Sabbato 30 Martii 2024, Sacrum Triduum Paschale,
   Caput 48 - DE OPERA MANUUM COTIDIANA
   
   Dominico item die lectioni vacent omnes, excepto his qui variis officiis deputati sunt. Si quis vero ita neglegens et desidiosus fuerit ut non velit aut non possit meditare aut legere, iniungatur ei opus quod faciat, ut non vacet. Fratribus infirmis aut delicatis talis opera aut ars iniungatur ut nec otiosi sint nec violentia laboris opprimantur aut effugentur. Quorum imbecillitas ab abbate consideranda est.
   
   
   

Latest Updates
28m ago
28m ago
28m ago
28m ago
56m ago
58m ago
2h ago
2h ago
2h ago
2h ago
Retour en haut