Léctio Actuum Apostolorum (14,19-28)
In diébus illis: Supervenérunt autem ab Antiochía et Icónio Iudǽi et persuásis turbis lapidantésque Paulum trahébant extra civitátem æstimántes eum mórtuum esse. Circumdántibus autem eum discípulis, surgens intrávit civitátem. Et póstera die proféctus est cum Bárnaba in Derben. Cumque evangelizássent civitáti illi et docuíssent multos, revérsi sunt Lystram et Icónium et Antiochíam confirmántes ánimas discipulórum, exhortántes, ut permanérent in fide, et quóniam per multas tribulatiónes opórtet nos intráre in regnum Dei. Et cum ordinássent illis per síngulas ecclésias presbýteros et orássent cum ieiunatiónibus, commendavérunt eos Dómino, in quem credíderant. Transeuntésque Pisídiam venérunt Pamphýliam; et loquéntes in Perge verbum descendérunt in Attáliam. Et inde navigavérunt Antiochíam, unde erant tráditi grátiæ Dei in opus, quod complevérunt. Cum autem veníssent et congregássent ecclésiam, rettulérunt quanta fecísset Deus cum illis et quia aperuísset géntibus óstium fídei. Moráti sunt autem tempus non módicum cum discípulis.