam, qua ligémur, ne avellámur ullis aurárum móntibus; sed vincti post eum curréntes immóbiles maneámus.
 
 Hæc nimírum spes inviolábilis est; quóniam etsi ex nobis quantísper aliquándo diffídimus, in eo tuti ac firmi maneámus, a quo manu tenémur et firmámur. Ipse est enim ánchora nostra qua ligámur, de qua nemo qui possit nos auférre: tenémus autem illam, et tenémur; sed maius est quod tenémur a Christo, quam quia tenémus, eo quod támdiu tenére illum póssumus, quámdiu ab illo tenémur.
 
 Verúmtamen teneámus necésse est, ut teneámur, quátenus hinc inde nullis abrumpámur flúctibus. Porro spes nostra Christus est, et per Christum quidquid in illo nobis repromíssum est, nihil áliud sperántes, quam quæ ab illo, et in illo credéntibus sunt donáta. Síquidem illud totum quod Deus est Pater, et Fílius, atque Spíritus Sanctus recte sperámus. Sperátur autem et carnis resurréctio, necnon et vita ætérna, atque interminábilis in Christo beatitúdo, quóniam hæc ómnia per ipsum et ab ipso donáta sunt nobis.
 
 r. Sedes tua, Deus, in sæculum sæculi; * Virga æquitátis virga regni tui. v. Dilexísti iustítiam et odísti iniquitátem, proptérea unxit te Deus, Deus tuus. * Virga. v. Glória Patri. * Virga.
 
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
 Dóminus vobíscum.
 
 r. Et cum spíritu tuo.
 
 Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
 
 r. Amen.
 
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
  Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.