Feria V 30 Iulii 2026, Hebdomada XVII per annum,
   Léctio libri Ieremíæ prophétæ (26,11-16.24)
   
   In diébus illis: Locúti sunt sacerdótes et prophétæ ad príncipes et ad omnem pópulum dicéntes: “Iudícium mortis est viro huic, quia prophetávit advérsus civitátem istam, sicut audístis áuribus vestris.” Et ait Ierémias ad omnes príncipes et ad univérsum pópulum dicens: “Dóminus misit me, ut prophetárem ad domum istam et ad civitátem hanc ómnia verba, quæ audístis. Nunc ergo bonas fácite vias vestras et ópera vestra et audíte vocem Dómini Dei vestri, et pænitébit Dóminum mali, quod locútus est advérsum vos. Ego autem ecce in mánibus vestris sum; fácite mihi, quod bonum et rectum est in óculis vestris. Verúmtamen scitóte et cognoscíte quod si occidéritis me, sánguinem innocéntem tradétis contra vosmetípsos et contra civitátem istam et habitatóres eíus; in veritáte enim misit me Dóminus ad vos, ut lóquerer in áuribus vestris ómnia verba hæc.” Et dixérunt príncipes et omnis pópulus ad sacerdótes et prophétas: “Non est viro huic iudícium mortis, quia in nómine Dómini Dei nostri locútus est ad nos.” Ígitur manus Áhicam fílii Saphan fuit cum Ierémia, ut non traderétur in manus pópuli, et interfícerent eum.
   
Install the mobile application for a better experience! OK

Retour en haut