Le monde attend que l'Eglise redevienne une société de louange

Die 12 septembris
   1. Sanctíssimi Nóminis beátæ Vírginis Maríæ, qua die ineffábilis diléctio Dei Genetrícis erga Prolem sanctíssimam revocátur et ante fidélium óculos propónitur figúra Matris Redemptóris pie invocánda.
   
   2. In Bithynia, sancti Autónomi, epíscopi et mártyris.
   
   3. Alexandríæ in Ægýpto, sanctórum Crónidis, Leóntii et Serapiónis, mártyrum, qui sub Maximíno imperatóre ob Christi nóminis confessiónem in mare demérsi esse ferúntur.
   
   4 *. Eméliæ in Momónia Hibérniæ província, sancti Albei, epíscopi, qui peregrínus Evangélium multis prædicávit.
   
   5. Anderláci in Brabántia, sancti Guidónis, qui primum ecclésiæ Maríæ Laci ædítuus fuit, dein liberalitáte erga páuperes conspícuus septem annos ad loca sacra peregrinátus est et tandem in terram suam revérsus pie occúbuit.
   
   6 *. Omúræ in Iapónia, beatórum Apollináris Franco, ex Ordine Fratrum Minórum, et Thomæ Zumárraga, ex Ordine Prædicatórum, presbyterórum, atque quáttuor sociórum, mártyrum, qui in ódium fídei christiánæ in cárcere coniécti sunt, deínde igne cremáti.
   
   7 *. In freto maris Rupifórtii in Gállia, beáti Petri Sulpítii Christóphori Faverge, fratris Scholárum Christianárum et mártyris, qui, in gállica perturbatióne cárceri datus quod religiósus esset, omnem curam concaptívis navávit, donec contagióne consúmptus pie occúbuit.
   
Quorum nomina: beati Franciscus a Sancto Bonaventura et Petrus a Sancta Clara, religiosi ex Ordine Fratrum Minorum, atque Dominicus Magoshichi et Matthæus a Sancto Thoma Chiwiato, religiosi ex Ordine Prædicatorum.
   8. Seuli in Coréa, sancti Francísci Ch'oe Kyóng-hwan, mártyris, qui, catechísta, ad præféctum ductus christiánam fidem denegáre nóluit atque in cárcere deténtus numquam ab oratióne et catechési tradenda desístens per tormentórum cruciátus ad martyrium pervénit.
   
   
   Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.
   
   r. Deo grátias.
   
   v. Pretiósa in conspéctu Dómini, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
   
Lectio brevis (Sap 18,1-3)
   Sanctis tuis máxima erat lux; et horum quidem vocem illi audiébant, sed figúram non vidébant et, quia non et ipsi éadem passi erant, magnificábant; quóniam autem, qui ante læsi erant, non lædébant, grátias agébant et, quod eos ante distulíssent, donum petébant. Propter quod ignis ardéntem colúmnam, ducem ignótæ viæ, et solem sine læsúra gloriósæ peregrinatiónis præstitísti.
   
   Verbum Dómini. r. Deo grátias.
   
   Sancta María et omnes Sancti intercédant pro nobis ad Dóminum, ut nos mereámur ab eo adiuvári et salvári, qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum. r. Amen.
   
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
    Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
   
   Et fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace. r. Amen.
   
   v. Ite in pace. r. Deo grátias.
   
Retour en haut