Le monde attend que l'Eglise redevienne une société de louange

Die 6 septembris
   1. Commemorátio sancti Zacharíæ, prophétæ, qui pópulum de exsílio in terram promissiónis reversúrum prophetávit eíque regis pacífici núntium áttulit, quod Christus Dóminus triumpháli suo ingréssu in Sanctam Civitátem lerúsalem mire implévit.
   
   2. Item commemorátio sancti Onesíphori, qui beátum Paulum Apóstolum Ephesi sæpe refrigerávit et caténam eius non erúbuit, sed Romam advéctus eum sollícite quæsívit et invénit.
   
   3. Commemorátio sanctórum Donatiáni, Præsídii, Mansuéti, Germáni et Fúsculi, episcopórum in Africa, qui in persecutióne vandálica, iussu Hunneríci regis ariáni, pro assertióne cathólicæ veritátis, fústibus diríssime cæsi et exsílio affécti sunt; quibúscum étiam Lætus, epíscopus Nepténsis in Byzacéna, strénuus atque doctíssimus vir, qui post diutúrnos cárceris squalóres incéndio concremátus est.
   
   4. Spoléti in Umbria, sancti Eleuthérii, abbátis, cuius simplicitátern et cordis compunctiónem sanctus Gregórius papa Magnus laudat.
   
   5 *. Laudúni in Gállia, sancti Cagnoáldi, epíscopi, qui sancti Columbáni discípulus eiúsque in erémo prope Brigántium únicus miníster fuit.
   
   6 *. Ad litus Cúmbriæ Angliæ regióne, in óppido póstea eius nómine vocáto, sanctæ Begæ, moniális.
   
   7 *. In monastério Faucénsi in Bavária, sancti Magni, abbátis.
   
   8 *. In monastério Cisterciénsi Bosquéti prope Arausiónem in Província Gálliæ, commemorátio beáti Bertrándi de Garrigues, presbyteri, qui, ex primis discípulis sancti Domínici, se ad exémplum magístri semper accommodáre stúduit.
   
   9 *. In vico Gata de Gorgos in pago Lucentíno Hispániæ, beáti Dídaci Llorca Llopis, presbyteri et mártyris, qui in persecutióne erga Ecclésiam ob Christi testimónium coronátus est.
   
   10 *. In vico Carcaixent in pago Valentíno item in Hispánia, beáti Paschális Torres Lloret, mártyris, qui, paterfamílias, Christi gestans crucem, ad mercédem cæléstem perveníre méruit.
   
   11 *. Varsáviæ in Polónia, beáti Michǽlis Czartoryski, presbyteri ex Ordine Prædicatórum et mártyris, qui, Polónia a Dei hóstibus invása, ob fidem mínime abdicátam apud parœciam loci plumbis occísus est.
   
   Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.
   
   r. Deo grátias.
   
   v. Pretiósa in conspéctu Dómini, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
   
Lectio brevis (Eccli 34,14-20)
   Spíritus timéntium Dóminum vivet, et in respéctu illíus benedicétur. Spes enim illórum in salvántem illos, et óculi Dei in diligéntes se. Qui timet Dóminum, nihil trepidábit et non pavébit, quóniam ipse est spes eius. Timéntis Dóminum beáta est ánima eius. Ad quem réspicit? Et quis est fortitúdo eius? Oculi Dómini super timéntes eum: protéctor poténtiæ, firmaméntum virtútis, tégimen ardóris et umbráculum meridiáni, custódia offensiónis et adiutórium casus, exáltans ánimam et illúminans óculos, dans sanitátem vitæ et benedictiónem.
   
   Verbum Dómini. r. Deo grátias.
   
   Sancta María et omnes Sancti intercédant pro nobis ad Dóminum, ut nos mereámur ab eo adiuvári et salvári, qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum. r. Amen.
   
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
    Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
   
   Et fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace. r. Amen.
   
   v. Ite in pace. r. Deo grátias.
   
Retour en haut