Feria V 30 Iulii 2026, Hebdomada XVII per annum,
   Léctio libri Númeri (12,1-13)
   
   In diébus illis: Locutáque est María et Áaron contra Móysen propter uxórem eíus Æthiopíssam et dixérunt: “Num per solum Móysen locútus est Dóminus? Nonne et per nos simíliter est locútus?” Quod cum audísset Dóminus erat enim Móyses vir humíllimus super omnes hómines, qui morabántur in terra statim locútus est ad eum et ad Áaron et Maríam: “Egredímini vos tantum tres ad tabernáculum convéntus.” Cumque fuíssent egréssi, descéndit Dóminus in colúmna nubis et stetit in intróitu tabernáculi vocans Áaron et Maríam. Qui cum issent, dixit ad eos: “Áudite sermónes meos! Si quis fúerit inter vos prophéta Dómini, in visióne apparébo ei vel per sómnium loquar ad illum. At non talis servus meus Móyses, qui in omni domo mea fidelíssimus est! Ore enim ad os loquor ei, et palam et non per ænígmata et figúras Dóminum videt! Quare ergo non timuístis detráhere servo meo Móysi?” Iratúsque contra eos ábiit, nubes quoque recéssit, quæ erat super tabernáculum; et ecce María appáruit candens lepra quasi nix. Cumque respexísset eam Áaron et vidísset perfúsam lepra, ait ad Móysen: “Óbsecro, dómine mi, ne impónas nobis hoc peccátum, quod stulte commísimus, ne fiat hæc quasi mórtua et ut abortívum, quod proícitur de vulva matris suæ; ecce iam médium carnis eíus devorátum est a lepra.” Clamavítque Móyses ad Dóminum dicens: “Deus, óbsecro, sana eam!”
   
Install the mobile application for a better experience! OK

Retour en haut