The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

frendeesitar
   Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem (20,19-31)
   
   Cum esset ergo sero die illa prima sabbatórum, et fores essent clausæ, ubi erant discípuli, propter metum Iudæórum, venit Iésus et stetit in médio et dicit eis: “Pax vobis!” Et hoc cum dixísset, osténdit eis manus et latus. Gavísi sunt ergo discípuli, viso Dómino. Dixit ergo eis íterum: “Pax vobis! Sicut misit me Pater, et ego mitto vos.” Et cum hoc dixísset, insufflávit et dicit eis: “Accípite Spíritum Sanctum. Quorum remiséritis peccáta, remíssa sunt eis; quorum retinuéritis, reténta sunt.” Thomas autem, unus ex Duódecim, qui dícitur Dídymus, non erat cum eis, quando venit Iésus. Dicébant ergo ei álii discípuli: “Vídimus Dóminum!” Ille autem dixit eis: “Nísi vídero in mánibus eíus signum clavórum et mittam dígitum meum in signum clavórum et mittam manum meam in latus eíus, non credam.” Et post dies octo íterum erant discípuli eíus intus, et Thomas cum eis. Venit Iésus iánuis clausis et stetit in médio et dixit: “Pax vobis!” Deínde dicit Thomæ: “Infer dígitum tuum huc et vide manus meas et affer manum tuam et mitte in latus meum; et noli fíeri incrédulus sed fidélis!” Respóndit Thomas et dixit ei: “Dóminus meus et Deus meus!” Dicit ei Iésus: “quia vidísti me, credidísti. Beáti, qui non vidérunt et credidérunt!” Multa quidem et ália signa fecit Iésus in conspéctu discipulórum suórum, quæ non sunt scripta in libro hoc; hæc autem scripta sunt, ut credátis quia Iésus est Christus Fílius Dei et ut credéntes vitam habeátis in nómine eíus.
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   
   
   
Retour en haut