The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

Sabbato 23 Maii 2026, Hebdomada VII Paschæ,
   Léctio sancti Evangélii secundum Ioánnem (15,26-27;16,12-15)
   
   In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: Cum vénerit Paráclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spíritum veritátis, qui a Patre procédit, ille testimónium perhibébit de me; sed et vos testimónium perhibétis, quia ab inítio mecum estis. Adhuc multa hábeo vobis dícere, sed non potéstis portáre modo. Cum autem vénerit ille, Spíritus veritátis, dedúcet vos in omnem veritátem; non enim loquétur a semetípso, sed quæcúmque áudiet, loquétur et, quæ ventúra sunt, annuntiábit vobis. Ille me clarificábit, quia de meo accípiet et annuntiábit vobis. Ómnia, quæcúmque habet Pater, mea sunt; proptérea dixi quia de meo áccipit et annuntiábit vobis.
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   
   
   
Retour en haut