Le monde attend que l'Eglise redevienne une société de louange

   v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
   
   r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
   
   Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
Hymnus
Nunc tempus acceptábile fulget datum divínitus, ut sanet orbem lánguidum medéla parsimóniæ.
Christi decóro lúmine dies salútis émicat, dum corda culpis sáucia refórmat abstinéntia.
Hanc mente nos et córpore, Deus, tenére pérfice, ut appetámus próspero perénne pascha tránsitu.
Te rerum univérsitas, clemens, adóret, Trínitas, et nos novi per véniam novum canámus cánticum. Amen.
   Ant. 1. Qui humiliáverit se sicut párvulus, hic maior est in regno cælórum.
   Ant. 1.
Psalmus 130 (131)
Quasi parvuli fiducia in Domino collocata
Discite a me, quia mitis sum et humilis corde (Mt 11, 29).
   Dómine, non est exaltátum cor meum, * neque eláti sunt óculi mei,
   
   neque ambulávi in magnis, * neque in mirabílibus super me.
   
   Vere pacátam et quiétam * feci ánimam meam;
   
   sicut ablactátus in sinu matris suæ, * sicut ablactátus, ita in me est ánima mea.
   
   Speret Israel in Dómino * ex hoc nunc et usque in sǽculum.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Qui humiliáverit se sicut párvulus, hic maior est in regno cælórum.
   Ant.
   Ant. 2. Deus meus, in simplicitáte cordis mei, lætus óbtuli univérsa.
   Ant. 2.
Psalmus 131 (132)
Divina promissa domui David data
Dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius (Lc 1, 32).
I
   Meménto, Dómine, David * et omnis mansuetúdinis eius,
   
   quia iurávit Dómino, * votum vovit Poténti Iacob:
   
   Non introíbo in tabernáculum domus meæ, * non ascéndam in lectum strati mei,
   
   non dabo somnum óculis meis * et palpebris meis dormitatiónem,
   
   donec invéniam locum Dómino, * tabernáculum Poténti Iacob.
   
   Ecce audívimus eam esse in Ephratha, * invénimus eam in campis Iaar.
   
   Ingrediámur in tabernáculum eius, * adorémus ad scabéllum pedum eius. -
   
   Surge, Dómine, in réquiem tuam, * tu et arca fortitúdinis tuæ.
   
   Sacerdótes tui induántur iustítiam, * et sancti tui exsúltent.
   
   Propter David servum tuum * non avértas féáciem christi tui.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Deus meus, in simplicitáte cordis mei, lætus óbtuli univérsa.
   Ant.
   Ant. 3. Iurávit Dóminus David veritátem; firmávit regnum eius in ætérnum.
   Ant. 3.
II
   Iurávit Dóminus David veritátem * et non recédet ab ea:
   
   «De fructu ventris tui * ponam super sedem tuam.
   
   Si custodíerint fílii tui testaméntum meum * et testimónia mea, quæ docébo eos,
   
   fílii eórum usque in sæculum * sedébunt super sedem tuam».
   
   Quóniam elégit Dóminus Sion, * desiderávit eam in habitatiónem sibi:
   
   «Hæc réquies mea in sǽculum sǽculi; * hic habitábo, quóniam desiderávi eam.
   
   Cibária eius benedícens benedícam, * páuperes eius saturábo pánibus.
   
   Sacerdótes eius índuam salutári, * et sancti eius exsultatióne exsultábunt.
   
   Illic germináre fáciam cornu David, * parábo lucérnam christo meo.
   
   Inimícos eius índuam confusióne, * super ipsum autem efflorébit diadéma eius».
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Iurávit Dóminus David veritátem; firmávit regnum eius in ætérnum.
   Ant.
In primo nocturno, anno II
De libro Exodi
   In diébus illis: Profécti sunt fílii Israel de Ramésse in Succoth, sexcénta fere mília péditum virórum absque párvulis. Sed et vulgus promíscuum innumerábile ascéndit cum eis, oves et arménta, animántia multa nimis. Coxerúntque farínam quam dudum de Ægýpto conspérsam túlerant, et fecérunt subcinerícios panes ázymos; neque enim póterant fermentári, cogéntibus exíre Ægýptiis et nullam fácere sinéntibus moram; nec pulménti quidquam occúrrerant præparáre. Habitátio autem filiórum Israel qua mánserant in Ægýpto fuit quadringentórum trigínta annórum. Quibus explétis, eádem die egréssus est omnis exércitus Dómini de terra Ægýpti. Nox ista vigiliárum Dómino, quando edúxit eos de terra Ægýpti: hanc observáre debent Dómino omnes fílii Israel in generatiónibus suis.
   
