Caput 72 - DE ZELO BONO QUOD DEBENT MONACHI HABERE
   
   Sicut est zelus amaritudinis malus qui separat a Deo et ducit ad infernum, ita est zelus bonus qui separat a vitia et ducit ad Deum et ad vitam æternam. Hunc ergo zelum ferventissimo amore exerceant monachi, id est ut honore se invicem præveniant, infirmitates suas sive corporum sive morum patientissime tolerent, obœdientiam sibi certatim impendant; nullus quod sibi utile iudicat sequatur, sed quod magis alio; caritatem fraternitatis caste impendant, amore Deum timeant, abbatem suum sincera et humili caritate diligant, Christo omnino nihil præponant, qui nos pariter ad vitam æternam perducat.
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   

Latest Updates
5h ago
6h ago
10h ago
17h ago
1d ago
1d ago
1d ago
1d ago
1d ago
1d ago
Retour en haut