v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
 v. O God, come to my assistance;
 r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
 r. O Lord, make haste to help me.
 Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
 Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit. As it was in the beginning, is now, and ever shall be, world without end. Amen.
 Allelúia.
 
Hymnus
Iesu, redémptor ómnium, perpes coróna cǽlitum, in hac die cleméntius nostris favéto vócibus,
Sacri tui qua nóminis conféssor almus cláruit, cuius célebrat ánnua devóta plebs sollémnia.
Per illa quæ sunt sǽculi gressu seréno tránsiit, tibi fidélis iúgiter iter salútis pérsequens.
At rite mundi gáudiis non cor cadúcis ápplicans, cum ángelis cæléstibus lætus potítur prǽmiis.
Huius benígnus ánnue nobis sequi vestígia; huius precátu sérvulis dimítte noxam críminis.
Sit, Christe, rex piíssime, tibi Patríque glória cum Spíritu Paráclito, in sempitérna sǽcula. Amen.
 Ant. 1. Exsúrgit Deus, et fúgiunt, qui odérunt eum, a fácie eius.
 Ant. 1.
Psalmus 67
Psalm 67
Triumphalis ingressus Domini
The Lord's triumphal entry
Ascendens in altum captivam duxit captivatem, dedit dona hominibus (Eph 4,8).
Having ascended on high, He led captivity captive, He gave gifts to men.
I
I
 Exsúrgit Deus, et dissipántur inimíci eíus; * et fúgiunt, qui odérunt eum, a fácie eíus.
 
 Sicut dissipátur fumus, tu díssipas; † sicut fluit cera a fácie ignis, * sic péreunt peccatóres a fácie Dei.
 
 Et iústi læténtur et exsúltent in conspéctu Dei * et delecténtur in lætítia.
 
 Cantáte Deo, psalmum dícite nómini eíus; † iter fácite ei, qui fertur super nubes: * Dóminus nomen illi.
 
 Iubiláte in conspéctu eíus; †pater orphanórum et iúdex viduárum, * Deus in habitáculo sancto suo.
 
 Deus, qui inhabitáre facit desolátos in domo, † qui edúcit vinctos in prosperitátem; * verúmtamen rebélles habitábunt in árida terra.
 
 Deus, cum egrederéris in conspéctu pópuli tui, * cum pertransíres in desérto, terra mota est,
 
 étiam cæli distillavérunt a fácie Dei Sínai, * a fácie Dei Israel.
 
 Plúviam voluntáriam effundébas, Deus; * hereditátem tuam infirmátam, tu refecísti eam.
 
 Animália tua habitábant in ea, * parásti in bonitáte tua páuperi, Deus.
 
 Dóminus dat verbum; * vírgines annuntiántes bona sunt agmen ingens:
 
 “Reges exercítuum fúgiunt, fúgiunt, * et spécies domus dívidit spólia.
 
 Et vos dormítis inter médias caulas: * alæ colúmbæ nitent argénto, et pennæ eíus pallóre auri.
 
 Dum dispérgit Omnípotens reges super eam, * nive dealbátur Selmon.”
 
 Mons Dei mons Basan, * mons cacúminum mons Basan.
 
 Ut quid invidétis, montes cacúminum, † monti, in quo beneplácitum est Deo inhabitáre? * Étenim Dóminus habitábit in finem.
 
 Currus Dei decem mília mílium: * Dóminus venit de Sínai in sancta.
 
 Ascendísti in altum, captívam duxísti captivitátem; † accepísti in donum hómines, * ut étiam rebélles hábitent apud Dóminum Deum.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
 Ant. Exsúrgit Deus, et fúgiunt, qui odérunt eum, a fácie eius.
 Ant.
 Ant. 2. Deus noster, Deus ad salvándum; et Dómini sunt éxitus mortis.
 Ant. 2.
II
II
 Benedíctus Dóminus die cotídie; * portábit nos Deus salutárium nostrórum.
 
 Deus noster, Deus ad salvándum; * et Dómini, Dómini éxitus mortis.
 
 Verúmtamen Deus confrínget cápita inimicórum suórum, * vérticem capillátum perambulántium in delíctis suis.
 
 Dixit Dóminus: “Ex Basan redúcam, * redúcam de profúndo maris,
 
 ut intingátur pes tuus in sánguine, * lingua canum tuórum ex inimícis portiónem invéniat.”
 
 Vidérunt ingréssus tuos, Deus, * ingréssus Dei mei, regis mei in sancta.
 
 Præcédunt cantóres, † postrémi véniunt psalléntes, * in médio iuvénculæ tympanístriæ.
 
 “In ecclésiis benedícite Deo, * Dómino, vos de fóntibus Israel.”
 
 Ibi Beniámin adulescéntulus ducens eos, † príncipes Iúdæ cum turma sua, * príncipes Zábulon, príncipes Nephtháli.
 
 Manda, Deus, virtúti tuæ; * confírma hoc, Deus, quod operátus es in nobis.
 
 A templo tuo in Ierusálem * tibi áfferent reges múnera.
 
 Íncrepa feram arúndinis, † congregatiónem taurórum in vítulis populórum: * prostérnant se cum láminis argénti.
 
 Díssipa gentes, quæ bella volunt. † Vénient optimátes ex Ægýpto, * Æthiópia prævéniet manus suas Deo.
 
 Regna terræ, cantáte Deo, psállite Dómino, † psállite Deo, qui fertur super cælum cæli ad oriéntem; * ecce dabit vocem suam, vocem virtútis.
 
 Tribúite virtútem Deo. † Super Israel magnificéntia eíus, * et virtus eíus in núbibus.
 
