Le monde attend que l'Eglise redevienne une société de louange

   v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
   v. O God, come to my assistance;
   r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
   r. O Lord, make haste to help me.
   Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
   Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit. As it was in the beginning, is now, and ever shall be, world without end. Amen.
   Allelúia.
   
Hymnus
Médiæ noctis tempus est prophética vox ádmonet dicámus laudes ut Deo Patri semper ac Fílio,
Sancto quoque Spirítui: perfécta enim Trínitas uniúsque substántiæ laudánda nobis semper est.
Terrórem tempus hoc habet, quo, cum vastátor ángelus Ægypto mortem íntulit, delévit primogénita.
Hæc iustis hora salus est, quos tunc ibídem ángelus ausus puníre non erat, signum formídans sánguinis.
Ægýptus flebat fórtiter tantórum diro fúnere; solus gaudébat Israel agni protéctus sánguine.
Nos verus Israel sumus: lætámur in te, Dómine, hostem spernéntes et malum, Christi defénsi sánguine.
Dignos nos fac, rex óptime, futúri regni glória, ut mereámur láudibus ætérnis te concínere. Amen.
Vel:
Hymnus
Salve dies, diérum glória, dies felix Christi victória, dies digna iugi lætítia, dies prima.
Lux divína cæcis irrádiat, in qua Christus inférnum spóliat, mortem vincit et reconcíliat summis ima.
Sempitérni regis senténtia sub peccáto conclúsit ómnia; ut infírmis supérna grátia subveníret,
Dei virtus et sapiéntia temperávit iram cleméntia, cum iam mundus in præcipítia totus iret.
Resurréxit liber ab ínferis restaurátor humáni géneris, ovem suam repórtans úmeris ad supérna.
Angelórum pax fit et hóminum, plenitúdo succréscit órdinum, triumphántem laus decet Dóminum, laus ætérna.
Harmoníæ cæléstis pátriæ vox concórdet matris Ecclésiæ, «Allelúia» frequéntet hódie plebs fidélis.
Triumpháto mortis império, triumpháli fruámur gáudio; in terra pax, et iubilátio sit in cælis. Amen.
   Ant. 1. Dómine Deus meus, confessiónem et decórem induísti, amictus lúmine sicut vestiménto, allelúia.
   Ant. 1.
Psalmus 103 (104)
Psalm 103 (104)
Hymnus ad Dominum creatorem
Hymn to the Lord Creator
Si quis in Christo nova creatura; vetera transierunt, ecce, facta sunt nova (2 Cor 5, 17).
So if anyone is in Christ, he is a new creature; old things have passed away: behold, all things have become new.
I
I
   Bénedic, ánima mea, Dómino. * Dómine Deus meus, magnificátus es veheménter!
   
   Maiestátem et decórem induísti, *amíctus lúmine sicut vestiménto.
   
   Exténdens cælum sicut velum, * qui éxstruis in aquis cenácula tua.
   
   Qui ponis nubem ascénsum tuum, * qui ámbulas super pennas ventórum.
   
   Qui facis ángelos tuos spíritus * et minístros tuos ignem uréntem.
   
   Qui fundásti terram super stabilitátem suam, * non inclinábitur in sǽculum sǽculi.
   
   Abyssus sicut vestiméntum opéruit eam, * super montes stabant aquæ.
   
   Ab increpatióne tua fúgiunt, * a voce tonítrui tui formídant.
   
   Ascéndunt in montes et descéndunt in valles, * in locum, quem statuísti eis.
   
   Términum posuísti, quem non transgrediéntur, * neque converténtur operíre terram.
   
   Qui emíttis fontes in torréntes; * inter médium móntium pertransíbunt,
   
   potábunt omnes béstias agri, *exstínguent ónagri sitim suam.
   
   Super ea vólucres cæli habitábunt, * de médio ramórum dabunt voces.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
   Ant. Dómine Deus meus, confessiónem et decórem induísti, amictus lúmine sicut vestiménto, allelúia.
   Ant.
   Ant. 2. Edúxit Dóminus panem de terra, et vinum lætíficans cor hóminis, allelúia.
   Ant. 2.
II
II
   Rigas montes de cenáculis tuis, * de fructu óperum tuórum sátias terram.
   
   Prodúcis fenum iuméntis * et herbam servitúti hóminum,
   
   edúcens panem de terra * et vinum, quod lætíficat cor hóminis;
   
   exhílarans fáciem in óleo, * panis autem cor hóminis confírmat.
   
   Saturabúntur ligna Dómini * et cedri Líbani, quas plantávit.
   
   Illic pásseres nidificábunt, * eródii domus in vértice eárum.
   
   Montes excélsi cervis, * petræ refúgium hyrácibus.
   
   Fecit lunam ad témpora signánda, * sol cognóvit occásum suum.
   
   Posuísti ténebras, et facta est nox: * in ipsa reptábunt omnes béstiæ silvæ,
   
   cátuli leónum rugiéntes, ut rápiant * et quærant a Deo escam sibi.
   
   Oritur sol, et congregántur, * et in cubílibus suis recúmbunt.
   
   Exit homo ad opus suum * et ad operatiónem suam usque ad vésperum.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
   Ant. Edúxit Dóminus panem de terra, et vinum lætíficans cor hóminis, allelúia.
   Ant.
   Ant. 3. Vidit Deus cuncta quæ fécerat, et erant valde bona, allelúia.
   Ant. 3.
III
   Quam multiplicáta sunt ópera tua, Dómine! Omnia in sapiéntia fecísti, * impléta est terra creatúra tua.
   
   Hoc mare magnum et spatiósum et latum: illic reptília, quorum non est númerus, * animália pusílla cum magnis;
   
   illic naves pertransíbunt, * Levíathan, quem formásti ad ludéndum cum eo.
   
   Omnia a te exspéctant, * ut des illis escam in témpore suo.
   
   Dante te illis, cólligent, * aperiénte te manum tuam, implebúntur bonis.
   
   Averténte autem te fáciem, turbabúntur; áuferes spíritum eórum, et defícient * et in púlverem suum reverténtur.
   
   Emíttes spíritum tuum, et creabúntur, * et renovábis fáciem terræ.
   
   Sit glória Dómini in sǽculum; * lætétur Dóminus in opéribus suis.
   
   Qui réspicit terram et facit eam trémere, * qui tangit montes, et fúmigant.
   
   Cantábo Dómino in vita mea, * psallam Deo meo quámdiu sum.
   
   Iucúndum sit ei elóquium meum, * ego vere delectábor in Dómino.
   
   Defíciant peccatóres a terra et iníqui, ita ut non sint. * Bénedic, ánima mea, Dómino.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
   Ant. Vidit Deus cuncta quæ fécerat, et erant valde bona, allelúia.
   Ant.
In primo nocturno, anno I)
De libro Michææ prophétæ 3, 1-12
   "Audíte, príncipes Iacob et duces domus Israel: Numquid non vestrum est scire iudícium?" Sed ódio habétis bonum et dilígitis malum. Violénter tóllitis pelles eórum désuper eos et carnem eórum désuper óssibus eórum. Qui cómedunt carnem pópuli mei et pellem eórum désuper excóriant; et ossa eórum confríngunt et secant sicut carnem assam in lébete et quasi carnem in médio ollæ. Tunc clamábunt ad Dóminum, et non exáudiet eos et abscóndet fáciem suam ab eis in témpore illo, sicut péssima fecérunt ópera sua.
   
   Hæc dicit Dóminus super prophétas, qui sedúcunt pópulum meum, qui cum habent, quid mórdeant déntibus suis, prædicant pacem; et si quis non déderit in ore eórum quíppiam, sanctíficant super eum prœlium. Proptérea nox vobis sine visióne erit, et ténebræ vobis sine divinatióne; et occúmbet sol super prophétas, et obtenebrábitur super eos dies.
   
   Et confundéntur vidéntes, et confundéntur divíni, et opérient lábia sua omnes, quia non est respónsum Dei. Verúmtamen ego replétus sum fortitúdine spíritus Dómini, iudício et virtúte, ut annúntiem Iacob scelus suum et Israel peccátum suum.
   
   Audíte hoc, príncipes domus Iacob et iúdices domus Israel, qui abominámini iudícium et ómnia recta pervértitis, qui ædificátis Sion in sanguínibus et Ierúsalem in iniquitáte. Príncipes eius in munéribus iúdicant, et sacerdótes eius in mercéde docent, et prophétæ eius in pecúnia dívinant; et super Dóminum requiéscunt dicéntes: "Numquid non Dóminus in médio nostrum? Non vénient super nos mala." Propter hoc causa vestri Sion quasi ager arábitur, et Ierúsalem quasi acérvus lápidum erit, et mons templi in excélsa silvárum.
   
   r. Aspice, Dómine, quia facta est desoláta cívitas plena divítiis, sedet in tristítia dómina géntium; * Non est qui consolétur eam, nisi tu, Deus. v. Plorans plorávit in nocte, et lácrimæ eius in maxíllis eius. * Non est. v. Glória Patri. * Non est.
   
In secundo nocturno, anno I)
Ex Tractátu sancti Theodoréti Cyrénsis epíscopi De incarnatióne Dómini (N. 28: PG 75, 1467-1470)
   Phármaca nostra sunt Servatóris nostri cruciátus. Quod prophéta docens ait: Ipse peccáta nostra perfert, et pro nobis dolet. Livóre eius nos sanáti sumus. Omnes quasi oves errávimus; ídeo tamquam ovis ad occisiónem ductus est, et sicut agnus coram tondénte se obmútuit. Et sicut pastor dispérsas oves cernens, unam ex óvibus manu tenens et ad plácitum sibi páscuum ducens, réliquas étiam huius exémplo ad se pértrahit; sic Deus Verbum cum genus hóminum errabúndum vidísset, servi forma assúmpta eáque sibi copuláta, ad se per illam convértit univérsam hóminum natúram atque ad divína páscua dedúxit eos qui male pascebántur et lupis erant obiécti.
   
   Proptérea Servátor noster natúram nostram assúmpsit; proptérea Christus Dóminus salutíferam excépit passiónem mortíque déditus, sepúlcro tráditus, antíquam illam tyránnidem dépulit et corruptéla deténtis incorruptibilitátem promísit. Nam dissolútum templum restáurans et resúscitans, mórtuis quoque atque eius resurrectiónem exspectántibus veras firmásque promissiónes osténdit.
   
   "Nam quemádmodum, inquit, sumpta ex vobis natúra, deitátis inhabitatióne atque adunatióne, resurrectiónem obtínuit et, corruptibilitáte passionibúsque depósitis, ad incorruptibilitátem immortalitatémque transívit, sic et vos dura mortis servitúte absolvémini abiectáque corruptióne cum passiónibus, impassibilitáte vestiémini."
   
   Idcírco et baptísmi donum cunctis homínibus per apóstolos misit. Eúntes enim, inquit, docéte omnes gentes, baptizántes eas in nómine Patris et Fílii et Spíritus Sancti. Baptísmus adumbrátio quædam est et typus mortis domínicæ. Nam si complantáti, inquit Paulus, fúimus similitúdini mortis Fílii eius, érimus et resurrectiónis.
   
   r. A fácie furóris tui, Deus, conturbáta est omnis terra; sed tu, Dómine, miserére, * Et ne fácias consummatiónem. v. Convérte nos, Deus salutáris noster, et avérte iram tuam a nobis. * Et. v. Glória Patri. * Et.
   
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
   Dóminus vobíscum.
   
   r. Et cum spíritu tuo.
   
   Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
   
   r. Amen.
   
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
    Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
   
Retour en haut