The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

frendeesitar
   Inítium sancti Evangélii secúndum Ioánnem (1,1-18)
   
   In princípio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in princípio apud Deum. Ómnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quod factum est; in ipso vita erat, et vita erat lux hóminum, et lux in ténebris lucet, et ténebræ eam non comprehendérunt. Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Ioánnes; hic venit in testimónium, ut testimónium perhibéret de lúmine, ut omnes créderent per illum. Non erat ille lux, sed ut testimónium perhibéret de lúmine. Erat lux vera, quæ illúminat omnem hóminem, véniens in mundum. In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognóvit. In própria venit, et sui eum non recepérunt. Quotquot autem accepérunt eum, dedit eis potestátem fílios Dei fíeri, his, qui credunt in nómine eíus, qui non ex sanguínibus neque ex voluntáte carnis neque ex voluntáte viri, sed ex Deo nati sunt. Et Verbum caro factum est et habitávit in nobis; et vídimus glóriam eíus, glóriam quasi Unigéniti a Patre, plenum grátiæ et veritátis. Ioánnes testimónium pérhibet de ipso et clamat dicens: “Hic erat, quem dixi: Qui post me ventúrus est, ante me factus est, quia prior me erat.” Et de plenitúdine eíus nos omnes accépimus, et grátiam pro grátia; quia lex per Móysen data est, grátia et véritas per Iésum Christum facta est. Deum nemo vidit umquam; unigénitus Deus, qui est in sinum Patris, ipse enarrávit.
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
Retour en haut