Die 28 februarii
 1. Commemorátio sanctórum presbyterórum, diaconórum et aliórum plurimórum, qui Alexandríæ, témpore Galliéni imperatóris, cum pestis sævíssima grassarétur, morbo laborántibus ministrántes libentíssime mortem oppetiérunt; quos religiósa piórum fides mártyres venerári consuévit.
 
 2. Ad montem luram in território Lugdunénsi, deposítio sancti Románi, abbátis, qui, antiquórum monachórum exémpla sequens, primus illic vitam duxit eremíticam et póstea plurimórum pater exstitit monachórum.
 
 3. Commemorátio sanctórum Maránæ et Cyræ, vírginum, quæ apud Berœam in Syria in loco exíguo et consæpto sub dio vitarn duxérunt, ne tugúrium quidem habéntes, siléntium observántes et victurn necessárium per fenestéllam accipiéntes.
 
 
 4. Romæ via Tiburtína, deposítio sancti Hilárii, papæ, qui epístulas de fide cathólica scripsit, quibus Concília Nicænum, Ephesínum et Chalcedonénse confirmávit, primátum illústrans Románæ sedis.
 
 5. Vigórniæ in Anglia, sancti Oswáldi, epíscopi, qui, primum canónicus, dein mónachus efféctus, Eboracénsi demum ac simul Vigorniénsi Ecclésiæ præfuit atque Régulam sancti Benedícti multis in monastériis instítuit, comis, lætus ac doctus magíster.
 
 6 *. Aquilæ in Aprútio, beátæ Antóniæ de Floréntia, víduæ, póstea fundatrícis et primæ abbatíssæ monastérii Córporis Christi sub prima sanctæ Claræ Régula.
 
 7. In urbe Xilinxian in Sinárum Guangxi província, sancti Augústi Chapdelaine, presbyteri e Societáte Parisiénsi Missiónum ad éxteras gentes et mártyris, qui, a milítibus plúribus cum neóphytis apprehénsus quod christiúnam fidem in hac regióne primus seminavísset, trecéntis verbéribus cæsus et in cávea exígua constríctus, tandem cápite obtruncátus occúbuit.
 
Quolibet anno:
 8 *. Apud Parísios in Gállia, beáti Daniélis Brottier, presbyteri e Congregatióne Sancti Spíritus, qui in opus pro órphanis condéndum se impéndit.
 
 9 *. In campo exítii Oświęcim seu Auschwitz prope Cracóviam in Polónia, beáti Timóthei Trojanowski, presbyteri ex Ordine Fratrum Minórum Conventuálium et mártyris, qui, pátria império in hómines ac religiónem hostíli subiécta, propter christiánam confessiónem supplíciis fractus martyrium consummávit.
 
 
 Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.
 
 r. Deo grátias.
 
 v. Pretiósa in conspéctu Dómini, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
 
Lectio brevis (Is 55, 6-7)
 Quærite Dóminum, dum inveníri potest; invocáte eum, dum prope est. Derelínquat ímpius viam suam, et vir iníquus cogitatiónes suas; et revertátur ad Dóminum, et miserébitur eius, et ad Deum nostrum, quóniam multus est ad ignoscéndum.
 
 Verbum Dómini. r. Deo grátias.
 
 Sancta María et omnes Sancti intercédant pro nobis ad Dóminum, ut nos mereámur ab eo adiuvári et salvári, qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum. r. Amen.
 
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
  Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
 
 Et fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace. r. Amen.
 
 v. Ite in pace. r. Deo grátias.