Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem (12,44-50)
In illo tempore: Clamávit Iésus et dixit: “Qui credit in me, non credit in me sed in eum, qui misit me; et, qui videt me, videt eum, qui misit me. Ego lux in mundum veni, ut omnis, qui credit in me, in ténebris non máneat. Et si quis audíerit verba mea et non custodíerit, ego non iúdico eum; non enim veni, ut iúdicem mundum, sed ut salvíficem mundum. Qui spernit me et non áccipit verba mea, habet, qui iúdicet eum: sermo, quem locútus sum, ille iudicábit eum in novíssimo die, quia ego ex meípso non sum locútus, sed, qui misit me, Pater, ipse mihi mandátum dedit quid dicam et quid loquar. Et scio quia mandátum eíus vita ætérna est. Quæ ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor.”
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel