The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

frendeesitar
  v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
  v. O God, come to my assistance;
  r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
  r. O Lord, make haste to help me.
  Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
  Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit. As it was in the beginning, is now, and ever shall be, world without end. Amen.
  Allelúia.
  
  Hymnus
  Lux ætérna, lumen potens, dies indefíciens, debellátor atræ noctis, reparátor lúminis, destructórque tenebrárum, illustrátor méntium:
  Quo nascénte suscitámur, quo vocante surgimus; faciénte quo beáti, quo linquénte míseri; quo a morte liberáti, quo sumus perlúcidi;
  Mortis quo victóres facti, noctis atque sǽculi; ergo nobis, rex ætérne, lucem illam tríbue, quæ fuscátur nulla nocte, solo gaudens lúmine.
  Honor Patri sit ac tibi, Sancto sit Spirítui, Deo trino sed et uni, paci, vitæ, lúmini, nómini præ cunctis dulci divinóque númini. Amen.
  Vel:
Or:
  Hymnus
  Deus de nullo véniens, Deus de Deo pródiens, Deus ab his progrédiens, in nos veni subvéniens.
  Tu nostrum desidérium, tu sis amor et gáudium; in te nostra cupíditas et sit in te iucúnditas.
  Pater, cunctórum Dómine, cum Génito de Vírgine, intus et in circúitu nos rege Sancto Spíritu.
  Meménto, sancta Trínitas, quod tua fecit bónitas, creándo prius hóminem, recreándo per sánguinem.
  Nam quos creávit Unitas, redémit Christi cáritas; patiéndo tunc díligens, nunc díligat nos éligens.
  Tríadi sanctæ gáudium, pax, virtus et impérium, decus, omnipoténtia, laus, honor, reveréntia. Amen.
  Ant. 1. Dóminus facit mirabília magna solus, in ætérnum misericórdia eius.
  Ant. 1. The Lord alone works great wonders; His mercy is eternal.
  Psalmus 135 (136)
Psalm 135 (136)
  Hymnus paschalis
Easter hymn
  Domini res gestas narrare laudare est (Cassiodorus ).
To recount the deeds of the Lord is to praise Him (Cassiodorus ).
  I
I
  Confitémini Dómino, quóniam bonus, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
  Celebrate the Lord, for He is good, for His mercy is everlasting.
  Confitémini Deo deórum, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
  Praise the God of gods, for His mercy is eternal.
  Confitémini Dómino dominórum, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
  Praise the Lord of lords, for His mercy is eternal.
  Qui facit mirabília magna solus, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
  To Him Who alone works great wonders, for His mercy is eternal.
  Qui fecit cælos in intelléctu, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
  Who made the heavens wisely, for His mercy is eternal.
  Qui expándit terram super aquas, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
  Who spread the earth over the waters, for His mercy is eternal.
  Qui fecit luminária magna, *quóniam in ætérnum misericórdia eius;
  Who made the great lights, for His mercy is eternal.
  solem, ut præésset diéi, *quóniam in ætérnum misericórdia eius;
  The sun to rule over the day, for His mercy is eternal.
  lunam et stellas, ut præéssent nocti, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
  The moon and the stars to rule over the night, for His mercy is eternal.
  Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
  Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
  Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
  As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
  Ant. Dóminus facit mirabília magna solus, in ætérnum misericórdia eius.
  Ant. The Lord alone works great wonders; His mercy is eternal.
  Ant. 2. Edúxit Israel de médio Ægýpti, in manu poténti et brácchio exténto.
  Ant. 2. He brought Israel out of the midst of Egypt with a mighty hand and an outstretched arm.
  II
II
  Qui percússit Ægýptum in primogénitis eórum, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
  Unto him who smote the Egyptians in their firstborn, for His mercy is eternal.
  Qui edúxit Israel de médio eórum, *quóniam in ætérnum misericórdia eius;
  He brought Israel out of their midst, for His mercy is everlasting.
  in manu poténti et bráchio exténto, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
  With a strong hand and an outstretched arm, for His mercy is eternal.
  Qui divísit mare Rubrum in divisiónes, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
  Unto him who divided the Red Sea in two, for His mercy is eternal.
  Et tradúxit Israel per médium eius, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
  Who made Israel pass through, for His mercy is eternal.
  Et excússit pharaónem et virtútem eius in mari Rubro, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
  And he threw Pharaoh and his army into the Red Sea, for His mercy is everlasting.
  Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
  Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
  Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
  As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
  Ant. Edúxit Israel de médio Ægýpti, in manu poténti et brácchio exténto.
  Ant. He brought Israel out of the midst of Egypt with a mighty hand and an outstretched arm.
  Ant. 3. Confitémini Deo cæli; ipse redémit nos ab inimícis nostris.
  Ant. 3. O heavens, give glory to God; it is He who has redeemed us from our enemies.
  III
III
  Qui tradúxit pópulum suum per desértum, * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
  He led His people through the wilderness, for His mercy is eternal.
  Qui percússit reges magnos, *quóniam in ætérnum misericórdia eius;
  He hath struck great kings, for His mercy is eternal. 
  et occídit reges poténtes, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
  He hath put to death mighty kings, for His mercy is eternal:
  Sehon regem Amorræórum, *quóniam in ætérnum misericórdia eius;
  Sehon, king of the Amorites, for His mercy is eternal;  
  et Og regem Basan, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
  and Og king of Bashan, for His mercy is everlasting.
  Et dedit terram eórum hereditátem, * quóniam in ætérnum misericórdia eius,
  And he hath given their land as an inheritance, for His mercy is everlasting,
  hereditátem Ísrael servo suo *,quóniam in ætérnum misericórdia eius.
  as an inheritance to Israel his servant, for His mercy is eternal.
  Qui in humilitáte nostra memor fuit nostri, * quóniam in ætérnum misericórdia eius;
  Forasmuch as He remembered us in our humiliation, for His mercy is eternal;
  et redémit nos ab inimícis nostris, * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
  and He hath delivered us (redeemed) from our enemies, for His mercy is eternal.
  Qui dat escam omni carni, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
  He giveth food to all flesh, for His mercy is eternal.
  Confitémini Deo cæli, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
  Glorify the God of heaven, for His mercy is eternal.
  Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
  Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
  Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
  As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
  Ant. Confitémini Deo cæli; ipse redémit nos ab inimícis nostris.
  Ant. O heavens, give glory to God; it is He who has redeemed us from our enemies.
  In primo nocturno, anno I
  De libro Ezechiélis prophétæ 47, 1-12
  In diébus illis: Convértit me vir ad portam domus, et ecce aquæ egrediebántur subter limen domus ad oriéntem; fácies enim domus respiciébat ad oriéntem, aquæ autem descendébant a látere templi dextro a merídie altáris. Et edúxit me per viam portæ aquilónis et convértit me ad viam foras ad portam exteriórem quæ respiciébat ad oriéntem; et ecce aquæ exeúntes a látere dextro. Cum egrederétur vir ad oriéntem, qui habébat funículum in manu sua, mensus est mille cúbitos et tradúxit me per aquam usque ad talos. Rursúmque mensus est mille et tradúxit me per aquam usque ad génua. Et mensus est mille et tradúxit me per aquam usque ad renes. Et mensus est mille; torrens quem non pótui pertransíre, quóniam intumúerant aquæ, aquæ ad natándum; torrens, qui non póterat transvadári.
  
  Et dixit ad me: "Certe vidísti, fili hóminis"; et duxit me et convértit ad ripam torréntis. Cumque me convertíssem, ecce in ripa torréntis ligna multa nimis ex utráque parte; et ait ad me: "Aquæ istæ, quæ egrediúntur ad regiónem orientálem et descéndunt ad Arabam, intrábunt mare, aquas salsas, et sanabúntur aquæ: et omnis ánima vivens, quæ movétur, quocúmque vénerit torrens, vivet, et erunt pisces multi satis, postquam vénerint illuc aquæ istæ, et sanabúntur et vivent ómnia ad quæ vénerit torrens."
  
  "Et stabunt super mare piscatóres; ab Engáddi usque ad Engállim siccátio sagenárum erit; plúrimæ spécies erunt píscium eius, sicut pisces maris Magni, multitúdinis nímiæ. Palústria autem eius et stagna non sanabúntur, quia in salínas dabúntur. Et super torréntem oriétur in ripis eius ex utráque parte omne lignum pomíferum; non défluet fólium ex eo, et non defíciet fructus eius: per síngulos menses áfferet primitíva, quia aquæ eius de sanctuário egrediéntur, et erunt fructus eius in cibum et fólia eius ad medicínam."
  
  r. Sanctificávit Dóminus tabernáculum suum, quia hæc est domus Dei in qua invocétur nomen eius, de qua scriptum est: * Et erit nomen meum ibi, dicit Dóminus. v. Domus mea domus oratiónis vocábitur. * Et erit. v. Glória Patri. * Et erit.
  
  In secundo nocturno, anno I
  Ex Sermónibus sancti Augustíni epíscopi (Sermo 208, 4: PL 39, 2130-2131)
  Loquámur áliquid in láudibus sacratíssimæ Vírginis. Sed quid nos tantílli, quid actióne pusílli, quid in eius láudibus referémus, cum etsi ómnium nostrum membra verteréntur in linguas, eam laudáre suffíceret nullus? Altior enim cælo est, de qua lóquimur; abýsso profúndior, cui laudes dícere conámur. Deum enim quem omnis creatúra non capit, ipsa immaculáto útero clausum gestávit.
  
  Hæc est enim quæ sola méruit mater et sponsa vocári, hæc primæ matris damna resólvit, hæc hómini pérdito redemptiónem addúxit. Mater enim géneris nostri pœnam íntulit mundo, génetrix Dómini nostri salútem édidit mundo. Auctrix peccáti Eva; auctrix mériti María. Eva occidéndo óbfuit; María vivificándo prófuit. Illa percússit, ista sanávit. Hæc enim mirábili atque inæstimábili modo ómnium rerum et suum péperit Salvatórem.
  
  Quæ enim hæc Virgo tam sancta, ad quam veníre dignarétur Spíritus Sanctus? Quæ tam speciósa ut eam sibi Deus elígeret sponsam? Quæ tam casta, ut esse posset virgo post partum? Hæc est Dei templum, fons ille signátus, et porta in domo Dómini clausa. Ad hanc namque, ut dixi, Spíritus Sanctus descéndit, huic virtus Altíssimi obumbrávit. Hæc est immaculáta cóitu, fecúnda partu, virgo lactans, angelórum et hóminum cibum nútriens. Mérito ítaque beáta singulári a nobis præcónio extóllitur, quæ singuláre commércium mundo præbuit. Dénique tantum se ad cæli fastígia sublevávit, ut Verbum in princípio apud Deum de supérna cæli arce suscíperet.
  
  r. Ante multum tempus prophetávit Ezéchiel: Vidi portam clausam, et ecce Deus ante sæcula ex ea procedébat pro salúte mundi; * Et íterum erit clausa, demónstrans Vírginem, quia post partum permánsit virgo. v. Portam, quam vidísti clausam, non aperiétur; solus enim Dóminus transíbit per eam. * Et íterum. v. Glória Patri. * Et íterum.
  
  Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
After this the proper prayer is said straightway and without "Let us pray", with the long conclusion.
  Dóminus vobíscum.
  The Lord be with thee.
  r. Et cum spíritu tuo.
  r. And with thy spirit.
  Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
  May God Almighty bless thee, the Father, ✠ and the Son and the Holy Spirit.
  r. Amen.
  r. Amen.
  Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Or another formula of blessing, as at Mass.
  Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
And if we make a referral, we add the invitation:
  Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
In the absence of a deacon or a priest, and in the recitation alone, it is concluded thus:
   Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
  May the Lord bless us, forbid us from all evil, and bring us to eternal life. r. Amen.
The translations proposed here have the sole purpose of a better understanding of the Latin text. They are not to be used in place of the official translations in the liturgy in the vernacular.
Retour en haut