v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
 
 r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
 
 Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
Hymnus
Ex more docti mystico servémus abstinéntiam, deno diérum círculo ducto quater notíssimo.
Lex et prophétæ prímitus hanc prætulérunt, póstmodum Christus sacrávit, ómnium rex atque factor témporum.
Utámur ergo párcius verbis, cibis et pótibus, somno, iocis et árctius perstémus in custódia.
Vitémus autem péssima quæ súbruunt mentes vagas, nullúmque demus cállido hosti locum tyránnidis.
Præsta, beáta Trínitas, concéde, simplex Unitas, ut fructuósa sint tuis hæc parcitátis múnera. Amen.
 Ant. 1. Lignum vitæ in cruce Dómini manifestátum est.
 Ant. 1.
Psalmus 1
De Duabus hominum viis
Beati qui, sperantes in crucem, in aquam descenderunt (Ex auctore quodam II sæculi).
 Beátus vir, qui non ábiit in consílio impiórum † et in via peccatórum non stetit * et in convéntu derisórum non sedit,
 
 sed in lege Dómini volúntas eíus, * et in lege eíus meditátur die ac nocte.
 
 Et erit tamquam lignum plantátum secus decúrsus aquárum, * quod fructum suum dabit in témpore suo;
 
 et fólium eíus non défluet, * et ómnia, quæcúmque fáciet, prosperabúntur.
 
 Non sic ímpii, non sic, * sed tamquam pulvis, quem proícit ventus.
 
 Ídeo non consúrgent ímpii in iudício, * neque peccatóres in concílio iustórum.
 
 Quóniam novit Dóminus viam iustórum, * et iter impiórum períbit.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Lignum vitæ in cruce Dómini manifestátum est.
 Ant.
 
Psalmus 2
Messias rex et victor
Convenerunt ver adversus puerum tuum Iesum, quem unxisti (Act 4,27)
 Quare fremuérunt gentes, * et pópuli meditáti sunt inánia?
 
 Astitérunt reges terræ, † et príncipes convenérunt in unum * advérsus Dóminum et advérsus christum eíus:
 
 “Dirumpámus víncula eórum * et proiciámus a nobis íugum ipsórum!”
 
 Qui hábitat in cælis, irridébit eos, * Dóminus subsannábit eos.
 
 Tunc loquétur ad eos in ira sua * et in furóre suo conturbábit eos:
 
 “Ego autem constítui regem meum * super Sion, montem sanctum meum!”
 
 Prædicábo decrétum eíus. † Dóminus dixit ad me: “Fílius meus es tu; * ego hódie génui te.
 
 Póstula a me, et dabo tibi gentes hereditátem tuam * et possessiónem tuam términos terræ.
 
 Reges eos in virga férrea * et tamquam vas fíguli confrínges eos.”
 
 Et nunc, reges, intellégite; * erudímini, qui iudicátis terram.
 
 Servíte Dómino in timóre * et exsultáte ei cum tremóre.
 
 Apprehéndite disciplínam, † ne quando irascátur, et pereátis de via, * cum exárserit in brevi ira eíus.
 
 Beáti omnes, * qui confídunt in eo.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 
 Ant. 3. Tu, Dómine, protéctor meus, et exáltans caput meum.
 Ant. 3.
Psalmus 3
Dominus protector meus
Dormivit et somnum cepit et resurrexit, quoniam Dominus suscepit eum (S. Irenæus).
 Dómine, quid multiplicáti sunt, qui tríbulant me? * Multi insúrgunt advérsum me,
 
 multi dicunt ánimæ meæ: * «Non est salus ipsi in Deo».
 
 Tu autem, Dómine, protéctor meus es, * glória mea et exáltans caput meum.
 
 Voce mea ad Dóminum clamávi, * et exaudívit me de monte sancto suo.
 
 Ego obdormívi et soporátus sum,> * exsurréxi, quia Dóminus suscépit me.
 
 Non timébo mília pópuli circumdántis me. * Exsúrge, Dómine, salvum me fac, Deus meus;
 
 quóniam tu percussísti in maxíllam omnes adversántes mihi, * dentes peccatórum contrivísti.
 
 Dómini est salus, * et super pópulum tuum benedíctio tua.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Tu, Dómine, protéctor meus, et exáltans caput meum.
 Ant.
In primo nocturno, anno II
De libro Exodi
 In diébus illis: Ingréssi sunt Móyses et Aaron et dixérunt pharaóni: " Hæc dicit Dóminus, Deus Israel: Dimítte pópulum meum, ut sacríficet mihi in desérto. " At ille respóndit: " Quis est Dóminus, ut áudiam vocem eius et dimíttam Israel? Néscio Dóminum et Israel non dimíttam. " Dixerúntque: " Deus Hebræórum occúrrit nobis; eámus, quæso, viam triumdiérum in solitúdinem et sacrificémus Dómino Deo nostro, ne forte áccidat nobis pestis aut gládius. " Ait ad eos rex Ægýpti: " Quare, Móyses et Aaron, sollicitátis pópulum ab opéribus suis? Ite ad ónera vestra. " Dixítque phárao: " Multus nimis iam est pópulus terræ; vidétis quod turba succréverit; quanto magis si dedéritis eis réquiem ab opéribus? "
 
 Præcépit ergo in die illo exactóribus pópuli et præféctis eius dicens: " Nequáquam ultra dábitis páleas pópulo ad conficiéndos láteres sicut prius, sed ipsi vadant et cólligant stípulas. Et mensúram láterum, quam prius faciébant, imponétis super eos; nec minuétis quidquam. Vacant enim, et idcírco vociferántur dicéntes: "Eámus et sacrificémus Deo nostro". Opprimántur opéribus et éxpleant ea, ut non acquiéscant verbis mendácibus. "
 
 Igitur egréssi exactóres pópuli et præfécti eius dixérunt ad pópulum: " Sic dicit phárao: "Non do vobis páleas. Ite et collígite sícubi inveníre potéritis, nec minuétur quidquam de ópere vestro". " Dispersúsque est pópulus per omnem terram Ægýpti ad colligéndas páleas. Exactóres quoque instábant dicéntes: " Compléte opus vestrum cotídie, ut prius fácere solebátis, quando dabántur vobis páleæ. " Flagellatíque sunt præfécti filiórum Israel quos constitúerant super eos exactóres pharaónis dicéntes: " Quare non impléstis mensúram láterum sicut prius, nec heri nec hódie? "
 
 Venerúntque præfécti filiórum Israel et vociferáti sunt ad pharaónem dicéntes: " Cur ita agis contra servos tuos? Páleæ non dantur nobis, et láteres simíliter imperántur; en fámuli tui flagéllis cædimur, et pópulus tuus est in culpa. " Qui ait: " Vacátis ótio et idcírco dícitis: "Eámus et sacrificémus Dómino". Ite ergo et operámini; páleæ non dabúntur vobis, et reddétis consuétum númerum láterum. "
 
 r. Audi, Israel, præcépta Dómini, et ea in corde tuo quasi in libro scribe; * Et dabo tibi terram fluéntem lac et mel. v. Obsérva ígitur et audi vocem meam, et inimícus ero inimícis tuis. * Et dabo. v. Glória Patri. * Et dabo.
 
In secundo nocturno, anno II
Ex Epístula sancti Cleméntis papæ Primi ad Corínthios (Nn. 49-50: Funk 1, 123-125)
 Qui caritátem in Christo habet, exsequátur Christi mandáta. Vínculum caritátis Dei quis potest enarráre? Quis pulchritúdinis eius magnificéntiam éloqui valet? Altitúdo, ad quam évehit cáritas, inenarrábilis est. Cáritas nos Deo agglútinat, cáritas peccatórum multitúdinem tegit, cáritas ómnia sústinet, ómnia patiénter tólerat; nihil sórdidum in caritáte, nihil supérbum; cáritas schisma non habet, cáritas seditiónem non movet, cáritas ómnia in concórdia facit; in caritáte omnes Dei elécti sunt perfécti, sine caritáte nihil Deo accéptum est.
 
 In caritáte nos Dóminus sibi assúmpsit; propter caritátem, quam erga nos hábuit, Dóminus noster Iesus Christus voluntáte divína sánguinem suum pro nobis trádidit et carnem pro carne nostra et ánimam pro animábus nostris. Vidétis, dilécti, quam magna et admiránda sit cáritas, et quod perféctio eius néqueat enarrári. Quis est idóneus ut in ipsa inveniátur, præter eos, quos Deus dignos esse volúerit? Orémus ígitur et petámus ab illíus misericórdia, ut in caritáte inveniámur sine propensióne áliqua humána, inculpáti.
 
 Generatiónes omnes ab Adam usque in hodiérnum diem præteriérunt; qui vero per Dei grátiam in caritáte sunt consummáti, locum piórum óbtinent et in visitatióne regni Christi manifestabúntur. Scriptum enim est: Ingredímini in cubícula páululum quantulúmque, donec ira mea et furor pertránseat; et recordábor diéi boni, et suscitábo vos e sepúlcris vestris.
 
 Beáti sumus, dilécti, si præcépta Dómini in caritátis concórdia implevérimus, ut per caritátem peccáta nostra nobis remittántur. Scriptum enim est: Beáti quorum remíssæ sunt iniquitátes et quorum tecta sunt peccáta. Beátus vir cui Dóminus peccátum non imputábit, neque est in ore eius dolus. Hæc beatitúdinis prædicátio ad eos pértinet, qui per Iesum Christum Dóminum nostrum a Deo sunt elécti, cui sit glória in sæcula sæculórum. Amen.
 
 r. Derelínquat ímpius viam suam, et vir iníquus cogitatiónes suas, et revertátur ad Dóminum, et miserébitur eius; * Quia benígnus et miséricors est, præstábilis super malítiam Dóminus Deus noster. v. Non vult Dóminus mortem peccatóris, sed ut convertátur et vivat. * Quia benígnus. v. Glória Patri. * Quia benígnus.
 
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
 Concéde nobis, omnípotens Deus, † ut, per ánnua quadragesimális exercítia sacraménti, * et ad intellegéndum Christi proficiámus arcánum, et efféctus eius digna conversatióne sectémur. Per Dóminum.
 
 Dóminus vobíscum.
 
 r. Et cum spíritu tuo.
 
 Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
 
 r. Amen.
 
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
  Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.