Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem (11,45-56)
In illo tempore: Multi ex Iudǽis, qui vénerant ad Maríam et víderant, quæ fecit Iesus, credidérunt in eum; quidam autem ex ipsis abiérunt ad pharisǽos et dixérunt eis, quæ fecit Iésus. Collegérunt ergo pontífices et pharisǽi concílium et dicébant: “Quid fácimus, quia hic homo multa signa facit? Si dimíttimus eum sic, omnes credent in eum, et vénient Románi et tollent nostrum et locum et gentem!” Unus autem ex ipsis, Cáiphas, cum esset póntifex anni illíus, dixit eis: “Vos nescítis quidquam nec cogitátis quia éxpedit vobis, ut unus moriátur homo pro pópulo, et non tota gens péreat!” Hoc autem a semetípso non dixit; sed, cum esset póntifex anni illíus, prophetávit quia Iésus moritúrus erat pro gente et non tantum pro gente, sed et ut fílios Dei, qui erant dispérsi, congregáret in unum. Ab illo ergo die cogitavérunt, ut interfícerent eum. Iésus ergo iam non in palam ambulábat apud Iudǽos, sed ábiit inde in regiónem iúxta desértum, in civitátem, quæ dícitur Éphraim, et ibi morabátur cum discípulis. Próximum autem erat Pascha Iudæórum, et ascendérunt multi Hierosólymam de regióne ante Pascha, ut sanctificárent seípsos. Quærébant ergo Iésum et colloquebántur ad ínvicem in templo stantes: “Quid vidétur vobis? Numquid véniet ad diem festum?”
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel