Caput 55 - DE VESTIARIO VEL CALCIARIO FRATRUM (b)
   
   Stramenta autem lectorum sufficiant matta, sagum et lena, et capitale. Quæ tamen lecta frequenter ab abbate scrutinanda sunt propter opus peculiare, ne inveniatur; et si cui inventum fuerit quod ab abbate non accepit, gravissimæ disciplinæ subiaceat. Et ut hoc vitium peculiaris radicitus amputetur, dentur ab abbate omnia quæ sunt necessaria, id est cuculla, tunica, pedules, caligas, bracile, cultellum, graphium, acum, mappula, tabulas, ut omnis auferatur necessitatis excusatio. A quo tamen abbate semper consideretur illa sententia Actuum Apostolorum, quia dabatur singulis prout cuique opus erat. Ita ergo et abbas consideret infirmitates indigentium, non malum voluntatem invidentium; in omnibus tamen iudiciis suis Dei retributionem cogitet.
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   

Latest Updates
1h ago
8h ago
18h ago
18h ago
19h ago
19h ago
19h ago
19h ago
19h ago
19h ago
Retour en haut