Le monde attend que l'Eglise redevienne une société de louange

Die 20 februarii
   1. Alexandríæ, commemorátio sancti Serapiónis, mártyris, qui, sub Décio imperatóre, ita crudelíssimis afféctus est supplíciis, ut cunctæ ei iunctúræ membrórum prius frangeréntur, póstea ipse de superióribus domus suæ locis præcipitarćtur.
   
   2. Commemorátio beatórum quinque mártyrum, qui, sub Diocletiáno imperatóre, Tyri in Phœnícia occísi sunt; primo quidem flagris toto córpore dilaniáti, inde denudáti et in aréna pósiti ac divérsis bestiárum genéribus tráditi, firmam atque immóbilem in iuvenílibus corpóribus constántiam præbuérunt; ex his unus præsértim, nondum vigínti annos natus, nullis constríctus vínculis, bráchiis in crucis modum expánsis, preces ad Deum fundébat; omnes vero a béstiis ante irritátis incólumes, gládio tandem occísi sunt.
   
   3. Antiochíæ in Syria, commemorátio sancti Tyranniónis, epíscopi Tyri et mártyris, qui, inde a prima ætáte fide christiána erudítus, únguibus férreis lacerátus cum presbytero Zenóbio, láuream adéptus est.
   
   4. Tornáci in Gállia Bélgica, sancti Eleuthérii, epíscopi.
   
   5. Sancti Trudónis Fani in Brabántia Austrásiæ, tránsitus sancti Euchérii, epíscopi Aurelianénsis, qui, a Cárolo Martéllo duce propter invidórum calúmnias ad exsílium coáctus, pium refúgium inter mónachos invénit.
   
   6. Cátanæ in Sicília, sancti Leónis, epíscopi, qui páuperum curæ summópere cavit.
   
   7 *. In loco Aljustrel prope Fátimam in Lusitánia, beátæ Hyacínthæ Marto, quæ, quamvis puélla adhuc esset téneræ ætátis, perníciem morbi, quo affécta erat, patiénter pértulit et devotiónem in beátam Maríam Vírginem omni stúdio testáta est.
   
   8 *. In loco Stutthof prope Gedánum in Polónia, beátæ Iúliæ Rodzińska, vírginis e Congregatióne Sorórum Sancti Domínici et mártyris, quæ, pátria in bello vastáta, in campum detentiónis trusa est, ubi letáli morbo affécta ad glóriam cæléstem pervénit.
   
   Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.
   
   r. Deo grátias.
   
   v. Pretiósa in conspéctu Dómini, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
   
Lectio brevis (Is 55, 6-7)
   Quærite Dóminum, dum inveníri potest; invocáte eum, dum prope est. Derelínquat ímpius viam suam, et vir iníquus cogitatiónes suas; et revertátur ad Dóminum, et miserébitur eius, et ad Deum nostrum, quóniam multus est ad ignoscéndum.
   
   Verbum Dómini. r. Deo grátias.
   
   Sancta María et omnes Sancti intercédant pro nobis ad Dóminum, ut nos mereámur ab eo adiuvári et salvári, qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum. r. Amen.
   
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
    Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
   
   Et fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace. r. Amen.
   
   v. Ite in pace. r. Deo grátias.
   
Retour en haut