   Dixítque Dóminus ad Móysen et Aaron: " Hæc est relígio Paschæ: Omnis alienígena non cómedet ex eo; omnis autem servus emptícius circumcidétur et sic cómedet; ádvena et mercenárius non edent ex eo. In una domo comedétur, nec efferétis de cárnibus eius foras nec os illíus confringétis. Omnis cœtus filiórum Israel fáciet illud. Quod si quis peregrinórum in vestram volúerit transíre colóniam et fácere Pascha Dómini, circumcidétur prius omne masculínum eius, et tunc rite celebrábit erítque sicut indígena terræ; si quis autem circumcísus non fúerit, non vescétur ex eo. Eadem lex erit indígenæ et colóno qui peregrinátur apud vos. "
   
   Cumque introdúxerit te Dóminus in terram Chananæi sicut iurávit tibi et pátribus tuis, et déderit tibi eam, separábis omne quod áperit vulvam, Dómino et quod primitívum est in pecóribus tuis; quidquid habúeris masculíni sexus, consecrábis Dómino. Primogénitum ásini mutábis ove; quod, si non redémeris, interfícies. Omne autem primogénitum hóminis de fíliis tuis prétio rédimes. "
   
   r. Pópule meus, quid feci aut quid moléstus fui tibi? Respónde mihi. Quóniam ego edúxi vos de terra Ægýpti et de domo servitútis. Quadragínta annos in erémo manna plui vobis, * Et oblíti estis me, dicit Dóminus. v. Addúxi vos per desértum quadragínta annos in erémo, ego Dóminus. * Et oblíti. v. Glória Patri. * Et oblíti.
   
In secundo nocturno, anno II
Ex Sermónibus sancti Fulgéntii Ruspénsis epíscopi (Sermo 5, 5-6: CCL 91A, 921-923)
   Recordémur, fratres, verbórum Dómini dicéntis: Dilígite inimícos vestros, benefácite his qui vos odérunt, et oráte pro persequéntibus et calumniántibus vos. Ecce Dóminus usque ad inimícos caritátem iubet exténdi et usque ad persecutóres christiáni cordis benevoléntiam dilatári. Et quæ merces óperum tantórum dábitur? Vel quod munus præcépto huic obœdiéntibus conferétur? Ipse demónstret a se præparátam caritáti mercédem, qui per Spíritum Sanctum gratis ipsam dignátur infúndere caritátem; ipse nobis dicat quid pro caritáte redditúrus sit dignis, qui eámdem caritátem donáre dignátur indígnis. Dicat ígitur Dóminus, dicat, et próprio sermóne magnitúdinem nobis suæ promissiónis osténdat: Ut sitis fílii Patris vestri qui in cælis est.
   
   Cum enim diligéndos præcíperet inimícos, amárum fórsitan erat quod audiénti iubebátur; sit, quæso, dulce quod obœdiénti promíttitur. Teneátur ergo dulcédinis huius in corde suávitas, et amaritúdinis illíus superábitur difficúltas. Qui enim diléxerint inimícos suos et benefécerint eis qui eos odérunt, fílii Dei erunt. Quid vero acceptúri sint isti fílii Dei, beátus Apóstolus enúntiat dicens: Ipse Spíritus testimónium reddit spirítui nostro, quia sumus fílii Dei. Si autem fílii, et herédes; herédes quidem Dei, coherédes autem Christi. Audíte ígitur, christiáni; audíte, fílii Dei; audíte, herédes Dei et coherédes Christi. Ut patérnam possideátis hereditátem, non solum amícis sed étiam inimícis impéndite caritátem.
   
   Nulli cáritas negétur, quæ ab homínibus bonis commúniter possidétur. Omnes eam simul habéte, et ut eam magis habeátis, et bonis eam et malis impéndite. Posséssio enim est bonórum ista commúnis, non terréna útique sed cæléstis; et ídeo nullum in ea facit angustiári persóna consórtis. Tantum vero augétur cáritas, quantum fúerit imminúta cupíditas; et illum facit cáritas semper líberum, quem non tenúerit cupíditas mundána captívum. Cáritas donum Dei est, dicénte Apóstolo: Cáritas Dei diffúsa est in córdibus nostris per Spíritum Sanctum qui datus est nobis. Cupíditas láqueus est diáboli et non solum láqueus sed étiam gládius; per ipsam captos interfécit. Cáritas est radix ómnium bonórum; cáritas semper lætátur quóniam quantum multiplicátur, tantum lárgius erogátur.
   
   r. Abscóndite eleemósynam in sinu páuperis, et ipsa orat pro vobis ad Dóminum, * Quia sicut aqua exstínguit ignem, ita eleemósyna exstínguit peccátum. v. Honóra Dóminum de tua substántia, et de primítiis frugum tuárum da paupéribus. * Quia sicut. v. Glória Patri. * Quia sicut.
   
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
   Ad te corda nostra, Pater ætérne, convérte, ut nos, unum necessárium semper quæréntes et ópera caritátis exercéntes, * tuo cúltui præstes esse dicátos. Per Dóminum.
   
   Dóminus vobíscum.
   
   r. Et cum spíritu tuo.
   
   Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
   
   r. Amen.
   
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
    Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
   
Retour en haut