Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam (21,5-11)
In illo tempore: Quibúsdam dicéntibus de templo, quod lapídibus bonis et donis ornátum, esset dixit Iesus : “Hæc quæ vidétis, vénient dies, in quibus non relinquétur lapis super lápidem, qui non destruátur.” Interrogavérunt autem illum dicéntes: “Præcéptor, quando ergo hæc erunt, et quod signum, cum fíeri incípient?” Qui dixit: “Vidéte, ne seducámini. Multi enim vénient in nómine meo dicéntes: ‘Ego sum’ et: ‘Témpus appropinquávit.’ Nolíte ergo ire post illos. Cum autem audiéritis próelia et seditiónes, nolíte terréri; opórtet enim primum hæc fíeri, sed non statim finis.” Tunc dicébat illis: “Súrget gens contra gentem, et regnum advérsus regnum; et terræ motus magni et per loca fames et pestiléntiæ erunt, terrorésque et de cælo signa magna erunt.
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel