Die 1 martii
 1. Romæ apud Sanctum Paulum via Ostiénsi, sancti Felícis papæ Tértii, qui sancti Gregórii papæ Magni átavus fuit.
 
 2. Andégavi in Gállia Lugdunénsi, sancti Albíni, epíscopi, qui supérbos poténtium mores veheménter reprehéndit atque ad Ecclésiam renovándam Concílium Aurelianénse Tértium strénue promóvit.
 
 3. Menéviæ in Cámbria, sancti Dávidis, epíscopi, qui, exémpla et mores Patrum orientálium ímitans, monastérium cóndidit, unde permúlti profécti sunt mónachi, qui Cámbriam, Hibérniam, Cornúbiam et Arrrióricam evangelizárunt.
 
 4. Apud Cenómanum in Néustria, sancti Siviárdi, abbátis Anninsulénsis.
 
 5. In Werda Rheni insula in Saxónia, sancti Suitbérti, epíscopi, qui, primum mónachus in Northúmbria, sancti Willibrórdi sócius efféctus et a sancto Wilfrído epíscopus ordinátus, apud Bátavos, Frisios aliósque Germániæ pópulos Evangélium prædicávit et in cœnóbio, quod iam senex fundáverat, pie decéssit.
 
 6. In Vascónia, sancti Leónis, epíscopi et mártyris.
 
 7 . In monastério Venæ in abrúptis montis Mercúrii in Calábria, sancti Leónis Lucæ, abbátis Mulênsis, qui, iuxta orientálium monachórum institúta, eremítica ac cœnobítica conversatióne cláruit.
 
 8 *. Cellæ Novæ in Gallæcia Hispániæ, sancti Rudesíndi, ántea epíscopi Dumiénsis, qui vitam monásticam in eádem província promovéndam ve1 instaurándam curávit et, múnere episcopáli depósito, monásticum hábitum in monastério Cellæ Novæ índuit, cui dein abbas præfuit.
 
 9 *. Tábiæ in Ligúria, commemorátio beáti Christóphori de Medioláno, presbyteri ex Ordine Prædicatórum, ìn Dei cultum et in sacram doctrínam inténti.
 
 10 *. Passáni in Venétia, beátæ Ioánnæ Maríæ Bonomo, abbatíssæ ex Ordine Sancti Benedícti, quæ, donis mysticis prædita, dolóres domínicæ Passiónis in córpore et ánima cornmunicávit.
 
 11. In urbe WiJinxinn in Guangxi Sinárum província, sanctæ Agnétis Cao Kuiying, mártyris, quæ, violénto viro iam nupta, post eius mortem ad christiánam doctrínam docéndam de epíscopi mandáto se cóntulit, quaprópter in cárcerem cóndita et crudelíssimos cruciátus passa, semper Deo confídens ad dapes ætérnas migrávit.
 
 Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.
 
 r. Deo grátias.
 
 v. Pretiósa in conspéctu Dómini, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
 
Lectio brevis ( Bar 5,5-7)
 Surge, Ierúsalem, et sta in excélso et circúmspice ad oriéntem et vide congregátos fílios tuos a solis ortu usque ad occásum verbo Sancti, gaudéntes in memória Dei. Exiérunt enim abs te pédites abdúcti ab inimícis; indúcet autem illos ad te portátos cum glória sicut thronum regni; constítuit enim Deus humiliáre omnem montem excélsum et rupes perénnes et conválles implére ad æqualitátem terræ, ut ingrediátur Israel in securitáte glóriæ Dei.
 
 Verbum Dómini. r. Deo grátias.
 
 Sancta María et omnes Sancti intercédant pro nobis ad Dóminum, ut nos mereámur ab eo adiuvári et salvári, qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum. r. Amen.
 
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
  Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
 
 Et fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace. r. Amen.
 
 v. Ite in pace. r. Deo grátias.