Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem (13,21-33.36-38)
In illo tempore: turbátus est Iésus spíritu et protestátus est et dixit: “Amen, amen dico vobis: Unus ex vobis tradet me.” Aspiciébant ad ínvicem discípuli, hæsitántes de quo díceret. Erat recúmbens unus ex discípulis eíus in sinu Iésu, quem diligébat Iésus. Ínnuit ergo huic Simon Petrus, ut interrogáret: “Quis est, de quo dicit?” Cum ergo recúmberet ille ita supra pectus Iésu, dicit ei: “Dómine, quis est?” Respóndet Iésus: “Ille est, cui ego intínctam buccéllam porréxero.” Cum ergo intinxísset buccéllam, dat Iúdæ Simónis Iscariótis. Et post buccéllam tunc introívit in illum Sátanas. Dicit ergo ei Iésus: “Quod facis, fac cítius.” Hoc autem nemo scivit discumbéntium ad quid díxerit ei; quidam enim putábant quia lóculos habébat Iúdas, quia dicit ei Iésus: “Eme ea, quæ opus sunt nobis ad diem festum”, aut egénis ut áliquid daret. Cum ergo accepísset ille buccéllam, exívit contínuo; erat autem nox. Cum ergo exísset, dicit Iésus: “Nunc clarificátus est Fílius hóminis, et Deus clarificátus est in eo; si Deus clarificátus est in eo, et Deus clarificábit eum in semetípso et contínuo clarificábit eum. Filíoli, adhuc módicum vobíscum sum; quærétis me, et sicut dixi Iudǽis: Quo ego vado, vos non potéstis veníre, et vobis dico modo. Dicit ei Simon Petrus: “Dómine, quo vadis?” Respóndit Iésus: “Quo vado, non potes me modo sequi, séqueris autem póstea.” Dicit ei Petrus: “Dómine, quare non possum te sequi modo? Ánimam meam pro te ponam.” Respóndet Iésus: “Ánimam tuam pro me pones? Amen, amen dico tibi: Non cantábit gallus, donec me ter neges."
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel