Die 23 februarii
 1. Memória sancti Polycárpi, epíscopi et mártyris, qui beáti Ioánnis discípulus et últimus témporis apostólici testis cólitur et, sub Marco Antoníno et Lúcio Aurélio Cómmodo imperatóribus, Smyrnæ in Asia coram procónsule et univérso pópulo in amphitheátro igne tráditus est prope nonagenárius, grátias agens Deo Patri, quod eum dignátus erat inter mártyres adnumerári et partem cálicis Christi accípere.
 
 2. Apud Sírmium in Pannónia, sancti Siréni seu Sinéri, mártyris, qui, hortulánus, a mulíere quadam delátus, quam lascíviæ causa ipse increpáverat, et a iúdice reténtus, se christiánum conféssus est et, cum diis sacrificáre noluísset, abscísso cápite occúbuit.
 
 3. Wenlóchii in Anglia, sanctæ Milbúrgæ, vírginis et monastérii loci abbatíssæ, e stirpe régia Merciórum.
 
 4. Mogúntiæ in Francónia Germániæ, sancti Willigísi, epíscopi, pastoráli zelo exímii.
 
 5. Apud Stylum in Calábria, sancti Ioánnis, qui, mónachus factus sub orientálium Patrum institútis, Therístes seu Messor appellári méruit, quia summa erga egénos caritáte motus messóribus adiuméntum præbére assuéverat.
 
 6 *. Flaviobrígæ in Vascónia Hispániæ, beátæ Raphǽlæ de Villalónga Ybarra, quæ mater septem filiórum, cóniuge consentiénte, vota religiósa emísit et Institútum Sorórum Angelórum Custódum fundávit ad puéllas tuéndas et in viam præceptórum Dómini dirigéndas.
 
 7 *. Ad Gálliæ litus ante Rupifórtium, in navi servitútis, beáti Nicolái Tabouillot, presbyteri et mártyris, qui, párochus, gállica perturbatióne sæviénte, propter sacerdótium deténtus est, demum in valetudinário civitátis morbo consúmptus.
 
 8 *. Romæ, beátæ losephínæ (ludíttæ Adelhéidis) Vannini, vírginis, quæ Congregatiónem Filiárum Sancti Camílli ad infirmórum servítium fundávit.
 
 9 *. Posnániæ in Polónia, beáti Ludovíci Mzyk, presbyteri Societátis Verbi Divíni et mártyris, qui, pátria more militári a sectatóribus nefáriæ doctrínæ homínibus et fídei infénsæ invása, a vigílibus castri trucidátus Christum ad mortem usque testátus est.
 
 10 *. In campo detentiónis Dacháni prope Monáchium Baváriæ in Germánia, beáti Vincéntii Frelichowski, presbyteri, qui, in eádem tempestáte belli, vários in cárceres deportátus numquam a fide vel a pastoráli múnere flexit et, in ægrótis assidéndo morbo corréptus, post longas ærúmnas ad ætérnæ pacis visiónem pervénit.
 
 Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.
 
 r. Deo grátias.
 
 v. Pretiósa in conspéctu Dómini, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
 
Lectio brevis (Is 55, 6-7)
 Quærite Dóminum, dum inveníri potest; invocáte eum, dum prope est. Derelínquat ímpius viam suam, et vir iníquus cogitatiónes suas; et revertátur ad Dóminum, et miserébitur eius, et ad Deum nostrum, quóniam multus est ad ignoscéndum.
 
 Verbum Dómini. r. Deo grátias.
 
 Sancta María et omnes Sancti intercédant pro nobis ad Dóminum, ut nos mereámur ab eo adiuvári et salvári, qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum. r. Amen.
 
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
  Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
 
 Et fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace. r. Amen.
 
 v. Ite in pace. r. Deo grátias.