 Mirábilis, Deus, de sanctuário tuo! † Deus Israel ipse tríbuet virtútem et fortitúdinem plebi suæ. * Benedíctus Deus!
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
 Ant. Deus noster, Deus ad salvándum; et Dómini sunt éxitus mortis.
 Ant.
 Ant. 3. Regna terræ, cantáte Deo; psállite Dómino.
 Ant. 3.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
 Ant. Regna terræ, cantáte Deo; psállite Dómino.
 Ant.
In primo nocturno, anno I
De libro Amos Prophétæ
 Vidi Dóminum stantem super altáre, et dixit: "Pércute capitéllum, et commoveántur superliminária; frange eos in cápite omnes, et novíssimum eórum in gládio interfíciam; non fúgiet ex eis fugitívus, et non salvábitur supérstes eis. Si descénderint usque ad inférnum, inde manus mea edúcet eos; et si ascénderint usque ad cælum, inde détraham eos. Et si abscónditi fúerint in vértice Carméli, inde quæram et áuferam eos; et si celáverint se ab óculis meis in profúndo maris, ibi mandábo serpénti, et mordébit eos; et si abíerint in captivitátem coram inimícis suis, ibi mandábo gládio, et occídet eos, et ponam óculos meos super eos in malum et non in bonum."
 
 Et Dóminus, Deus exercítuum, qui tangit terram, et tabéscet. Et lugébunt omnes habitántes in ea, et ascéndet sicut flúvius ea omnis et decréscet sicut flumen Ægýpti. Qui ædíficat in cælo ascénsus suos et cámeram suam super terram fundat, qui vocat aquas maris et effúndit eas super fáciem terræ; Dóminus nomen eius. "Numquid non ut fílii Æthíopum vos estis mihi, fílii Israel? ait Dóminus. Numquid non Israel ascéndere feci de terra Ægýpti, et Philísthim de Caphtor et Syros de Cir? Ecce óculi Dómini Dei super regnum peccans, et cónteram illud a fácie terræ; verúmtamen cónterens non cónteram domum Iacob, dicit Dóminus. Ecce enim mandábo ego et concútiam in ómnibus géntibus domum Israel, sicut concútitur tríticum in cribro, et non cadet lapíllus super terram. In gládio moriéntur omnes peccatóres pópuli mei, qui dicunt: "Non appropinquábit et non véniet super nos malum"."
 
 "In die illa suscitábo tabernáculum David quod cécidit, et reædificábo ruptúras eius; et ea quæ corrúerant instaurábo et reædificábo illud sicut diébus antíquis, ut possídeant relíquias Edom et omnes natiónes, super quas invocátum est nomen meum, dicit Dóminus, qui fáciet hæc."
 
 "Ecce dies véniunt, dicit Dóminus, et comprehéndet arátor messórem et calcátor uvæ mitténtem semen; et stillábunt montes mustum, et omnes colles liquéfient. Et convértam captivitátem pópuli mei Israel; et ædificábunt civitátes vastátas et inhabitábunt et plantábunt víneas et bibent vinum eárum et fácient hortos et cómedent fructus eórum. Et plantábo eos super humum suam, et non evelléntur ultra de terra sua quam dedi eis", dicit Dóminus Deus tuus.
 
 r. Gaudébunt lábia mea, cum cantávero tibi, * Et ánima mea, quam redemísti, Dómine. v. Sed et lingua mea meditábitur iustítiam tuam, tota die laudem tuam. * Et ánima mea. v. Glória Patri. * Et ánima mea.
 
In secundo nocturno, anno I
Ex Commentário Rupérti Tuitiénsis abbátis in Amos prophétam (Lib. 4: PL 168, 366-367)
 Vidi Dóminum stantem super altáre. Magna vere vísio, et magnæ rei significátio éxstitit. Prophético deínde spíritu vidit, et revéra futúrum erat, quod illi talis vísio præosténdit. Quærimus ergo ubi vel quando factum sit tale quid, cuius in signum stans Dóminus super altáre vidéri debúerit. Quæréntibus autem in toto Christi Evangélio, vel in omni evangélicæ grátiæ sacraménto, nihil tam magnum, nihil tam évidens secúndum huius visiónis proprietátem nobis occúrrit quam schema vel hábitus Dómini nostri Iesu Christi crucifíxi. Crucifíxus namque et sacrifícium pro nobis factus, super altáre crucis stetit, statióne diffícili, statióne laboriósa sibi.
 
 Diligénter animadverténdum, nec umquam óculis mentis nostræ debet abésse statiónis illíus spectáculum. Pendébat et stabat mánibus ad crucis córnua confíxis, pédibus ligno suppedáneo per clavórum fixúram cohæréntibus in modum stantis. Táliter stans ipse hóstia, crux vero altáre erat.
 
 Mirabíliter Dóminus qui super altáre crucis stare habébat, ut iam dictum est, simul cum præostensióne statiónis illíus omnipoténtiam suam deprómit, mira declamatióne ásserit quod manus suas nullus inimicórum eius effúgere possit. Nunc ut verba hæc mélius perpéndere queámus, simul recordémur illud quod idem homo factus iamque passúrus, sive super aram crucis statúrus dixit: Et ego si exaltátus fúero a terra, ómnia traham ad me.
 
 r. Cogitávi dies antíquos, et annos ætérnos in mente hábui; et meditátus sum nocte cum corde meo, * Et dixi: Miserére, Deus. v. Illuxérunt coruscatiónes tuæ orbi terræ, vidit et commóta est terra. * Et dixi. v. Glória Patri. * Et dixi.
 
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
 Dóminus vobíscum.
 
 r. Et cum spíritu tuo.
 
 Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
 
 r. Amen.
 
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
  Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.