Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum (25,31-46)
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: Cum vénerit Fílius hóminis in glória sua, et omnes ángeli cum eo, tunc sedébit super thronum glóriæ suæ. Et congregabúntur ante eum omnes gentes; et separábit eos ab ínvicem, sicut pastor ségregat oves ab hædis, et státuet oves quidem a dextris suis, hædos autem a sinístris. Tunc dicet Rex his, qui a dextris eíus erunt: ‘Vénite, benedícti Patris mei; possidéte parátum vobis regnum a constitutióne mundi. Esurívi enim, et dedístis mihi manducáre; sitívi, et dedístis mihi bíbere; hospes eram, et collegístis me; nudus, et operuístis me; infírmus, et visitástis me; in cárcere eram, et venístis ad me.’ Tunc respondébunt ei iústi dicéntes: ‘Dómine, quando te vídimus esuriéntem et pávimus, aut sitiéntem et dédimus tibi potum? Quando autem te vídimus hóspitem et collégimus, aut nudum et cooperúimus? Quando autem te vídimus infírmum aut in cárcere et venímus ad te?’ Et respóndens Rex dicet illis: ‘Amen dico vobis: Quámdiu fecístis uni de his frátribus meis mínimis, mihi fecístis.’ Tunc dicet et his, qui a sinístris erunt: ‘Discédite a me, maledícti, in ignem ætérnum, qui præparátus est Diábolo et ángelis eíus. Esurívi enim, et non dedístis mihi manducáre; sitívi, et non dedístis mihi potum; hospes eram, et non collegístis me; nudus, et non operuístis me; infírmus et in cárcere, et non visitástis me.’ Tunc respondébunt et ipsi dicéntes: ‘Dómine, quando te vídimus esuriéntem aut sitiéntem aut hóspitem aut nudum aut infírmum vel in cárcere et non ministrávimus tibi?’ Tunc respondébit illis dicens: ‘Amen dico vobis: Quámdiu non fecístis uni de mínimis his, nec mihi fecístis.’ Et ibunt hi in supplícium ætérnum, iústi autem in vitam ætérnam.”
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel