Caput 15 : ALLELUIA QUIBUS TEMPORIBUS DICATUR
   
   A sanctum Pascha usque Pentecosten, sine intermissione dicatur alleluia, tam in psalmis quam in responsoriis. A Pentecosten autem usque caput quadragesimae, omnibus noctibus, cum sex posterioribus psalmis tantum ad nocturnos dicatur. Omni vero dominica extra quadragesima, cantica, matutinos, prima, tertia, sexta nonaque cum alleluia dicatur, vespera vero iam antiphona. Responsoria vero numquam dicantur cum alleluia, nisi a Pascha usque Pentecosten.
   
   
   

Latest Updates
3h ago
4h ago
8h ago
15h ago
1d ago
1d ago
1d ago
1d ago
1d ago
1d ago
Retour en haut