Feria V 30 Iulii 2026, Hebdomada XVII per annum,
   Léctio libri Ieremíæ prophétæ (30,1-2.12-15.18-22)
   
   Hoc verbum, quod factum est ad Ierémiam a Dómino dicens: “Hæc dicit Dóminus, Deus Israel, dicens: Scribe tibi ómnia verba, quæ locútus sum ad te, in libro. Quia hæc dicit Dóminus: Insanábilis fractúra tua, péssima plaga tua; non est qui iúdicet iudícium tuum; sunt úlceri medicámina, tibi vero cicátrix non obdúcitur. Omnes amatóres tui oblíti sunt tui, te non quærunt; plaga enim inimíci percússi te castigatióne crúdeli: propter multitúdinem iniquitátis tuæ dura facta sunt peccáta tua. Quid clamas super contritióne tua? Insanábilis est dolor tuus. Propter multitúdinem iniquitátis tuæ et propter dura peccáta tua feci hæc tibi. Hæc dicit Dóminus: Ecce ego convértam sortem tabernaculórum Iácob et tectis eíus miserébor, et ædificábitur cívitas in ruínis suis, et arx in loco suo fundábitur; et egrediétur de eis laus voxque ludéntium. Et multiplicábo eos, et non imminuéntur, et glorificábo eos, et non attenuabúntur. Et erunt fílii eíus sicut a princípio, et cœtus eíus coram me permanébit, et visitábo advérsum omnes, qui tríbulant eum. Et erit dux eíus ex eo, et princeps de médio eíus procédet; et applicábo eum, et accédet ad me. Quis enim iste est, qui pígnori dabit cor suum, ut appropínquet mihi?, ait Dóminus. Et éritis mihi in pópulum, et ego ero vobis in Deum.
   
Install the mobile application for a better experience! OK

Retour en haut