Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem (21,1-14)
In illo tempore: manifestávit se íterum Iésus discípulis ad mare Tiberíadis; manifestávit autem sic. Erant simul Simon Petrus et Thomas, qui dícitur Dídymus, et Nathánæl, qui erat a Cana Galilǽæ, et fílii Zebedǽi et álii ex discípulis eíus duo. Dicit eis Simon Petrus: “Vádo piscári.” Dicunt ei: “Vénimus et nos tecum.” Exiérunt et ascendérunt in navem; et illa nocte nihil prendidérunt. Mane autem iam facto, stetit Iésus in litóre; non tamen sciébant discípuli quia Iésus est. Dicit ergo eis Iésus: “Púeri, numquid pulmentárium habétis?” Respondérunt ei: “Non.” Ille autem dixit eis: “Míttite in déxteram navígii rete et inveniétis.” Misérunt ergo et iam non valébant illud tráhere a multitúdine píscium. Dicit ergo discípulus ille, quem diligébat Iésus, Petro: “Dóminus est!” Simon ergo Petrus, cum audísset quia Dóminus est, túnicam succínxit se, erat enim nudus, et misit se in mare; álii autem discípuli navígio venérunt, non enim longe erant a terra, sed quasi cúbitis ducéntis, trahéntes rete píscium. Ut ergo descendérunt in terram, vident prunas pósitas et piscem superpósitum et panem. Dicit eis Iésus: “Afférte de píscibus, quos prendidístis nunc.” Ascéndit ergo Simon Petrus et traxit rete in terram, plenum magnis píscibus centum quinquagínta tribus; et cum tanti essent, non est scissum rete. Dicit eis Iésus: “Vénite, prandéte.” Nemo autem audébat discipulórum interrogáre eum: “Tu quis es?”, sciéntes quia Dóminus est. Venit Iésus et áccipit panem et dat eis et piscem simíliter. Hoc iam tértio manifestátus est Iésus discípulis, cum resurrexísset a mórtuis.
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel